I, Distinctio 17, Pars 2, A. 1, Q. 3
I, Distinctio 17, Pars 2, A. 1, Q. 3
Utrum caritas possit diminui.
1. Per naturam sui oppositi sic: sicut dicit Augustinus â– ' : "Venenum caritatis est cupiditas" ; unde et dicit", quod "ubi magna cupiditas, ibi parva caritas", et in libro Confessionum ': "Minus te amat, qui tecum aliquid amat, quod non propter te amat". Si ergo contingit cupiditatem non tantum remitti, sed etiam augeri, per contrarium contingit caritatem diminui.
2. Item, veniale est malum; sed non est ma- lum, nisi quod adimit aliquid de bono " : ergo veniale adimit aliquid. Sed naturalis habilitas est multo maioris inhaerentiae quam caritas: ergo cum veniale adimat de bonitate naturali , ergo et de ca- ritate, ergo etc.
3. Item, hoc ipsum ostenditur per naturam sui suhiecti; quia sicut hominem contingit proficere, ita et" retrocedere; sed per profectum liberi arbitrii contingit in nobis caritatem augeri, dum ascenditur ad perfectionem : ergo cum contingat eisdem gradibus redire ad imperfectionem, contingit caritatem diminui.
4. llcni. oiniu' illiid ciuoil siii deliabilitatione ' in terinino est caiisa cori-nplionis. per sui deliabili- lationein cilra lenniiuiin esl cansa diininutionis: sed libernin arbilrinni ilebaliilitaliini per aversiouein est eausa eorrnptioiiis oaritalis: ergo dehabilitatio eius sub Deo esl causa diminutionis ^
5. Item. hoc ipsum ostenditur per naturam ipsius caritalis sic : opposita nata sunt fieri circa idein^"; sed augmentum et diininulio sunt oppo- sita: ergo si contingit caritatein augeri, eontingit et diminui.
6. Itcni, (piod potest salvari in esse* sine cou- iunctione sui ad aUquid. potest illud ab illo post conumctionem separari; sed caritas ante additionem babet esse siiie :idditamento: ergo potest ^ separari: et si hoc, ergo et diminui: ergo etc.
CoNTR.\: 1. Caritas est fonna simplex et uni- 'formis per totum; ergo quod adimit de carilate, qua ratione adimit unam partem, adimit" et totum: et si hoc, ergo nunquani diminuitur.
2. Item, magnitudo caritatis est secundum ma- gnitudinem divinae influentiae, ergo diminutio eius est per diminutionem influentiae; sed Deus non sub- trahit inlhientiam suam nisi offensus, et non offen- ditur nisi per aversionein ab ipso et contemptum: ergo non diininuitur caritas nisi per peccatum mor- tale; sed hoc non est aliud quam caritatem toUi : ergo etc.
3. Itein. oinne ' quod diminuit alterum, est illi oppositum; sed veniale vel cupiditas sive concupi- scentia citra Deum non opponitur caritati, immo est omnino illi contingens: ergo non diminuitur.
4. Item, quod diminuit alterum habet posse super ** illud ; sed veniale non habet posse super ca- ritatem , quia plus diligit caritas Deuin, quam cupi- ditas centum marcas auri et argenti': ergo etc.
5. Ilem, hoc ipsum ostenditur per impossibile hoc modo: si veniaie diminuit caritatem, ergo ali- quid diminuit ab ipsa: si ergo cariliis non est infi- nitae magnitudinis, ergo veniale aliquoties iteratum totam adimit caritatem, quod falsum est.
6. Itein. si diminuit caritatem secundum sub- stantiam, ergo minuit praemium substantiale ei de- bitum: sed praemium substantiale est bonuin aeter- num: ergo veniale aliqnid aufert de bono aeterno; sed ablatio boni aeterni vel simpliciter vel secun- dum partem est poena aeterna: ergo veniale meretur poenam aeternam , quod est conlra cominuneni opi- nionein. Si ergo veniale noii iniiniit iinum, nec aliud.
Conclusio
Caritas , licel tollatur per peccalum morlale, to- men per peccatum. veniale non minuitur se- cundum substanliam , sed tanlum secimdum fervorem.
Respondeo: Dicendum, quod circa hoc duplex i>u|iiex opi- opinio est , fundata super duplicem opinionem prae- cedentem de modo augmentandi caritatem '". Quidam oi.inio i. enim dicunt, caritatem augeri per impermixtionem; et cum impermixtio inaior sit secunduin niaiorem liberi arbitrii habilitationem et secundum concupi- scentiae diminutionem , et e contrario permixtio per dehabilitationem liberi arbitrii et " augmentationem concupiscentiae : dicunt per conseqiiens, eam dimi- nui, secundum quod augetur cnpiditas vel concupi- scentia et debabilitatur liberum arbitrium; et hoc est per veniale peccatum. Sed qnoniain veniale pec- catuin . manens veniale , nunquam toties iteratur , quod concupiscentiam augeat '-, ita quodaliquid dili- gat supra Deum: ideo caritas per venialia potest minui, sed non tolli; tollitur autem per mortale, quod auget concupiscentiam supra Deum.
Sed haec opinio, iit supra probatum est", non NoiMJroi. habet stabile fundamentum , quoniam substantiale au- gmentum caritatis non venit a libero arbitrio nec a concupiscentia ^\ ideo nec diminutio.
Et propter hoc ponitur alia opinio probabilior, opinio a quod caritas non minuitur substantialiter ; et haec ''â„¢'"'"'""' opinio fundatur saper hoc, quod augmentum cari- tatis fieri habet per additionein '^ vel incrementuin maioris influentiae. Quo supposito dicendum, quod coi.ciusu, i caritas secundum substantiain non minuitur, sed augetur.
Et ratio huius sumitur a parte oppositi sive u; agenlis. Nam caritas non habet oppositum nisi mor- tale peccatum; per illud autem non minuitur, sed tollitur; conciipiscentia aulem sive cupidilas el ve- â– 2. niale peccatum opponuntur caritati secundum fervo- rem solum , quia simui stant et substantialiter sunt sese incontingentia.
I. 2. Et ideo soivendum ad duo prima, quod illud Augustini de cupiditate et minori amore, simi- liter^ illud de veniali dirninutione locum hal)et solum quantum ad fervorem caritatis; et sic patent duo prima. Sumitur etiam ratio, quare caritas non minui- Rniio 2. tur a parte ipsius subiecti , quod est liberum arbi- trium secundura conversionem ad Deum. Liberum autem-' arbitrium ad augmentum caritatis se dispo- nit per lialjilitatem , similiter ad diminutionem per dehabilitatem eitra mortale. Sed haec dispositio est de congruo, non de condigno; et quoniam Deus est pronior ad miserendum quam ad condemnandum, et ad donandum quam ad subtrahendum ' : hinc est , quod carilatem tribuit, cum se Uberum arbitrium dis- ponit de congruo, sed non subtrahit, nisi quando necessario se disponit ad subtractionem gratiae. Hoc autem solum est per aversionem, et tunc tolum tollit. Et hinc est, quod caritas nunquam minuitur. sed augetur, quia solum de congruo potest se prae- parare subiectum ad diminutionem.
3. Ad illud quod oljiicitur, quod sicut homo .w opiiosiua proficit, ita descendit° frequenter; dicendum, quod non sic dinunuitur per descensum substantiahter ca- ritas, sicut augetur per ascensum.
4. Quod etiam'' obiicit, quod liberum arbitrium potest totum privare per dehabihtationem etc; di- cendum, quod istud falsum est, quia forma sub- stantiahs omnino privatur per dispositionem ad op- positum in termino , non tamen minuitur per dispo- sitionem citra ' terminum. Pmeterea, iUud habet locum , quando dispositio in tei-mino et citra termi- num sunt eiusdem generis; non sic autem est in proposito, quia una est mortale peccatum, alia veniale.
Sumitur etiam ratio, (jnare*' non potest minui. i a parte naturae suae. Ipsa enim est inlluentia secuii- dum divinam acceptationem ; sed quod Deus acceptet", hoc est ab ipso et ita., quod magis et magis ac- ceptet , et ita de sui natura potest augeri ; quod autem minus acceptet, hoc non est ex se: ergo oportet quod veniat a nobis : ergo caritas de se habet augeri , minui vero non habet nisi a nobis, ut supra ostensum est '°. Per nos autem non potest minui, et ideo caritati solum debetur augmentiim naturaliter.