Text List

I, Distinctio 18, A. 1, Q. 2

I, Distinctio 18, A. 1, Q. 2

Utrum Spiritus santus sit donum ab aeterno, an ex tempori

Secundo quaeritur, utrum Spiritus sanctus sit dontim ab aeterno, vel ex tempore. Et quod ex tem- pore, videtur.

1. Augustinus decimo quinto de Trinitate': "Eo donum est , quod datur quibus datur": sed datur ex tempore: ergo etc.

2. Item, quinto de Trinitate: "Eo donum dicitur, quod daturus ipsum erat Deus" ; sed con- stat, quod daturus erat ex tempore: ergo si donum est aeternum, teuiporale est causa aeterni.

3. Item, hoc" videtur per rationem. Donum enim non tantum dicit comparationem ad dantem, sed etiam ad eum cui datur : ergo posito doiw , po- nitur dans et recipiens, quia relatio ponit extrema '; sed recipiens est creatura: ergo etc.

4. Item, donum addit supradatum, quia « do- num est datio irreddibilis ° » : ergo si Spiritus sanctus non est datus nisi ex tempore, nec est donum nisi ex tempore.

3. Item , sicut Filii est generari , ita doni est donari; sed non est Filius, antequam generetur: ergo nec donum , antequam donetur : sed donatur tantum ex tempore: ergo etc.

CONTRA : 1. Augustinus quinto de Trinitate": "Quia Spiritus procedebat , ut esset donabilis , iam donum erat" ; sed procedere ut donabile, hoc est aeternum: ergo et donum ab aeterno.

2. Item, ibidem expressius: "Spiritus sanctus sempiterne donum est, temporaliter vero datur".

3. Item, hoc ipsum videtur ratione, quia ubi est amor gratuitus, ibi est ratio' doni: sed ab ae- terno est in Deo ponere amorem gratuitum : ergo et donum.

4. Item, ubi est perfecta ratio liberalitatis, ibi est donum: sed in divinis ab aeterno est perfecta ratio liberalitatis: ergo etc.

5. Item, sicut se habet ratio verbi ad rerum productionem , sic se habet ratio doni ad gratiarum distributionem": sed ante rerum productionem in principio fuit Verbum : ergo aiite gratiaiurii cnlla- tionem in principio fuit Donum.

Conclusio

Donum ut datum dicitur temporaliter ; donum vero ut aliquando donandum vel ut donabile dicitur aeternaliter.

Respondeo: Dicendum, quod cura donum dicat Tnniei r» respectum ad eum cui dalur, hoc potest esse Iri- ''"'""'■ pliciter: vel secundum actum, vel secundum habi- tum^", vel secundum aptitudinem. Si secundum actuni, hoc modo dicitur doiium, quia datur; si secundum hahitum, hoc modo dicitur donum, quia donandum aliquando: si secundum aptiludinem, hoc modo dicitur donum , quia donabile.

Secundum primam acceptionem dicitur tempo- raliter: sed secundum secundam et tertiam dicitur aeternaliter. Et in his tribus sensibus accipit Augu- stinus. Concedendum est ergo, quod secundum ali- quam acceplionem donum '' dicitur aeternaliter, sicut probant rationes indijctae ad secundam partem.

1. Ad illud vero quod obiicitur in contrarium, soiutiooi dicendum, quod procedit de dono, ut dicit aclum ^"""'"'°'' donationis, et sic ex tempore dicitur; unde non valet obiectio.

2. Ad illud quod secundo obiicitur, quod ee dicitur donum, quo daturus etc; dicendum , quod secundum istam acceptionem dicitur aeternaliter , quia non dicit respectum ad creaturam secundum actmn , sed secundum habitum, sicut et praedestinatio.

Quod ergo obiicitur, quod tunc temporale est causa aelerni; dicendum, quod illud participium daturus duo importat, videlicet ordinationem ad dandum et actum'" ordinationis; et ordinatio est aeterna, licet actus sit temporalis; et tunc ablativus non dicit causalitatem ratione actus, sed ratione or- dinationis.

Posset tamen dici, quod causam consequentiae, non consequentis

3. Ad illud quod obiicilur, (juod dicit relalioneni ad extrenia : dicenduni , quod relatio actualis ponit ntrnmque extrenuim in actu. non auteni relatio lia- liitnalis â– "', sicut patet, quod Deus aeternaliler dici- tur exemplar creaturae temporalis.

4. Ad illud quod obiicitur, quod donum addit supra datum ; dicendum , quod donuni in (pnbus- (lam consequitur ralioneni dati , ut puta sunt illa quae de se non dicunt lilieralitalem , nisi prout ad- (litur eis ratio communicationis. ut liber, cultellus et liuiusmodi. In aliqno datxn) conseqnitur rationem doni, nl pula in eo quod ex se imporlat lilierali- latem, etiamsi nunquam detur donum â– '', ut est amor ; et sic convenit Spiritui sancto.

5. Ad illnd quod obiicitui', quod sicut Pilii esl generari elc: dicendum, quod falsum est, quia^ene- rari dicil emanalionem Filii, i]uae secundum ratio- neni intelligendi praecedit Filium; unde impossibile est, quod sit, nisi generetur; donari iinlem non solnm dicit doni emanalionem , sed amplius dicit eius com- municationem ; (>.l hoc consequitur esse dojii , et ideo non dicitur donum ex U^uipore, quamvis donetur ex tempore.

PrevBack to TopNext