Text List

I, Distinctio 19, Pars 1, A. 1, Q. 3

I, Distinctio 19, Pars 1, A. 1, Q. 3

Utrum aequalitas divinarum personarum sit reciproca.

Tertio quaeritur. utruiu in divinis sit aequali- tas cum conversione. Et quod non , videtur hoc modo.

1. Chrysostomus ' super illud ad Hebraeos primo: "Qui cum sit splendor" etc. : "FiUus est ae- qualis Patri, non Pater Filio".

2. Item, Hilarius-: "Imago, si perfecte implet illud cuius est ipsa, coaefpiatur ei, non illud suae imagini"

3. Item, Augustinus in primo libro de Doctrina christiana: "In Patre unitas, in Filio aequalitas": ergo videtur, quod Pater non sit aequalis Filio, ut Filius Patri.

4. Item, Dionysius ' : "In causalibus et causatis iion recipimus reciprocationem" ; sed Pater est principium Filii: ergo etc.

Contra: 1. Omne relativum aequiparantiae de- nominat extrema secundum modum consimilem "; sed aequalitas est relatio aequiparantiae : ergo simi- lis reciprocatio.

2. Item, unum in quantitate facit aequalitatem; sed sicut Filius est unum cum Patre, ita Pater unum cum Filio quantum ad substantiam et quantitatem: ergo sicut Filius est aequalis Patri, ita Pater Filio: ergo est ibi reciprocatio.

3. Item, aequalitas mutua et reciprocata " maior est quam non reciprocata: ergo si in divinis est sum- ma aequalitas , patet etc.

4. Item, omne quantum comparatum quanto aut est maius, aut minus, aut aequale; sed Pater est quantus vlrtute, et similiter Filius: aut ergo Pater est maior virtute Filio, aut minor, aut aequa- lis; sed non maior aut minor: ergo aequalis'.

Conclusio

Relatio aequalitatis in divinis est reciproca; sed actus coaequationis non dicitur de Patre re- spectu Filii.

Respondeo : Dicendum, quod aequalitas est ibi 1. cum conversione ^ , non tantum quia rfwma, sed etiam quia aequalitas de sui ratione dicit recipro- cationem in quantum aequalitas. Et * secundum hoc credendum est, qiiod Pater est aequalis Filio et Filius Patri.

Et ad intelligentiam obiectorum notandnm ^ , io.quod dupliciter est loqui de aequalitate: aut prout dicit respectum aequiparantiae , aut prout ultra re- spectum concernit actuni coaequationis *. In quantum dicit respectum aequiparantiae , sicut ostendunt ra- tiones, necesse est, quod sit ibi reciprocatio ; sed in quantum ulterius concernit actum coaequattonis , sic dicit rationem imitationis: et sic non convenit Patri respectu Filii, quia importaret subauctoritateni in Patre^ Unde non dicitur Pater coaequari Filio, quia Filium non imitatur nec perfecte nec imperfecte- Et est simile, si dicatur: hoc cum iMo. Potest enim dupliciter intelligi: aut" prout dicit duorum coniun- ctionem; et sic de necessitate attenditur secundum conversionem; si enim iste vadit cum illo, necesse est etiam, quod verum sit e converso. Alio modo hoc cum illo dicit associationem , et ita quandam subau- ctoritatem in associante; et sic dicitur, quod miles vadit cum rege, non e converso, quia miies associat regera ', non e converso. Similiter intelligendum est in aequalitate.

1 . 2. 3. 4. Et ex his patent auctoritates Sancto- i'ateut op- ruui, quia ' loquuntur de aequalitate secundo modo, ter ad '.. praeter illam Dionysii, ad quam respondendum , quod non habet locum in proposito, quia Dionysius loqui- tur proprie de causa, secundum quod causa dicitur illud cuius esse sequitur aliud^ et ita differt per essentiam ab effectu , et hoc modo non cadit in Deo respectu personae.

PrevBack to TopNext