I, Distinctio 19, Pars 1, Dubia
I, Distinctio 19, Pars 1, Dubia
Dub. I
In parte ista sunt dubitationes circa litteram; et primo dubitatur de situ huius partis. Cum enim uni- tas in suhstantia faciat identitatem , unitas in qitan- litate aequalitatem, unitas in qualitate similitudinem", pari ratione videtur, quod deberet determinare de identitate et similitudine; quia, si de his non determi- nat, videtur, quod nec de aequalitate deberet facere specialem tractatum.
Respondeo : Dicendum , quod ostensa perfecta aequalitate, ostenditur, quod omnimoda sit in natura identitas et similitudo; et ideo determinata aequali- tate, non est opportunum de aliis determinare; sed magis de aequalitate determinat propter haereses extir- pandas, Arianorum maxime, qui posuerunt inaequa- litatem in divinis; et ideo difQcilior' et utilior circa hoe versatur disputatio.
DUB. II.
DUB. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit: Non alio Deus, alio magnus etc. , quia videtur pari ratione, cum alio sit Deus, aho Pater, quod aho sit Deus, alio magnus. Si dicas, quod quantitas transit in^substan- tiam, relatio non; obiicitur, quod illud non solvit. Augustinus' enim loquitur de formali praedicatione, *t constat, quod formaliter loquendo ita est ista falsa: Deus est magnus deitate, vel Deus magnitudine, sicut et: Pater magnitudine^
Respondeo: Dicendum, quod quamvis secundum rationem loquendi vel inteUigendi a parte nostra ma- gnitudo in divinis dicatur per modum quantitatis, et deitas per modum substantiae, tamen a parte rei nuUa est omnino differentia. Nihil enim de magnitu- dine dicitur , quod non dicatur de substantia. In re- latione ' autem paternitatis non est ita. Aliquid enim praedicatur de paternitate , quod non potest dici de -essenlia, sicut distinguere et distingui.
DuB. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit: In genera,- tione generationum anni tui^. Videtur enim male dicere, quia in aeternitate nuUa cadit variatio: ergo cum annus variationem habeat, non debet transferri ibi '. Item, in illa aeternitate est omnimoda simpli- citas et impartibilitas: ergo non deberet pluraliter dici annos.
Respondeo: Dicendum, quod iuxta modum no- strae infirmitatis et intelligimus- divinam aeternita- tem ' et nominamus. Quoniam enim annus dicit com- pletam temporis revolutionem secundum decursum solis in zodiaco et regressum ad idem punctum, et , divina aeternitas est perfeeta et durationes ceteras circumplectens : ideo ad ipsam transtulit Scriptura nomen anni.
DuB. V.
Item quaeritur de hoc quod dicit , quod in ge- neralione Sanctorum sunt anni Dei, aeternita^s. Videtur enim falsum, quia duratio Sanctorum est fmita a parteante; sed aeternitas Dei est infmita a parte ante et post: ergo Sancti non sunt in illa '". Item, quo modo essendi m" generatio Sanctorum est in illa? Sicut meHstwa, non, quia Dei aeternitas solius Dei est mensura; si sicut causa in effectu; sed hoc modo est in ceteris creaturis: ergo etc.
Respondeo: Dicendum, quod '^ illiid verbum non est dictum per commensurationem neque per aequa- litatem, sed per concomitantiam et conformitatem. Quia enim generatio Sanctorum a parte post durat in infmitum ^^ durat etiam sine variatione: ideo illam summam aeternitatem in aeternum comitatur et ei expresse conrormatur; et iden expoiiit illnd Psalnii beatus Augustinus ^ : lii generatione generationum anni tui: sive in generatione intcrminata, quae ge- neratio est Sancti, sive Sancti sunt illa generatio, et quia in perpetuum durat . et quia ex multis genera- lionibus sunt coliecli.
DuB. VI.
iteni quaeritur de lioc quod dicil, quod Paler est in Filio et Filius in Patre; quia, si quidquid est in Deo Deus est propter summam simplicitatem , ergo quidquid est in Filio e.-t Filius: ergo si Pater esl in Filio, Pater est Filius.
Respondeo: Dicendum, qnoil non est siuiile, quia. cuni dicitur aliquid esse in Deo, haec praepo- iu diciiur sitio /(/ ant ilicil ilistinctionem essentialem, et sic iripimiei. ^^^^ quidquid est in Deo, est Deus, quia nos in Deo uivimus, movemur et sumus-; ant nuUuni dicit distinctionem nisi secundum niodinn intelligendi, et hoc ponit omnimodam idcntitatem; et ideo sequitur, quod sit Deus quod est in Deo. Sed cum dicitur de persona, haec praepositio in dicit distinetionem per- sonalem, et una persona de aha non praedicatnr; et ideo patet, quod non est simiie'.
DuB. VII.
Item quaeritur de hoc quod dicit Hilarius: Nec exemplum rebus divinis comparatio humana prae- stabit. Videtur enim falsum, quia imago est expressa similitudo. et vestigium est in omni creatura: ergo videtur, quod exeviptum sit in omnibus.
Respondeo : Diccndum , quod est exemplum Eiempiom exprimens perfecte et * consimihter oninino , et tale npex. jjyjjjjj^ ggj jjj (.i.gaturis, quia imago et ceterae crea- turae plus habent dissimilitudinis quam simiUtudinis; el est exemplum ahquo modo manudueens, et sic multa sunt, et ex multis colligitur unum , nec tamen omnino perfectum.
Dub. VIII
Ilem quaeritur de lioc qnod dicil: Quod in- intelligibile est homini possibiie est Deo. Videtur falsuni , qnia anima noslra quodam modo est omnia ' • , et intellectus noster non tot intelligit , quin plura possit intelligere.
Respondeo: Dicendum, quod est lonui de intel- intcHecms lectu comprehenaente , et sic non est verum, quod iens. omnia intelligere possit, quia nec Deus nec ahquid Dei, est comprehensibile nobis, quia omnino inflnitus; et est loqui de intellectu a,ppreliendente , et hoc du- hiteiiecin pliciter : aut in ratione possibilis'' et suscipientis, et siCdeSrliwinr I utique onme quod potest fieri, potest intelhgere, quia ''°''''""" possibile est ad intelligendum ; aut in ratione agentis, et quia non liabet lumen tantae potenliae, quod possit super omnia, scilicet praesenlia et futura. quia mulla sunt contra' eius indicium, sic non est omninm. '
DuB. IX.
Item quaeritur de hoc quod dicit Hilarius: Nani si partem eiusdem, qui genuil, accepit, neuter per- fectus esl. Videtur enim non sequi hoc, quia homo perlectus genei'at fllium perfeetum , et tamen non dat ei nisi partem.
Respondeo: Dicendum, quod est perfectio sim- pliciter , et perfectio ' in genere. Perfectio in genere ^^J''^^^'* bene compatitur secum dationem et receptioncTn par- tis, quia in dante suppletur per restaurationera , in accipiente per augmentum et additionem; sed perfe- ctio simpliciter non compatitur secum restaurationem nec additionem. Et quoniam in Deo perfectio est simpliciter, ideo si daret partem, in dante remaneret defectus, similiter et in accipiente; ideo non est si- mile de homine *.
DuB. X.
Item quaeritur de hoc quod dicit: Non per du- plicein convenientium generum coniunctionem etc. ; aut enim tangit modos essemli, aut generandi. Non essendi, quia multo plures sunt quam isti; non generandi ; et ita ' utroque modo est insufficiens.
Respondeo: Aliqui dicunt, quod Hilarius soiuiio quo- iios - modos generalionis , qui sunt in creaturis , ut excliidat eos a Fdio. bed non assignat msi duos mo- dos, quia non loquitur nisi de generatione vivi; vi- vens autem generabile dividitur in vegetabile et sen- sibile; et secundum illud duplex genus duplex est modus generandi, quem tangit Hilarius. Nam animalia generantur per ' coniunclionem maris et feminae, et plantae per insertum. Primum tangit cum dicitur: "Non per duplicem convenientium generum", quia masculus et femina sunt duplicis generis quantum ad sexum, et tamen convenientes sunt quantum ad for- mam et naturam *. Secundum modum tangit cum dicit: "Nec per insitivam capacioris substantiae na- turara", sicut surculus inseritur arbori , "sed per naturae unitam simiiitudinem", id est similitudinem omnino in natura indiflerentem".
Aliter potest dici, quod Hilarius non loquitur de AUa soiuiio. modo ° generandi, sed loquitur, quomodo Pater sit in Filio; et excludit modum essendi in, quo creatura dicitur esse in creatura secundum modum usitatum; ad quem modum concurrit duplex conditio cratura- rum: prima est creaturarum' quoad naturam diver- sitas ; secunda est continentis capacitas. Et lias exclu- dit ab illo modo existendi, qui est in divinis, per illa duo, quae dicit: "Quod Filius est in Patre non per coniunctionem duorum generum, neque per insitivara capacioris substantiae naturam". Hoc pa- tet per iitteram Hilarii ' , quam immediate subiun- git in originali, et Magister omittit: "Quia, inquit Hilarius, per corporalem necessitatem exteriora fieri his, quibus continentur, interiora non possunt", et" vult, quod illud est impossibile in creaturis corpo- ralibus , quod mutuo sint in se ipsis , sicut Pater est in Filio; quia propter corporalem necessitatem et im- perfectionem interiora non possunt fteri exteriora his quibus continentur, ut si aqua est intus '" in vase, dum est intus, non potest fieri extra, et ita non continetur vas, ut vas sit in aqua.
DuB. XI.
Item quaeritui' de hoc quod dicit: Dum naiu- ram Dei non degenerat nativitas, quia non tantum in Deo, sed in creaturis pjuribus non degenerat.
Respondeo : Dicendum , quod degenerare est extra genus generantis exire. Exire autem extra ge- Degeneratio nus generantis hoc est: aut quantum ad corimiunem " ir. "*" "" formani etnaturam; et sic est degeneratio in aequivo- cis, sicut equus ex asina generat burdonem, et asinus' ex equa mulum, unde mulus degenerat. Alio modo degenerare est proprietates generantis relinquere, retenta natura, sicut fllius, qui generatur ex patre nobili et pulcro, est rusticanus ''' et turpis. Tertio modo est degenerare naturam generantis relinquere, non per dissimilitudinera , sed per diversitatem ; et hoc modo omnis nativitas creata degenerat, quia in omni creatura generans est aliud a generato'% et sola divina generatio est , quae non degenerat , quia nihil nascitur novum, nihil additur alienum, et ideo generans a generato in substantia non separatur ; et ideo illa generatio sola est nobilissima ".