I, Distinctio 21, A. 2, Q. 2
I, Distinctio 21, A. 2, Q. 2
Utrum dictio exclusiva solus vere addatur termino personali respectu praedicati communis.
Secundo quaeritur , utrum dictio exclusiva vere addatur termino personali respectu praedicati' com- munis, ut vere dicatur: solns Pater est Deus. Et quod sic , videtur auctoritate et ratione.
1. Auctoritate sic: Ecclesia cantat: "Tu solus altissimus, lesu Christe'": et illud: "Deo Patri sit gloria eiusque soli Filio", et consimiles multae in- veniuntur.
2. Item, Matthaei undecimo": "Nemo novit Filium nisi Pater; sed nemo nisi Pater et solus Pater convertuntur": ergo solus Pater novit, et hoc praedicatum fst essentiale: ergo etc.
3. Item , ratione videtur , quia dictio exclusiva addita alicui non excludit nisi alium ; sed tres per- sonae non habent alietatem respectu praedicati sub- stantialis: ergo addita uni non excludit aliam re- spectu talis praedicati; sed si non excludit, locutio est vera: ergo etc.
4. Item, dictio exclusiva addita alicui non excludit quod est in eo ut pars, ut addita * Petro non excludit pedem Petri: ergo cum maiori identi- tate sit Filius in Patre quam pes in Petro, addita Patri, non excludit Filium.
Contra: I. Nec Pater solus nec Filius solus Fond.iraenta.nec Spiritus sanctus solus Deus est: ergo non vere additur respectu termini communis.
2. Item, omnis propositio, in qua praedica- tum communius est subiecto, addita exclusione ad subiectum , est falsa , quia nuUum tale praecise con- venit subiecto; sed talis est haec et consimiles: solus Pater est Deus: ergo etc.
3. Item, dictio- exclusiva addita alicui exclu- dit omne iilud quod ponit associationem cum ter- mino; et hoc patet, quia privat associationem ; sed Filius ponit associationem cum Patre: unde Pater cum Filio est Pater cum alio.
4. Item, dictio exclusiva excludit omne ahud, et maxime oppositum; sed relativa sunt una diffe- rentia oppositionis *; ergo addita uni relativo exclu- dit aliud: ergo addita Patri excludit Filium; et si hoc, omnes tales sunt falsae.
CONCLUSIO.
Dictio exclusiva addita termino personali respectu praedicati communis tunc admitti potest, si removet formam subiecti ab aliis; non vero, si removet formam praedicati.
Respondeo: Dicendum ', quod hic esl duplex positio. Quidam enim simpliciter et sine distinctione soiutio quo- concedunt has et consimiles: solus Pater est Deus ; et positio eorum est, quod dictio exclusiva addita uni relativorum non excludit reliquum. Et ratio huius positionis est, quia* non excludit quod con- sequitur ad terminum et intelligitur in termino, ut addita homini non excludit animal. Sed unum rela- tivorum intelligitur in altero et consequitur ad alte- rum: ergo addita uni non excludit alterum. Et si opponatur, quod solus excludit oppositum, dicunt, quod relativa et' sunt differentiae oppositionis et entis : oppositionis , secundum' quod ad idem; et sic addita uiii excludit aliud; unde sequitur: iste est tanlum Pater, ergo non est Filius. Secunduni ' quod ad diversos coniparantur, sunt differentiae entis; et sic posito uno, ponitur et reliquum; et ideo unum non ex- duditur ab alio , quia dictio exclusiva illud ^ solum aliud excludit, quod non necessario concomitatur.
Sed haec positio non videtur conveniens. Dictio Kon .ippro- euim exclusiva privat associationem : ergo excludit omne illud quod ponit circa ipsam associationem ; et ideo addita Patri excludit Fiiium.
Et propter lioc alia est opinio, quod dictio ex- clusiva additii Patri excludit Filium; et liaec tio magis est probabilis. Secundum hanc positionem Disiinctio. procedendo, distinguendae sunt huiusmodi locutiones, secundum quod distinguit Augustinus, el Magister tangit^; quia solus potest facere exclusionem respe- ctu compositionis intellectae circa subiectim, vel respectu compositionis principalis. Si primo modo, tunc est sensus: solus Paler est Deus , id est ille qui solus eSt Pater. est Deus; et tunc removet formam termini subiecti ab aUis, non formam prae- conciusio I. dicati; et sub hoc sensu verae sunt omnes. Et sub hoc sensu accipit Augustinus: "Solus Spiritus san- ctus est tantus, quantus est Pater et Filius" ».
Si autem faciat exclusionem respectu princi- la.pafccompositionis, locutio est falsa, et omnes^ falsae sunt, proprie loquendo, nisi addatur determinatio, ut arctetur exclusio, ut patet, cum dicitur: "Tu so- lus altissimus, lesu Chrisle, cum sancto Spiritu". Si- militer: "Deo Palri sit gloria eiusque soli Filio" etc '.
2. Ad illud quod obiicitur secundo, quod solus soinuoc i^ater aequipollet huic: nemo nisi Pater; dicendum, quod falsum est; quia nemo distribuit pro natura, non pro persona ' ; solus autem additur termino per- sonali, ideo excludit personam; ideo proprie lo- quendo, haec est falsa: solus Pater novit Filium, quamvis haec sit vera: nemo novit Filium nisi Pater, quia sensus est : nemo , id est nulla natura ", nisi ille qui est eiusdem naturae, ut Pater.
3. 4. Ad illud quod obiicitur, quod dictio ex- clusiva excludit alium; dicendum, quod excludit omne alitui vel alium , quod non praedicatur nec subiicitur, sed associatur, sive sit aliud in forma, sive in supposito. Et quoniam Pater cum Filio re- spectu praedicati substantialis associatur ', ideo respectu illius excluduntur invicem; et quia pars non associatur , ideo non excluditur. Unde identitas maior vel minor nihil facit ad exclusionem, sed ratio associandi vel non associandi. Et si obiiciat", quod addita defmito non excludit defmitionem, et antecedenti, non excludit consequens; breviter di- cendum, quod si consequens ita sequitur, quod non ponat associalionem , et definitio non claudat in se diversum, tunc non excludit. Si vero aliter est, tilnc excludit , et contradictorie opposita impUcantur in antecedenle : unde hic implicatur contradictio : tantum Pater est. Huic autem positioni concordal Au- gustinus ", qui negat hanc: solus Pater est Deus, et consimiles.