I, Distinctio 22, A. 1, Q. 3
I, Distinctio 22, A. 1, Q. 3
Utrum omnia divina nomina dicantur translative.
Tertio quaeritur, utrum omnia nomina divina dicantur translative, an etiam quaedam dicantur proprie. Et quod omnia dicantm- Iranslative, vi- detur.
1. In Regulis fidei^ dicitur: "Omne simplex proprie est, et improprie dicitur" ; sed quod impro- prie dicitur, improprie nominatur: cum ergo Deus sit simplex, nominatur improprie; sed improprietas reducitur ad proprietatem : ergo nomina divina de Deo dicuntur improprie, de aliis proprie; sed quod dicitur de aliquo improprie, dicitur translative, si de alio proprie': ergo etc.
2. Itera, unumquodque, sicut contingit intelli- gere, contingit et signiflcare: sed non contingit Deum intelligere ° nisi per proprietates et conditiones crea- turarum, ergo nec nominare; sed quod nominatur secundum alienas proprietates semper translative nominatur: ergo etc.
3. Item , non est nisi duplex theologia , scilicet mystica et symbolica, secundum quod vult Diony- sius ^ ; sed utraque Deum nominat translative — nam mystica per creaturas spirituales et invisibiles, sed symbolica per corporales — ergo omnis nominatio Dei translativa est.
4. Item, omne nomen divinum est impositum propter nostram instructionem " ; sed omnis nostra doctrina incipit a sensu ' : ergo omne nomen Dei ac- cipitur secundum aliquod sensibile; sed in Deo nulla est proprietas sensibilis secundum veritatemj sed solum translative: ergo etc.
Contra: 1. Apostolus dicit ad Ephesios tertio^ loquens de Deo: "A quo omnis paternitas in caelo et in terra nominatur" ; sed si paternitas in terris nominatur a paternitate Dei : ergo Deus proprius et principalius dicitur Pater quam alia, non ergo trans- lative. Hoc ipsum dicunt Dionysius ' et Damasce- nus, innitentes huic auctoritati Apostoli. Inquit enim Damascenus: "Sciendum, quod non est a nobis translatum ad beatam Deitatem paternitatis et filiationis et processionis nomen, sicut ait divinus Apo- stolus: "Ex quo omnis paternitas"": ergo etc.
2. Item, beatus Ambrosius dicit, et habetur in littera ^ quod triplex est nominum divinorum diffe- rentia, et una ex illis sunt nomina translativa : non ergo omnia dicuntur translative.
3. Item, quaedam dicuntur de Deo, quae habent oppositum in omni creatura, ut aeternitas et im- mensitas ; sed nomen translativum attenditur secun- dum aliquam similitudinem^: ergo talia nomina non sunt translativa.
4. Item, quaedam dicuntur de Deo, quorum significatum est proprie in solo Deo , ut hoc nomen bonum et qui est, Lucae decimo octavo': "Nemo bonus nisi solus Deus". Et Augustinus dicit, quod "solus Deus vere est, cuius comparatione cetera non sunt".
CONCLUSIO.
Non omnia nomina de Deo dicuntur translative: quando enim significant rem, cuius veritas est in Deo et oppositum in creatura, nullo modo transferuntur ; quando significant rem, cuius veritas est in Deo et similitudo in creatura, transferuntur secundum impositionem, non secundum rem; quando denique significant rem, cuius veritas est in creatura et consimilis proprietas in Deo, proprie transferuntur.
Respondeo: Ad hoc voluerunt quidam dicere, quod quaedam sunt nomina, quae Deus sibi impo- suit, quaedam, quae nos ei imposuimus. Si loqua- mur de nominibus, quae Deus sibi imposuit, cum ipse se proprie intelligat, huiusmodi nomina sunt propria; et talia dicuntur esse bonum et qui est. Unde Dionysius '' videtur velle, quod illud nomen bonum solum sit proprium el principale; Dama- scenus '° vero, quod illud nomen qui est solum est proprium et principale; et unus attendit in nomine perfectionem , alter absolutionem , uterque tamen proprietatem ". Si autem loquamur de nominibus, quae nos ei imposuimus , sic cum non cognoscamus Deum nisi per creaturas, non eum nominamus nisi per nomina creaturarum; et" ideo solum transla- tive, sive quia proprius et prius ccnveniunt crea- turae, sive quia prius imposita, sunt creaturae, quam- vis non proprius conveniant creaturae. Et haec est translatio qiiaedam, quamvis, proprie loquendo, sit translatio, quando proprius conveniunt iis, a quibus transferuntur , ut ridere hominibus proprius quam pratis.
Sed haec positio non videtur stare '. Cum enim^ nos cognoscamus Deum tripliciter, scilicet per ef- fectiim, per excellentiam et per ablationem, con- stat quod omnibus his raodis contingit Deum no- minare. Si per effectum, nuUa esl ibi translatio'; similiter, si per ahlalionem , quoniam translatio at- tenditur secundum ahquam similitudinem: "omnes enim transferentes secundum ahquam similitudinem transferunt *".
Et propterea ahter dicendum, quod quaedam sunt nomina, quae significant rem, cuius veritas est in Deo et oppositum in creatura, ut immensus et aeternus ; et taUa nuUo modo transferuntur , nec se- cundum rem nec secundum impositionem. Quaedam^ significanl rem, cuius veritas est in Deo et similitudo eius in creatura , ut potentia , sapientia et voluntas ; et taha nomina transferuntur a creaturis ad Deum, non secundum rem, sed secundum impositioneni; quia prius imposila sunt creaturis quam Deo, licet prius sint in Deo. Quaedam sunt nomina, quae si- gnificant rem , cuius veritas " est in creatura et con- simihs proprietas in Deo, ut lapis et leo — res enim significata est in creatura, sed similitudo proprie- tatis, ut stabilitas et fortitudo in Deo est — et ista sunt proprie translativa. Concedendum ergo, quod in divinis sunl aliqua nomina translativa, nou omnia.
1. Ad illud ergo quod obiicitur, quod simplex improprie dicitur; dicendum , quod rf/cere ibi non est nominare, sed ' enuntiare, quia simpUci non est compositio in essendo, sed est compositio in enun- tiai)do, et ideo improprie; non sic in nominando. — Vel dic, quod non omne dictum improprie est di-Aiitei. ctum translative.
2. Ad illud quod obiicitur, quod solum per creaturas inteUigitur; dicendum, quod quamvis in- teUigatur solum per creaturas, non tamen solum per simiUtudinem *, immo per negationem et dissi- niiUtudinem est cognoscibiUs.
3. Ad illud quod obiicitur, quod symboUca et mystica theologia nominant Deum translative; dicen- dum, quod quamvis mystica nominet" Deum trans- lative quantum ad proprietates exceUpntiae, tamen non solum sic nominat, sed etiam per abnegationem; et ideo non solum translative.
4. Ad iUud quod obiicitur, quod omnis nostra doctrina incipit a sensu; dicendum, quod verum est; et '" omne nomen aUquid habet sensibile , sciU- cet vocem, ut audiatur; sed non oportet, quod habeat sensibilem significationem, quia verbum in-- teUigentiae, quod est insensibile, induit vocem sen- sibilem.