Text List

I, Distinctio 22, A. 1, Q. 4

I, Distinctio 22, A. 1, Q. 4

Utrum omnia nomina dicta de Deo secundum substantiam dicantur.

Quarto et ultimo quaeritur, utrum omnia no- mina dicta de Deo dicantur secundum substantiam. Et quod non , immo aliter , ostenditur :

1. Auctoritale Augustini quinto de Trinitate: Fundamenta. "Illud praecipue teneamus, quidquid ad se dicitur praestantissima illa et divina sublimitas. substantialiter dici : quod autem ad aliquid, non substantialiter, sed relative" ; sed Pater et Filius dicitur ad aliquid : ergo etc.

2. Item, Boethius in libro de Trinitate^: "Deus est sine quantitate magnus, sine qualitate bonus, sed non est sine relatione relatus": ergo relatio vere et proprie manet in Deo, ergo et modus dicendi relative.

3. Item, hoc ipsum videtur ratimie, quia in divinitate sunt aliqua nomina incommunicabilia , ut patet in omnibus ^ personalibus ; sed substantia est communicabilis, cum sit una in tribus: ergo talia nomina non indicant substantiam: ergo in di- vinis est alius modus dicendi quam secundum sub- stantiam.

4. Item, in divinis est alio et alio modo se ha- bere, quia aliter se habet ad Patrem Filius quam Spiritus sanctus; sed non est aliud et aliud esse sive subsistere: ergo cum hoc contingat intelligere iet intellectum dicere, necesse est, quod sit ibi alius modus dicendi et intelligendi quam secundum sub- stantiam: ergo etc.

Contra: 1. Omne quod dicitur, aut dicitur se- cundum substantiam , aut secundum accidens, quia substantia et accidens sufficienter dividunt ens ^; sed in divinis nihil dicitur secundum accidens : ergo secundum substantiam.

2. Item, omne quod dicitur, aut dicitur per se, aut non per se. Si per se , tunc secundum substan- tiam; si non per se, tunc ergo per aliud et in alio; sed omnia quae dicuntur de Deo , dicuntur per se : ergo omnia dicuntur secundum substantiam.

3. Item , dici secundum substantiam et ^ secun- dum relationem aut dicit diversitatem a parte re«, aut a parte modi intelligendi sive modi dicendi. Si a parte re?': ergo in Deo est diversitas et compo- sitio; si a parte modi dicendi: tunc cum diversus sit modus dicendi in hoc quod est bonus et in hoc quod est magnus et in hoc quod est Deus — quia si quaeratur: quantus est Deus? respondetur^ ma- gnus , non respondetur 6o?jt(s; simihter si quae- ratur: qualis est Deus? respondetur bonus, non magnus — ergo non tantum essent duo modi, sed etiara multo plures quam duo.

4. Item, quod' respondetur ad quaestionem factam per quid dicitur secundum substantiam et quantum ad rem et quantura ad raodum; sed no- mina relativa respondentur ad quaestionera factam per quid de Deo : ergo dicuntur secundura substan- tiam. Probatio minoris: Augustinus in libro de Do- ctrina christiana*: Si quaeratur, quid est Deus, convenienter respondetur: Pater et Filius et Spiritus sanctus.

5. Item, cum quaedara sint in divinis, quae non dicuntur secuudum subsUintiam nec ' secunduni relationem, ut lioc nomen incarnatus , hoc nomeii ingenitus, videtur quod ista divisio non complecta- tur omnia nomina divina.

CONCLUSIO.

Non omnia nomina dicuntur de Deo secumlmn substantiam, sed quaedam etiam per modum quantitatis vel qualitatis et insuper quaedam secundum relationem.

Respondeo: Ad praedictorum intelligentiam est Dici diversi-notandum, quod est dici diversimode secundum tri- tor iripiici- pliceui differentiaui.

Uno modo dici diversimode attenditur secun- Modos I. dum diversuni modum essendi, qui est per se et per accidens; et hoc quidem modo non est dici di- versimode in divinis, -quia ista diversitas modi ponit diversitatem essentialem^ in re dicta; et quantum condusio i. ad hoc unus solus modus dicendi est in Deo. Nam omnia quae dicuntur de Deo, sunt ipse Deus et eius substantia.

Alio modo dici diversimode est secundum di- versum modum intelligendi , qui quidem attenditur secundum aliam et aliam rationem sive medium ^ cognoscendi ; et sic non tantum est dici diversimode in nominibus divinis, immo omnimode, quia Deus non tantum cognoscitur per diversa , immo per omnia rerum genera; et sic nomina dicta de Deo, quaedam dicuntur per moduni substantiae , ut Deus; quaedam jter Taodxim quantitatis , ut magnus^; quaedam per modum qualitatis, ut bonus; et sic de aliis omnibus. Tertio modo dici diversimode est secundum ModBs 3. diversum modum se habendi; quod " quidem atten- ditur quantum ad absolulum et ad comparatum sive relatum; et hic quidem modus diversitatis wii- nar est quam primus, et maior quam secundus.

Minor quam primus , quia secundum primum atten- ditur diversitas essentialis et composilio; maior quam secundus , quia secundum illum nuUa ^ omnino atten- ditur in re distinctio. Secundum autem istum modum attenditur in eo unitas et pluralitas: unitas secun- dum absolutum , pluralitas secundum respectum. Et quantum ad hunc modum sunt solum duo modi dicendi , scilicet secundum substantiani, ut illa quae dicuntur ad se', et secundum relationem, ut illa quae dicuntur ad aliquid. Quia vero haec non dicunt alium modum esseiidi, ideo haec praedicantur de illis et sunt unum; et quia dicunt alium modum se habendi, ideo secundum illa unitas , secundum haec pluralitas^ Ex his patent obiecta.

1. Quod enim obiicitur, quod omne quod dicitur, dicitur secundum substantiam vel secundum acci- dens; dicendum, quod in divinis habet instantiam , ubi relatio non est accidens, nec tamen dicitur se- cundum substantiam.

2. Ad illud quod obiicitur secundo, quod omne quod dicitur in divinis, est ens per se; dicendum, quod verum est, sed tamen non sequitur: dicitur ut ens per se, ergo secundum substantiam, quia non dicitur : nomen dici secundum substantiam, ut sub- stantia dicitur per se , sed ut dicitur ad se '.

3. Ad illud quod obiicitur, qualis sit haec di- versitas, aut secundum rem, aut secundum modum intelligendi; dicendum, quod secundum modum e'" habendi, qui non tantum est in nostro intellectu, sed etiam in re.

4. Ad illud quod obiicitur quarto, quod nomina relativa respondentur ad interrogationem factam de substantia; dicendum, quod substantia dicitur du- pliciter: aut ens per se, aut ad se^\ Si ut ens^er se, sic omnia et relativa et absoluta dicunt in Deo substantiam; et quia hoc modo substantia respon- detur ad quaestionem factam per quid, ideo omnia possunt responderi. Si autem dicatur substantia ut ens absolutum, non comparatum , sic dicitur secun- dum substantiam , quod dicitur ad se. Et sic non accipit Augustinus; et sic Pater et Filius, et no- mina relativa secundum substantiam non dicuntur.

5. Ad illud quod ultimo obiicitur, quod multa dicuntur de Deo, quae non dicuntur secundum sub- stantiam nec secundum relationem ; dicendum, quod dici relative in divinis potest esse dupliciter. Quae- dam euim nomina dicuntur relative ex frincipali nommis intellectu, quaedam ex consequenti.

Et prima differentia dividitur in tres: quia subdistin- quaedam significant relationem et dicuntur relative, ut Pater : quaedam significant relationem ', ut pater- nitas, quae non dicitur adalterum, sed est ipsum quo alterum referlur ; quaedam dicuntur relative , quia privant relationem, ut ingenitus, improcessibilis; tamen ista non est privalio pura, ut infra videbitur.

Quae autem important relationem ex consequenti snbditin- intellectu, siniiliter sunt secundum triplicem diffe- rentiam. Quaedani enim dicuntur dici relative, quia ponuntur pro relativis, ut cum dicitur : Deus ge- nerat Deum, id est Pater Filium. Quaedani di- cuntur relative, quia claudunt in suo significato in- terius relationem, ut cum dicitur incarnatus — sensus enim est, id est carni unitus; unio enim dicit relationem, quae singularem personam respicit — sive assumere carnem et huiusmodi. Quaedam dicuntur relative, quia claudunt relationem in sup- positis, ut similis et aequalis; non enim sunl simi- les, nisi qui referuntur et distinguuntur.

PrevBack to TopNext