Text List

I, Distinctio 22, Dubia

I, Distinctio 22, Dubia

DUB. 1.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram , et primo de hoc quod dicit: His adiiciendum esl, quae- dam etiam nomina etc, quia aut divisiones Augustini et Ambrosii sunt sufficierites, aul non. Si sic: ergo Magister superflue addit; si dicantur insufficientes, pro inconvenienti est habendum.

Respondeo: Dicendum, quod nec divisio Augu- stini nec Ambrosii est diminuta; nec additio Magistri superflua, quoniam' membra divisionis Magistri in- cluduntur in membris divisionis Ambrosii. Illa enim est per immediata; cum enim sit trimembris, redu- citur ad has divisiones: quia omne nomen Dei aut est proprium, aut translativum; si proprium, aut spectat ad substantiam, aut ad personas. Magister autem ista membra magis specificat, quia nomen ali- quod potest spectare ad unitatem substantiae^ ab aeterno, vel ex tempore; similiter ad personas ab ae- terno, vel ex tempore; et ad personas dupliciter: vel divisim, ut hoc nomen Pater, vel simul et coniun- ctim, ut hoc nomen 7>'m«to;etita^ sunt sex membra.

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod Trini- ku esl quasi collectioum. Videtur enim male dicere, quia "unilas collectiva , ut dicit Bernardus ' , est minima unitas; sed unitas Trinitatis arcem tenet in- ter onines unitates": ergo ete.

RESPONDt:o: Dicendum, quod hoc nomen Trini- tas defieit ^ in duobus a nomine proprie coUectivo. Primo, quia illa quae nomen collectivum colligit, habent simpliciter diversitatem; et secundo, quia Ijabent unitatem secundum quid; sed^ e contra est in nomine Trinitatis. Tamen in hoc est similitudo, ipiia sicut nomen collectivum plures simul dicit et de nuUo per se praedicatur, ita nec hoc nomen Trinitas praedicatur de aliqua personarum, et ta- men omnes simul iraportat; et* ideo Magister non dicit, quod sit collectivum simpliciter, sed quasi'^.

QUINQUE REGULAE DE NOMINIBUS DIVINIS.

Sci-endum, esl igilur , quod illa quae fro- prie etc. Circa hoc notandum , quod ex verbis Augustini , quae hic ponuntur et in libro de Tri- nitate " , eliciuntur quinque regulae de nominibus (iivinis. Prima est haec : omne nomen , quod di- cilur de Deo , dicitur secundum substantiam vel secundum relationem , excepto hoc nomine homo. Secunda est haec : omne nomen , quod dicitur de tribus personis , ita quod de qualibet singulariter , dicitur secunduin substantiam/', exceptis nomini- bus partitivis. Tertia est haec : oinne nomen di- ftum secundum substantiam praedicatur de tribus personis simul sumtis singulariter, excepto hoc no- mme persona. Quartaesiha.e(: omne nomen dictum de Deo respectu creaturae indicat essentiam , exceptis liis quae pertinent ad unionem. Quinta est haec: omne nomen, quod dicitur de Deo ex tempore et non dicitur de personis singulis , praedicat notionem vel quasi; hoc ' dicitur propter hoc nomen missus , quod dicit esse ab alio.

DUB. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit: Non tres omnipotentes , sed unus omnipotens; quia cum dica- mus° tres potentes, videtur quod pari ratione pos- sumus dicere t^-es omnipotentes.

Respondeo : Dicendum , quod verbum semper adiective et in adiacentia signiflcat, et ideo semper trahit numerum a supposito; similiter participium manens participium, quia habet naturam verbi. Sed nomen, quia in quiete significat, aliquando substan- tivatur, et quando numeratur, tunc numeratur sicut nomen substantivum a parte suae formae. Et ideo, quia potens potest esse participium '" , omnipotem est nomen tantum: ideo non sic recipitur , tres omnipo- tentes, sicut tres potentes, nisi omnipotens sit adie- ctivum vel " adiective retentum. Ratio autem , quare omnipotens non potest esse participium, est propter compositionem, quam non admittit verbum. Partici-Reguiagram- pium enim, ut dicit Grammaticus '% transit in noinen quatuor modis: scilicet compositione , ut indoctus; comparatione , ut doctior; constructione , ut amans illius; temporis amissione, ut amandus, secundum quod idem significat vel " idem sonat, quod amari dignus.

DuB. IV.

Item quaeritur de ratione ista Augustini: Si est participatione magnus, ergo magnitudo est maior quam ipse, et ponitur ibi: Deus non est niagnus ea magnitudine etc. Et videtur ista ratio non va- lere. Non enim valet: iste est albedine albus per participationem : ergo albedo est albior vel maior " quam ipse.

Respondeo: Dicendum, quod ratio Augustini bona est et fundatur supra ipsam nominis expositionem, quia participare est partem capere, et si partem capit, ergo minus est quam totum. Quod ergo obii- citur de albedine, dicendum, quod est esse maius'^ dupliciter; vel quantum ad esse, vel quantum ad posse. Dicendum igitui', quoJ participatio subiecti at- tenditur respectu forraae universalis; et quamvis ipsa sit tota in subiecto quantum ad esse, non tanien quan- tuni ad posse, quia potest in aliis esse ; Deo autem ' nihil potest esse maius nec quantum ad esse, nec quan- tum ad posse. Et ideo argumentum Augustini bene tenet, quod Deus nihil possil participare.

Aliter potest dici, quod argumentum Augustini bene tenet in his formis, quae natae sunt aliquid denominare per essenliam; et in talibus, quod est per participationem , reducitur ad illud quod est per ^foundu essentiani; et quandocumque sic est, illud quod est ens per essentiam, excellit illud quod habet'' ens per participationem. Si ergo magnitudo est magna per es- sentiam, et Deus per participationem, necessario sequi- tur, quod magnitudo est maior quam Deus. Non sic est de albedine, quia non est nata se denominare nec de aliquo per ' essentiam praedicari, denominando illud.

PrevBack to TopNext