I, Distinctio 23, A. 2, Q. 2
I, Distinctio 23, A. 2, Q. 2
Utrum plures essentiae in divinis numerari possint.
Secundo quaeritur de numeralione illius no- minis essentia. Et quod non numeretur, oslendi- tur sic':
1. Quia in divinis est unitas absolutissinia, quae .non multiplicatur: ergo cum nullum nomen sit adeo absolutuni, sicut nomen essentiae, ergo per illud significatur unitas non multiplicata: ergo nomen essen- tiae non numeratur; et Iioc est quod dicit .\ugusti- nus% quod ratio repugnat.
2. Item, hoc ipsum videtui' a minori. HoC enim nomen Deus est nomen essentiae in comparalione ad personam ; sed secundum Scripturam in Lege, scilicet Deuteronomii sexto % Deus dicitur unus et non plu- res; et secundum Symbolum ": "Non tres dii, sed unus est Deus": ergo et hoc nomen essentia multo minus plurificatur , cum dicalur absolutius.
3. Iteni , natura divina non multiplicatur in tri- bus; sed hoc nomen essentia ejit nomen divinae naturae, ut hoc nomen substantia: ergo nec essentia nec substantia multiplicantur ' sub propriis nomini- bus, ut videtur.
CONTRA : I . Augustinus septimo de Trinitate: "Cur haec tria non dicantur una persona", et loquitur de tribus personis : sed neutrum genus re- spicit essentiam: ergo cum dicantur tria, ergo tres essentiae.
2. Item, ratione videtur: Augustinus in eodem libro " dicit, quod "Pater et Filius et Spiritus sanctus dicuntur tres personae, quia commune est eis hoc ' quod est persona" ; sed hoc nomen essentia est com- mune: ergo potest dici fo-es essentiae.
3. Item, ibidem dicit, et habetur in littera % quod "ideo dicuntur tres personae , quia Pater est persona, et Filius persona et Spiritus sanctus per- sona". Ergo similiter sunt tres essentiae , quia Pater est essentia etc.
4. Item. Pater et Filius sunt entes plures, ergo plures habentes entitatem" — sequitur enim: sunt plu- res dii, ergo plures deitates — similiter; Pater et Fi- lius sunt: ergo plura esse, ergo plures essenliae.
CONCLUSIO.
Essentia non numeratur in clivinis , quia una eademquc iiatura non numerata est in tribus 'personis.
Respondeo: Dicendum, quod in onini substantia, cuius est esse et operari, necessario intelligimus na- disUi luram et habentem naturam. Cum ergo hoc '" sit in Deo, intelligimus in Deo naturam et habentem natu- ram. Et naturam dicimus substantiam vel essentiam ; habentem naturam dicimus personam. Quoniam ^' ergo in creatura rationali contingit, unam personam . aii habere plures naturas, scilicet corporalem et spiri-etin tualem : sic a contrario sensu in Deo propter summam simplicitatem conlingit, unam natui'am haberi a pluribus, quoniam ' contingit eam haberi alio et alio modo; et hoc non potest esse ab eodem. Quia ergo una tantum est natura habita et non numerata , cenciiisio. ideo tantum dicitur una substantia et essentia; quia vero plures liabentes, ideo pUu'es personae, nulla omnino repugnantia existente.
1. Ad illud ergo quod obiicitur de essentia per sohiiioop-hoc quod Augustinus dicit: Haec tria; dicendum, quod minus expresse loquitur etimpropne; et ideo verbum eius est exponendum.
2. 3. Ad illud quod obiicitur, quod ideo tres personae * , quia persona est commmie, et quilibet est persona etc. ; dicendum , quod non dicit totam rationem, sed partem quantum ad verbum exterius; ideo oportet intelligere, quod ibi ' additur: quia est commune quod distinguitur. Unde Patei' est persona et Filius est persona, non eadem, sed alia.