Text List

I, Distinctio 24, A. 3, Q. 2

I, Distinctio 24, A. 3, Q. 2

Utrum unitas, quam important nomina trinitas et trinus, sit unitas essentiae, an suppositi.

Secundo quaeritur. cuiusmodi sit illa unitas, quatn importat hoc nomen trinitas vel trinm, utrum videlicet suppositi, an essentiae. Et quod essentiae, videlur :

1 . Quia lioc quod est trinitas dicitur de omni- bus siniul et ' iu singulari ; sed hoc solum convenit termino importanti unitatem substantialem : ergo etc.

2. Item, nulla unitas est trium nisi essentia vel essentialis V; sed trinitas est trium unitas: ergo hoc nomen trinitas dicit unitatem essentialem; pari ra- tione et hoc nomen trinus.

3. Item, nec hoc nomen trinitas nec hoc no- men trinus dicitur de persona: ergo non importat unitatem personalem. Non enim ' conceditur : per- sona esl trina, vel persona est trinitas.

CONTRA : I . Huiusmodi nomina important simul Ad opposi- piuralitatem et unitatem; sed sola unitas personae est plurificabilis , non essentiae: ergo important^ unitatem personae.

2. Item, unitas essentiae praedicatur dePatre; sed neque hoc nomen trinus, neque hoc nomen tri- nitas praedicatur de Patre: ergo etc.

3. Item, unitas essentiae praedicatur de essen- tia; sed haec nequaquam dicitur: essentia divina est trina, nec: trinitas est trina^: ergo non dicit unitatem essentialem.

Quaeritur ergo, quam unitatera imporlent, et utrum dicantur nomina ista secundum substan- tiam, an secundum relationem. Et cum dicantur de omnibus simul in singulari , videntur dici secundum substantiam ; cum iterum non dicantur de aliquo sin- gillatim, non videntur dici secundum substantiam.

CONCLUSIO.

Unitas, quam important termini trinitas et trinus, non est unitas personalis, sed essentialis.

Respondeo : Dicendum " , quod ad hoc consuevit dici, quod hoc nomen trinitas duplicem habet etymologiam. Uno modo trinitas dicitur unitas ter; et sic nomen numerale cadit in eo ut complementum, et sic dicitur secundum relationem, sicul termini numerales; et unitas, quam importat, est unitaspe?-- sonalis, non essentialis, quia illa plurificatur. Alia etymologia est : trinitas est unitas trium ' ; et tunc unilas non numeratur, sed significatur ut commu- nicabilis a tribus; et quoniam haec unitas- est es- sentialis, ideo importat unitatem essentialem.

Et haec qnidem etymologia ultima ^ absque du- ^''^j;^;'',,^^^- bio habet veritatem; sed prima non videtur habere veritatem. Nam cum eandem significationem habeat trinus et trinitas, si illa est etymologia: unitas ter^, tunc trinus diceretur unus ter. Hoc auteni non potesf dici de Deo, scilicet ter unus, cum ta- men dicatur trinus.

Propter hoc dicendum , quod huiusmodi nomina conciusio. important unitatem formalem sive essentiae cum plu- ralitate suppositorum ; et ideo habent quodam modo naturam termini substantialis in hoc, quod dicuntur de tribus singulariter, et termini numeralis in hoc, quod de nullo dicuntur per se.

1. Ad illud quod obiicitur , quod sola unitas soiuijp op- personae est plurificabilis; dicendum, quod trinitas non importat pluralitatem circa unitatem in recto, sed solum in obliquo, quod sit trium vel tribus; et hoc est essentiae.

2. Ad illud quod obiicitur, quod unitas essentiae praedicatur de Patre; dicendum, quod vernm est, sed non ratione hac , quia plures in eo conveniunt — sicut animal praedicatur de homine, non tamen ea ratione , qua diversae species in eo conveniunt '" — et quia trinitas importat illam unitatem ut in pluribus, ideo etc.

3. Ad illud quod obiicitur, quod non dicitur es- sentia trina, neque trinitas trina"; dicendum, quod hoc nomen trinus importat unitatem ut in concre- tione , et ita ut inhaerentem pluribus. Et ideo de eo solo dicitur, quod importat unitatem ut in concretione, ut hoc nomen Deus , quod quidem supponit perso- nas. Et quia tale ' est hoc nomen Deus, ideo conce- ditur: Deus est trinus , non: deitas est trina: quia deitas non supponit personam; similiter nec hoc trinitas; et sic patent omnia.

PrevBack to TopNext