I, Distinctio 26, A. 1, Q. 3
I, Distinctio 26, A. 1, Q. 3
Utrum actus personalium proprietatum sit hypostases distinguere, an distinctas ostendere.
Tertio quaeritur de proprietatibus quantuin ad actum. Et quaeritur, utrum actus ' huiusmodi pro- prietatum sit hypostases clistinguere, aut distinctas ostendere. Et quod sit distinguere , videtur:
1. Per Boethiuni de Trinitate": "Substantiaru continet unilatem, relatio multiplicat trinitatem": sed si multiplicat, ergo chstinguit.
2. Item , Richardus de sancto Victore de Trini- tate ' dicit, qiiod persona distinguitur proprietate originis; sed proprietas dicit originem et relationera: ergo etc.
3. Item, hoc ipsum videtur ratione", quia, cum personae distinguantur, aut distinguuntur per aliquid absolutum, aut respectivum. Per absolutum non, quia, sicut vult Augustinus, "quod ad se dicitur de singulis dicitur": ergo necesse est , quod diffe- rant per aliquid respectivum.
4. Item , proprietas Patris aut accidit ipsi liypo- stasi, aut est ei consubstantialis ; quodsi^ accidit, ergo sunt ibi aliqua accidentia: ergo est ibi aliqua compositio. Si autem est consubstantialis et conna- turalis: ergo cum non consequatur esse hypostasis, non tantum est ratio innotescendi , sed etiam distin- guendi.
5. Item, in summe simplici idem est omnino ratio essendi et cognoscendi; sed persona Palris est summe simplex: ergo eodem distinguitur , quo di- stingui cognoscitur. Hoc autem est per proprietatem: ergo etc.
Contra: 1. Omne respectivum reducitur ad abso- Ad opposi- lutum ^ ; sed quod reducitur ad aliquid secundum rationem intelligendi consequitur illud: ergo cum proprietates sint respectivae, hypostases absolutae, proprietates reducuntur ad hypostases: ergo hypo- stases sunt " priores. Sed quod prins est non distin- guitur eo quod est posterius, quia ab eodem est esse et esse distinctum: ergo etc.
2. Itera, omne ' quod distinguit ahquid, dat ei tale esse, quale ipsum est vel habet; sed proprieta- tes habent de se solum esse respectivum : ergo si ' hypostases per proprietates distinguuntur , habent solum esse respectivum. Sed hoc est falsum , quia cum sint supposita essentiae, habent esse substanliae absolutum.
3. Item, in divinis personis est plurificatio per originem , ergo et distinctio. Sed origo dicit emana- tionem vel exitum, relatio autem per se non ema- nat nisi prius alio emanante, quia in ad aliquid non est motus *: ergo prius oritur hypostasis ab hypostasi secundum rationem intelligendi, quam sit inteUigere relationem esse. Et si hoc, relatio consequitur esse distinctum in hypostasibus: ergo etc.
4. Item, "omne quod relative dicitur, est ali- quid , excepto eo quod relative dicitur", sicut ra- tio dictat, et Augustinus dicit septimo libro de Trini- tate". Sed Pater et Filius dicuntur relative: ergo uterque eorura est aliquid, excepto eo quod rela- tive dicitur; ergo abstracta relatione, contingit aliquid intelligere. Quaero ergo, quid sit illud : aut essentia, aut hypostasis. Si essentia, ergo relatio est in essen- tia: ergo multipUcat eam. Si hypostasis: aut ergo una, aut duae. Non una, quia impossibile est intel- ligere, quod Pater et Filius sint una hypostasis: ergo duae. Et si hoc, patet etc.
5. Itera, abstractis omnibus proprietatibus duo- rum individuorum, ut Petri et Pauli, solis hyposta- sibus remanentibus , adhuc contingit intelligere, re- manere distinctionem: ergo pari ratione in hyposta- sibus divinis. Quod si verura est, tunc ergo sunt'" solura ratio distinguendi quoad nos.
CONCLUSIO.
Proprietates personales sunt rationes non tantum manifestandi distinctionem , verum etiam distinguendi
Respondeo: Dicendum, quod circa hoc duplex opinio fuit. Quidam enim dixerunt, quod abstractis opinio ; proprietatibus , impossibile est intelligere hypostases distinctas, quia huiusmodi proprietates in divinis non solum dant personis innotescere, immo etiam dant esse "; unde ipsis abstractis, abstrahitur esse et esse distinctum.
Aliorum opinio fuit, quod proprietatil^us abstra- opinio : ctis, adhuc est intelligere distinctionera in hyposta- sibus, quoniam proprietates secundum ipsos non sunt ratio distinguendi secundum rem, sed distinctionem manifestandi '". Unde dicunt, quod abstracta paterni- tate et filiatione, adhuc contingit intelligere qui ab alio , et a quo alius. — Et si quaeras , quomodo distinguuntur, dicunt", quod se ipsis, sicut princi- pia el genera generalissima se ipsis distinguuntur et differunt. Unde haec est immediata: substantia non est quantitas.
Et si respiciamus interius, utraque opinio con- tinet aliquid probabilitatis; et hoc patet sic. Fn divi- nis enim hypostasibus intelligimus originem sive emanationein , intelligimus etiam habitudinem. Secun- dum rationem inteliigendi origo praecedit ipsum qui oritur; et secundum ralionem intelligendi habitudo ' consequitur ipsum qui refertur. Potest igitur proprie- tas relativa importare solum habitudinem ; et hoc modo consequitur rationem distinctionis et est ratio innoteseendi distinctionem, non distinguendi , sicut dicit secunda opinio, et probant rationes inductae ad secundam partem de ipsa relatione. Potest enim intelligi tunc distinctio, quia intelligitur qui ab alio, et a quo alius. — Potesl etiam utrumque proprietas importare, sciUcet habitudinem et originem; et tunc non tantum est ratio innotescendi, sed etiam distin- guendi. Circumscripta enim origine sive emanatione, irapossibile est intelligere in divinis pluralitatem : immo sicut est essentia una, ita etiam intelligitur hypostasis una. Et sic procedit prima opinio et ra- tiones ad primam partem.
Sed notandum, quod cum idem sit divinis ' per- sonis orhH et ssse ct (irf alterum se habere , tamen secundum rationem inlelligendi suntordinata, ut pri- mum sit oriri , deinde esse intelligatur in his quae habent esse ab alio, et deinde se ad alterum ha- bere. Quia vero idem sunt in Deo, ideo eodem no- mine designantur. Unde generatio dicit originem et liabitudinem ; tamen proprie loquendo generatio di- cit originem, et paternitas habitu,dinem^. Quoniam igitur proprietas divina secundum communem usura loquendi importat habitudinem et originem, ideo conciusio tenendum , quod proprietates non solum sunt ratio innotescendi distinctionem, sed etiam distinguendi.
1 . Et ad illud quod obiicitur, quod respectivum soiuiio op-reducitur adabsolutum; dicendum, quod reduci ad aliquid est dupliciter: aut sicut ad principium, aut sicut ad terminum. Proprietas originis his duohus modis reducitur ad absolutum: ad hypostasim Pa- tris reducitur innascibilitas ■" sicut ad principium, ad hypostasim autem Geniti et Spirati sicut ad ter- minum. Quoniam igitur quod reducitur ad aliquid sicut ad principium ipsum consequitur, ideo abstra- cta origine, solum intelligitur Deus innascibilis , non ens ab alio, et ila in unitate hypostasis. Quia vero quod reducituF ad aliquid ° sicut ad terminum, intelligitur praecedere; hinc est, quod abstracta ori- gine, iam non est intelligere hypostasim proceden- lem. — Vel illud intelligendum, ubi respectivum di- Aiias cit dependentiam , ratione cuius ° deficit a summa simplicitate, quod non est in Deo.
2. Ad illud quod obiicitur, quod respectivum solum dal esse respectivum; dicendum, quod hoc verum est de respectivo, quod dicit solum habitu- dinem; sed non est verum de respectivo, quod di- cit originem.
3. Ad illud quod obiicitur, quod relatio non oritur per se; dicendum, quod relatio est proprietas, secundura quod est ipsa, origo vero, prout est id quod oritur; et quia origo proprie non oritur', sed est illud quo oriens oritur, ita quod non consequi- tur tempore vel natura, sed secundum rationem in- telligendi, vel est simul necessario vel praecedit. Ideo patet illud.
4. Ad illud quod obiicitur, quod omne quod relalive dicitur est aliquid, excepto eo quod rela- tive dicitur'; dicendum, quod illud non habet ve- ritatem in summe simplici , quod sic differat esse et referri , quod unum possit ab altero separari secun- dum rem — quia ibi unum sunt — sed ° solum se- cundum intellectum nostrum; nec adhuc intellectus noster sic abslrahit, ut intelligat hypostases distin- ctas, abstractis proprietatibus et relationibus. Si enim ab hypostasi Patris abstrahatur paternitas, vel e converso, iam non habet '° aliquid specialc, quod sit principium intelligendi ipsam ; et ita consideratur sub ratione goierali et incompleta. Unde et bene videntur mihi dicere qui dicunt, quod remanet in- tellectus huius norainis res, secundura quod est generale vocabulum. Et sic patet , quod , abstractis proprietatibus , non remanet dislinctio nec re nec in- tellectu ; et ideo utroque modo sunt ratio distinguendi.
5. Ad illud quod ultimo obiicitur, quod Petrus et Paulus distingui intelliguntur, abstractis proprie- tatibus ; dicendum , quod non est simile. Nam distin- ctio est ibi a parte propriae materiae et propriae formae, quae innotescit per proprietates accidenta- les; sed in divinis solum est distinctio per originem. Ideo patet illud.