Text List

I, Distinctio 26, A. 1, Q. 4

I, Distinctio 26, A. 1, Q. 4

Quot sint in divinis proprietates personarum.

Quarto et ultimo quaeritur de proprietatibus quantum ad numerum. Et videtur:

1. Qnod sint infinitae, quia proprietates sunt Ad opposi- respectus , per quos Deus nobis innotescit; sed illi sunt infiniti, sicut patet de respectibus idealibus': ergo etc.

2. Item , Pater et Filius ad invicem assimilantur secnndum omnes conditiones essentiales ; ergo secun- dum cmnes comparanlnr et secundum omnes inno- tescunt nobis ; sed illae sunt in nnmero indefmito : ergo etc.

3. Item, quanto aliquid est siniplicius, tanto plures habet respectus-, ut punctus quam linea, et linea quam superficies; sed divinum esse est sinipli- cissinium: ergo in eo sunt infiniti respectus. Sed omnes sunt ratio innotescendi : ergo notiones sunt infinitae.

4. Sed quod ires sint tantum , videtur per Da- mascenuni^, qui dicit, quod in divinis omnia sunt unum praeter generationera, ingenerationem et pro- cessionem; sed istae non sunt nisi tres proprietates: ergo etc.

3. Item, videtur ralione , qiiia pidprietas con- vertitur cum eo cuius est proiuirlas ' : simI proprie- tas est personae: ergo quot sunl persiniae. tot sunt proprietates et non plures. Sed personae sunt tres: ergo etc.

6. Item, flat talis ratio: omnis persona est aliqua trium proprietatum ' — haec est vera — omnis notio est persona, igitur omnis proprietas sive notio est ahqua trium: ergo etc.

Quod autem sint plures tribus, sic ostenditur.

1. Notiones sive proprietates sunt relaliones. In omni auteiii habitudinc sunt duae relationes secun- dum duo extrema; sed in divinis sunt duae origi- nes: ergo saltem quatuor relationes.

2. Item , proprietas est quae convenit uni soli ^ ; sed innascibilitas convenit soli Patri: ergo est pro- prietas. Et non est ahqua illarum quatuor reiatio- num: ergo sunt quinque.

Quaeritur ergo sufficientia et numerus notionum Dei,ermiD: in divnns, et penes quul accipiantur, et utrum sit idem numerus proprietatum et relationum.

CONCLUSIO

Proprie loquendo, in divinis sunt quatuor relationes et proprietates, et quinque notiones; in sensu minus stricto nomina confunduntur et habent aequalem numerum quinarium.

Responsio: Intelligendum est ad illud ultimum quod vis consuevit fien inter ista tria nomina: proprietas, relatio ,et notio. Nam proprietas dici- tur, in quantum convenit soh; relatio , in quantum dicit habitudinem ad aUum ; notio, in quantum est principinm cognoscendi. Et quia omnis proprietas est ratio cognoscendi * , similiter et omnis relatio; ideo riomen notionis est in plus quam illa duo. Quia quae- dam proprietas est relatio, ut paternitas, quaedam non, ut innaseibilitas, quae non dicit respectum, sed privat; similiter quaedam relatio est proprietas, ut filiatio, quaedam non, ut activa spiratio — ideo quia convenit pluribus, non uni soli — et ' hinc est, quod nomen proprietatis et relationis se habent ut exce- dentia et excessa. Nomen vero notionis est in plus. Unde plures sunt notiones quam proprietates, plures conciusio i etiam quam relationes. Sed proprieiates et relaiio- nes mutuo se excedunt et aequaliter; ideo sunt nu- inero aequales.

Tamen nou oportet facere vim. Nam omnis re-nesponsios laiio distinguit aliquo modo ab alio, et ita est ali- quo modo proprietas. Similiter omne quod distin- guit, aliquo rnodo importat relationem., ergo omnis relatio proprietas, et omnis proprietds relatio. Sed omnis noiio est proprietas vel relatio: ergo omnis notio est proprietas et similiter relatio. Et ita extenso nomine sunt aequalia; ideo idem est numerus-^t eadem ratio assignandi numerum in omnibus istis nominibus.

Intelligendum igitur', quod circa numerum proprietatum tres fuerunt opiniones. Quidam dixerunt, quod sunt infinitae; quidam, quod tres; quidam, quod quinque. — Ratio autem huius ^ diversae opinionis fuit, quia diversimode notiones consideraverunt. Qui consideraverunt illas in comparatione ad eos quibus innotescunt, dixerunt, eas inflnitas esse, quia per inflnitas comparationes et similitudines et respectus Deus nobis innotescit. — Qui vero consideraverunt in comparatione ad hypostases, quae distinguuntur vel innotescunt, dixerunt, esse tantum tres, quia tantum tres sunt personae ; ideo tantum tria habent ^ pro- pria, .per quae suflicienter innotescunt. — Qui vero consideraverunt per comparationem ad rationes , qui- bus innotescunt, dixerunt, esse quinque.

Eadem enim est ratio innolescendi et distinguendi. i-Sed ratio dislinguendi accipitur a parte originis: aut '^ Qv^o fositive , aut privative. Si privative; aut privat originem per modum producentis , et boc non dieit nobilitatem, scilicet non producere, ideo non est no- tio; aut privat originem per modum producti, et hoc vel specialiter, vel generaliter. Si specialiter, non dicit nobilitatem; si generaliter, sic dicit nobi- litatem; et ita notio est una sola^. Si autem acci- piatur a parte originis positive, cum duplex sit origo, et cuilibet respondeat de necessitate duplex habitudo; de necessitate erunt quatuor, scilicet ge- neratio activa et passiva, et spiratio activa et pas- siva: et in universo quinque °.

Prima opinio sumsit rationem magis a longm- ludidum de quo, et ideo magis a ventate recessit; secunda magis nionibus. de propinquo, et ideo magis veritati appropinqua- vit; tertia, sicut debuit, et ideo veritatem posuit et invenit. Et haec est positio, quam tenet communis conciusio opinio magistrorum, notiones esse qumque; et ratio huius prius visa est.

1.2. 3. Ad illud ergo quod obiicitur de respecti- soimio op- bus et comparationibus inftnitis, dicendum , quod nec proprietates nec relationes sunt notiones, nisi quae important respectum distinguentem personam a per- sona; et hic est respectus originis, qui tantum quin- que modis, spectantibus ad dignitatem, potest com- parari; ideo patet illud.

4. Ad illud quod obiicitnr, quod tantum tres, per verbum Damasceni ; dicendum , quod sub gene- ralione comprehendit duas generationes ", simihter sub processione.

5. Ad illud quod obiicitur , quod proprietas de- bet converti cum persona; dicendum, quod verum est de illa quae est proprietas personahs, faciens personam esse personam'; tamen non seqnitur, si convertitur, quod tot sint, et non plures, quoniam unum et idem potest habere plura convertibilia.

6. Ad illud quod obiicitur de syllogismo illo, dicendum, quod in processu illo est fallacia acci- dentis, sicut hic: Pater est innascibihtas, et Pater est paternitas; ergo paternitas est innascibihtas; quia quod attribuitur subieclo sive hypostasi attribuitur habitudini. — Posset tamen poni figura dictionis ex *''» soiutb. mutatione modi praedicandi, quia in divinis essentia praedicatur ut quid, persona ut quis, et notio ut quae; et proceditur a persona ad notionem.

PrevBack to TopNext