Text List

I, Distinctio 27, Pars 1, A. 1, Q. 3

I, Distinctio 27, Pars 1, A. 1, Q. 3

Utrum proprietates possint abstrahi a personis divinis.

Tertio quaeritur, utrum contingat proprietates abstrahi. Et quod non, videtur:

1. Quia omnis abstractio supponit concretioneni ; sed in eis solum proprie est concretio, in quibus est denoniinativa praedicatio ^ : ergo si hoc est in accidentibus tantum, videtur, quod ubicumque est ponere proprietatem abstrahibilem , est ponere pro- prietatem accidentalem. Sed talis nuUo modo poni- tur in divinis: ergo etc.

2. Item, ubicumque est abstractio, abstractum est simpliciusconcreto^ — hoc non habet instantiam — sed iii divinis non est maior simplicitas et minor, cum omne quod est ibi, sit simplicissimum et in fme totius simphcitatis est: ergo in divinis non cadit abstractio.

3. Item , omnis abstractio aut est universalis a particulari , aut est formae a materia ^' ; sed in di- vinis nec est universale nec parliculare , nec forma nec materia: ergo in divinis non est abstractio.

4. Itera, quandocumque abstrahitur aliquid ab aliquo, minus' est quod remanet, quam ante abstra- ctionem erat , quia utrumque aliquid est — nihil enim non abstrahitur ab aUquo, nec nihil a nihilo, sed aliquid ab aliquo — ergo si paternitas a per- sona vel hypostasi est abstrahibilis, ergo minus ha- beret de entitate quam cum paternitate. Sed contra: paternitate abstracta , intelligitur hypostasis esse Deus: ergo si minus haberet de entilate quam cum paternitate, inteliigeretur Deus non habere suni- rhum esse.

Contra: 1. Magister dicit in littera: "Paternitas, filiatio , processio ipsas tantum relationes significant": aut ergo aliquid huic respondet in re, aut nihil. Si nihil: ergo falso et inaniter significant; si aliquid: ergo videtur, quod sint abstrahibiles a parte rei.

2 Item, non intellecto Filio, nihilominus po- test inteliigi hypostasis Patris esse; sed non intelle- cto Filio, non polest intelligi paternitas: ergo ab- stracta " proprietate, adhuc potest intelligi hypostasis illa esse, cuius erat proprielas. Sed quandocumque aliqua duo sic se habent, quod unum potest intelligi sine altero, unum potest abstrahi ab altero: ergo vere potest intelligi proprietas abstrahi ab hypostasi.

3. Item, cum dico personam, intelligo haben- tem naturam cum ° proprietate incommunicabili; sed constat, hoc totum non simul intelligi, ergo priiis unum, postea alterum: ergo prius intelligo naturam, deinde habentem, et tertio proprietatem incommu- nicabilem: ergo unumquodque per se est intel- ligibile, ergo et proprietas sine subiecto: ergo ab ipso est abstrahibilis. Si tu dicas milii, quod a parte intellectus potest abstrahi, sed non a parte rei; contra: tunc secundum hoc, si abstractio est a parte modi intelligendi, ergo notio et persona non differunt nisi solo modo loquendi ; et hoc est supra improbatum".

4. Item , relatio in divinis est vera relatio, quia, ul dicit Boelhius ° : "Deus non est sine relatione relatus" ; sed ubi est vere quantitas et quantum, ibi est vera abstractio, non tantum a parte intelle- ctus , sed etiam rei: ergo pari ratione, uhi est vera relatio et vere relatus, ibi est vera abstractio.

5. Item, quandocumque aliqua proprietas ha- bet distingui ab alia secundum rem, a qua non distinguitur secundum suppositum, ibi est abstra- ctio iion solum a parte intellectus, sed etiam a parte rei ; sed paternitas differt ab innascibilitate , ,non autem diifert Pater ab Innascibili ' : ergo vere et proprie est abstrahibilis proprietas sive notio a persona non solum a parte nostra, sed etiam a parte rei.

CONCLUSIO.

Abstractio proprietatum non est in diuinis personis a parte rei, sed a parte intellectus nostri.

Respondeo: Dicendum, quod abstrahi aliquid Dupiex ai)- ab aliquo est dupliciter. Uno modo abstractio est ' , quae ortum habet a naiura rei; et sic abstrahitur universale a particulari, et forma a raateria, quo- niam utrobique est compositio et diversitas. Alio modo est abstractio, quae ortum habet ab intelleciu nostro. Intellectus enim noster cum intelligit aliquid completum , de necessitale dupliciter intelligit sive sub duplici ratione, scilicet per modum ipsius quod est et ipsius quo^. Semper enim cum aliqnid in- telligit, considerat ipsum intelligibile per aliquam rationem, per quam etiam ipsum capit; et ita intel- lectus noster est resolubilis in intellectum ipsius quod est et ipsius quo^, quia compositio erat cir- ca ipsum.

Quoniara igitur reahs abstractio praesupponit compositionem , quae nullo modo est in Deo, nec quantum ad essentiam nec quantum ad personani; condusio I. ideo nullo raodo est ibi abstractio a parte re. Rur- sus, quoniam Deum inteUigimus secundum possibi- litatem * intellectus nostri, ideo intellectus noster inteiligit Deum per modum ipsius quod et ipsius quo; et intellectus noster est resolubilis, etquia re- solubilis, etiam compositus, quamvis res non sit coraposita. Quantum ad ipsum potest esse abstractio et separatio, ut inlelligat ipsum quo est, quod est non intelligendo '•'. VA quoniam modus significandi conse- quitur modum inleUigendi, ideo contingit signifi,- care ipsum quo in abstractione , et hoc ex parte conciusio 2. communicabilis, ut cum dicitur deiias "; et ex parte incommunicabiiis, ut cum dicitur paterni.tas.

Concedo ergo, sicut manifestant primae ratio- nes, quod non est ibi realis abstractio.

1. 2. 3. Ad illud quod obiicitur in contrarium soiuuo op- de significatione , dicendum , quod aliquid respondet a parte nostri intellectus; nec oportet, quod re- spondeat abstractio '. Sicut enim intellectus noster, licet sit compositus, vere inteliigit simplex per mo- dum corapositi, quia ponit illam compositionem circa se , non circa rem iniellectam; ita est omnino in- telligendum de abstractione. Et per hoc patent duo sequentia, quae sunt sumta a ratione intelligendi.

Ad illud quod obiicitur, quod tunc differunt Aa laiionem solum modo loquendi; dicendum, quod, sicut tactura opposu. " fuit in distinctione praecedenti *, relatio secundum comparationem ad subiecium transit, secundum comparationem ad obiectum sive terminum manet; et hoc est, quia abstractio est forraae a subiecto , non a termino , quia paternitas abstrahitur ° a Patre, non a Filio; et quantum ad coraparationem ad Noiabiiis subiectum est omnino idem , ideo nullo modo est abstrahibilis a parte rei. Nihilominus taraen dif- ferre potest aliquo raodo per coraparationem ad obiecium, quae quidem differentia sumitur a parte rei; sed sicut illa diiTerentia nihil facit ad compo- silionem, ita nihil facit ad absiraclionem.

4. 5. Et sic palent duo sequentia, quia relalio manet et distinguitur ab alia ; sed hoc esl per com- parationera ad obiectum, non ad subiecium '°.

PrevBack to TopNext