I, Distinctio 27, Pars 1, A. 1, Q. 4
I, Distinctio 27, Pars 1, A. 1, Q. 4
Utrum de notionibus sive proprietatibus liceat contrarie opinari.
Quarto et ultimo quaeritur, utrum peccatum sit contrarie de notionibus sive proprietatibus opinari. Et quod non, videtur:
1. Quoniam Sancti contrarias opiniones habue- runt de Scripturis, et tamen non peccaverunt, sed solum erat eis poena. Unde Augustinus ': "Falsa pro veris approbare non est natura hominis instituti, sed poena damnati".
2. Itera, Hieronyraus': "Quod de Scripturis veritatera non habet, eadera facilitate conteranitur, qua probatur" ; sed notiones non habent veritatera a Scripturis, sed inventae sunt a magistris: ergo licet multa ibi eadem ratione contemnere, qua probare.
3. Itera, hoc videtur ratione, quia numerus notionura et huiusraodi non sunt de his quae sunt necessaria ad salutera; sed contrarie opinari licet in his quae non spectant ad viam sdutis, et hoc sine peccato : ergo et in notionibus.
4. Item, si est ibi peccatura, aut ergo fidei, aut morum. Non fidei, quia non est contra arti- culos; non morum , quia credere falsum non respi- cit raores: ergo nullura peccatura.
Contra: 1. De duobus contrarie opinantibus p™ pane circa notiones necessarium est alterum dicere fal- sura circa divina; sed mendacium circa divina est mendaclum in christiana religione, et hoc est gra- vissiraura peccatura * : ergo etc.
2. Item, duobus contrarie opinantibus circa notiones, necesse est alterum decipi et errare; sed error circa divina est periculosissiinus. Unde Augu- stinus primo de Trinitate^: "Nec periculosius ali- cubi erratur, nec fructuosius ahquid invenitur". Si ergo error circa humanitatera Christi est pecca- tum: ergo et circa notiones multo fortius.
3. Item, cum proprietates sint ipse Deus, qui dicit vel credit, proprietates esse quod non sunt , vel non esse quod sunt, dicit de Deo quod nou est; sed qui dicit, Deura non esse quod est, vel e converso, errat errore peccati: ergo cura alter sic ° opinantium sit huiusmodi, ergo etc.
4. Item , sicut dicit Augustinus: "Non solum ille mentitur qui dicit falsum , sed etiam qui asserit dubium" ; sed uterque opinantiura dicit quid du- bium , quia nulla opinio duorum est certa : ergo mentitur uterque. Sed qui mentitur circa Deum peccat mortaliter vel venialiter, sed ut plus morla- liter: ergo uterque peccat.
In iis quae circa notiones ab Ecclesia non sunt determinata , licet contraria opinari , non autem praesumtuose asserere.
Respondeo : Dicendum , quod contrarie opinari vel potest esse circa ea quae spectant ad doclrinam christianae religionis, vel circa ea quae spectant ad doclrinam hutnanae inquisitionis. Circa ea quae spectant ad doctrinam humanae inquisilionis licet contrarie opinari et asserere; opinari quidem ' , quia illa non faciunt ad salutem , asserere, eo quod nostrae inquisitioni subiecta sunt. — In his quae spe- ctant ad doctrinam religionis distinguendum esl. -Nam quaedam sunt de necessitate fidei, quaedam de certitudine ^ Scripturae, quaedam sunt his an- nexa, ut sunl illa quae faciunt ad fidei explicatio- nem et Scripturae expositionem.
Circa ea quae sunt de necessitate fidei, opi- . nari contraria simphciter est peccatum in altero, scilicet qui falsum opinatur. Et si sit simplex opinio, est peccatum erroris; si autem asserlio et defensio, non tantum error, sed haeresis dicenda est.
In his autem , quae sunt de ' certitudim Scri- pturae , ignorantes Scripturas licet contrarie opi- nari ; nec est culpa , ut si unus simplex homo credat, quod lacob fuit pater Isaac, alter non, sed e con- verso. Et primus, hcet quidem hoc suspicetur vel opinelur, non peccat^ quia ignorat Scripturam. Scientes autem Scripturam non licet, immo alter peccat si sim.pliciter opinetur. Si autem defendat, haeretieus est iudicandus, quoniam contradicit Scri- pturae sacrae.
In hiis autem , quae sunt annexa fidei vel Scriplurae, aut una opinio sequitur ad fidem et Scripturam , et ad alteram sequitur oppositum ; et tunc dicendum, quod ante pertractalionem '^ hcet contrarie opinari, sed posi pertractationem non licet, conciusio/,, unmo peccatum est, sicut m his quae determmata sunt per fidem et Scripturam , sicut fuit de opinione Porretani circa proprietates. Dicebat enim , illas non esse Deura , et ad hoc consequitur contrarium fidei. Cum enim Ecclesia adoret proprietatem, tunc ado- raret non Deum , et non Deus esset adorandus. Unde si, postquam ostensum est sibi inconveniens, non retractasset errorem, fuisset ab Ecclesia haereticus iudicatus; sed retractavit in concilio Rhemensi, ut dicit Bernardus". — In his autem quae sunt an- nexa fidei et non sequuntur nec repugnant', quia '^"""'i™ ^ dubia sunt, licet opinari; sed non lioet asserere, quia opinari est rationis conferentis, sed asserere dubium circa Deum est rationis superbientis.
Concedendum ergo, quod uterque opinans si Epiiogus. asscrat, peccat, non propter errorem, sed propler praesumtionem ; et sic concedendum, quod licet ibi contraria opinari.
1. Ad illud quod obiicitur, nuod mendacium soiuuo op- in christiana religione etc. ; dicendum , quod non est mendacium, quia neuter dicit conlra credulita- tem ; non " in christiana religione, quia non est de necessitate fidei vel morum.
2. Ad illud quod obiicitur, quod error ille est periculosus; dicendum, quod verum est, in quantum est contrarius fidei ; sed si est de his quae non speclant ad fidem, non est verum.