Text List

I, Distinctio 27, P. 2, A. 1, Q. 3

I, Distinctio 27, P. 2, A. 1, Q. 3

Quae sit comparatio Verbi ad sapientiam sive notitiam.

Tertio quaeritur de comparatione Vei-bi ad sa- pimtiam. Et cum Filius sit verbum et sapientia, quaeritur, quod istorum sit prius secundum ratio- nem intelligendi. Et quod sapientia prior sit, vi- detur.

1. Augustinus, nono de Trinitate capitulo decimo: "Verbum est cum amore notitia", ergo verbum secundum rationem intelligendi addit supra notitiam; sed quod se habet per additionem ad ali- quid, praesupponit illud: ergo etc.

2. Item, notitia dicit essentiale , sed verbum personale: ergo cum essentiale sit communius, et omne communius secundum rationem intelligendi sit prius^: ergo etc.

3. Item, verbum 6mt respectum ad creaturas, sapientia autem dicit quid absolutum de ratione sui nominis: ergo cum absolutum secundum rationem inteliigendi sit prius respectivo^, ergo et sapientia quam verbnm.

Contra: 1. Ecclesiastici primo^: Fom sapien- Ad opposi- ftcie verbum Dei in excelsis; fons dicit rationem principiv: ergo verbum est principium sapientiae. Sed quod est principium est prius secundum rationem intelligendi : necessario ergo verbum prius quam sapientia.

2. Item , "Verbum , sicut dicit Augustinusin libro Octoginta trium Quaestionum ^ dicit operativam potentiam" ; sed potentia, sicut dicit Richardus, secundum rationem intelligendi prior est quam sa- pientia: ergo etc.

3. Item, verbum dicit similitudinem interius conceptam, sapientia dicil habitum vel habilitatem ad cognoscendum " ; sed conceptio similitudinis et speciei praecedit ipsam habilitatem: ergo et verbum praecedit sapientiam in intelligendo.

Iuxta hoc quaeritur, cum Filius dicatur verbum QoaesHones et sapientia, propter quid sapientia solum est ap- propriatum , non proprium , verbiom autem est pro- prium. — Et iterum, cum Filius sit fiUiis et imago et verbtim. proprie, quaeritur, quae sit differentia istorum nominum. Si enim non est differentia nisi in voce, tunc videntur esse nomina synonyma.

CONCLUSIO

Secundum rationem intelligendi intellectus sapien- tiae et notitiae est prior intellectu verbi.

Respondeo: Dicendum, quod in intellectu verbi tnyerboim- cadunt istae conditiones, scilicet intelligentis cognitio, i™. similitudinis conceptio et alicuius expressio. Et hoc patet, si consideremus generationem verbi secundum Anselmum in suo Monologio', qui dicit sic: "Cum cogito notum hominem absentem , formatur acies co- gitationis nieae in talem imaginem eius, qualem illam per visnm oculorum in memoriam attraxi , quae imago in cogitatione verbum est eiusdem hominis, quem cogitando dico. Habet igitur mens rationalis, cura cogitando se intelligit, secum imaginem suam ex se natam, id est cogitationem sni, ad sui similitu- dinem quasi sua impressione formatam; quae imago eius verbum est. Hoc itaque modo quis neget sum- mam sapientiam, cum se dicendo intelligit, gignere consubstantialem sibi similitudinem, id est Verbum suum" ? Verhum autem non est ahud quam simi- Utudo expressa et expressiva, concepta vi spiritus intelhgentis , secundum quod se vel ahud intuetur. Unde patet , quod intellectus verbi praesupponit in- tehectuni notitiae et ^enerationis et imaginis : in- tellectnm notitiae in intuitu spiritus intelhgentis : intellectum generationis in conceptione interiori ; intellectum imaginis in simihtudine per omnia con- formi, et superaddit his omnibus intellectum expres- sionis.

Quoniam igitur intuitus intelhgentis non dicit respectum, ideo ipsa sapientia et notitia non dicit proprium. Sed quoniam conceptio et simililudo di- cunt respectum^ ideo necesse est, tam nomen filii quam imaginis, quam etiam verbi proprie dici.

Et rursus patet ordo in dicendo, et patet etiam differentis modi dicendi ralio. Nam sapientia vel notitia dicit primum in intelhgendo: deinde filius , qui dicit ipsam emanationem sive conceptionem ; deinde imago , quae dicit modum expressum ema- nandi, et tertio loco ° verbum , quod dicit haec omnia, et superaddit rationem exprimendi et ma- nifestandi.

His visis, facile est ad obiecta respondere. Con- cedo enim, quod secundum rationem intelligendi in- teUectus notitiae et sapientiae est prior.

1. Ad illud quod obiicitur, quod Verbum est soimio . fons sapientiae; dicendum, quod istud inteUigitur de ''°""'™'' sapientia creata.

2. Ad iliud quod obiicitur, quod dicit poten- tiam operativam; dicendum, quod Verbum, etsi ha- beatomnipotentiam, sicut Pater, tamen ipsum Ver- bum non dicit potentiam operativam de ratione sui nominis , nisi in quantum illa potentia est ope- rativa praevia* dispositione ; et quoniam dispositio est actus sapientiae, ideo sapientia prior in inteUi- gendo est.

3. Ad iUud quod obiicitur, quod similitudo est prior habihtate in intelhgendo; dicendum, quod istud verum est^ in quibus est sapientia per acquisitio- nem, sicut in nobis; sed non sic in Deo, immo e converso, quia ex intuitu mentis summe sapientis oritur Verbum, quod dicitur esse summa sapien- tia, ita quod simihtudo concepta non dat sapien- tiam concipienti, immo magis accipit. Quod ultimo quaeritur, iam determinatum est.

PrevBack to TopNext