I, Distinctio 27, P. 2, A. 1, Q. 4
I, Distinctio 27, P. 2, A. 1, Q. 4
Utrum nomen verbi recte sit translatum ad divina.
Quarto quaeritur de translatione huius nominis verbum ad divina. Et quod nullo modo debeat trans- ferri, ostenditur.
1. Omnis translatio est secundnm similitudinem; sed nihil in creatura vanius est verbo, quia statim dum fit, transit et non est, "verbum autem Domini manet in aeternum": ergo etc.
2. Item, cum sit verbum intelligibile et senr sibile secundum duplex dicere , quaeritur, quod istorum transferatur. Et quod non exterius, vult Augustinus decimo quinto de Trinitate : "Ver- bum exterius non est verbum , sed signum ver- bi": ergo si Verbuin divinum est verum verbum , ergo etc.
3. Item, exterius verbum exit a dicente, Verbum autem divinum semper est in dicente , quia ego in Patre, dicit Veritas, Ioannis decimo quarto ' : ergo etc.
4. Item, videtur quod nec ad similitudinem interioris cogitationis, quia dicit Augustinus decimo quinto de Trinitate ^: Cogitatio est quid volubile; in Deo autem nihil est volubile: ergo etc.
3. Item, cogitationes moi-talium timidae snnt, Sapientiae nono^, et incertae providentiae nostrae; sed in Verbo divino nulla est falsitas, nuUa dubie- tas: ergo etc.
6. Ilem, multa cogitamus, quae nobis displi- cent; sed Verbum divinum est per omnia placens Patri ^ : ergo etc.
Contra: 1. Inter omnia creata imago est expres- Fundamenia.sior", ergo iuler omnes emanationes ea est expres- sior, quae est in imagine; sed emanatio similis Verbo increato in imagine est emanalio verbi a mente : ergo expresslssima , ergo convenienter trans- fertnr.
2. Item, quod dicatnr per comparationem verbi intellectus, hoc videtur per comparationem ad res extra , quoniam Ecclesiasticus ' , secundum aliam translationem Septuaginta: Principium omnis ope- ris verbum ; sed per Dei Filium omnia sunt facta: ergo etc.
3. Item, quod verbum vocis sit simile, vide- tur, quia Verbum dicilur, quia expressivum et ma- nifestativum — unde nec Patrem quis novit nisi Fi- lius, et cui voluerit Filius revelare, Matthaei un- decimo ° — sed hoc maxime est in verbo vocis, nam verbum interius non patet nisi per verbum vocis: ergo Verbum increatum dicitur ad similitudinem exterioris verbi.
4. Item, Basilius': Filio Dei attribuitur *ensM5, sapientia, virtus , verbum et lumen: sensus, quo cogitantur omnia; sapientia, qua omnia disponun- tur; virtus, qua fiunt: verbum, quo annuntiantur; lumen, quo clarescunt. Si ergo Verbum dicitur ra- tione annuntiationis , et hoc pertinet ad verbum vocis, patet quod illud Verbum dicitur ad simili- tudinem verbi prolali.
Nomen verbi, intellectum cum certis conditionibus, convenienter transfertur ad divina.
Respondeo : Dicendum , quod sicut ratio pater- nitatis per prins reperitnr in Deo quam in creaturis, tamen ipsum nomen translatum est a nobis ad Deum^"; sic ratio lucis, sic sapientiae, et horum simiiium, sic etiam ratio verbi. Et significatum per conciusioi. prius et nobilius est in Deo quam in nobis; tamen nomen translalum est a nobis ad Deum.
Translatio autem fit propter duo: una ratio est Dapiex ra- propter similitudinem expressam , alia ratio est pro- lionir"''"" pter inslructionem nostram; et haec duo hic sunt.
Primum quidem est similitudo verbi creati ad in- Ratio i. creatum, ad quam insinuandam distinguit beatus Au- gustinus in libro decimo quinto de Trinitate " ver- bum secundum triplicem differentiam. Nam unum est verbum sensibile, aliud est verbum intelligibile, tertium est verbum medium. Verbum semibile at- tenditur in prolatione vocis, verbura inteUigibile in cogitatione rei, verbum medium in cogitatione vocis. — Et est ordo, quia primo cogitat aliquid homo quid sit, secundo, qualiter debeat Gog\la.tnm pronuntiare , tertio pronuntiat.
Sicut ergo ratio trinitatis reperitur in sensu, reperitur in ratione conversa ad sensum, reperitur et in ratione secundum se '% sic et ratio ve)-bi. Et Rau^verw quemadmodum trinitas , in qua consistit expressatdbT." similitudo, non est in sensu, nec in inferiori parte rationis, sed in ratione secundum se; sic cum tri- j 2. pliciter dicatur verhuni, in nullo consistit similitudo expressa , nisi in verbo intelligibili; et lioc est ver- bum, quod ad nnllam pertinet linguam. Unde dicit', quod "quilioc polest videre, aliquo modo videt il- lius verbi similitudinem".
Similitudinem autem istius verbi ad illud assignat quantuni ad tria, scilicet quantum ad emana- tionem sive originem , quantum ad dispositionem , quantum ad unionem. Nam haec tria in Filio Dei est considerare: originem, secundum quam dicitur filius; dispositionem aeternam, secundum quam di- citur mundus archetypus et ars plena omnium ra- tionum viventium "; et unionem, secundum quam dicitur homo faclus.
Similitudo est in origine. Nam sicut Filius per simiiitudoi. modum naturae procedit per omnia Patri similis, sic verbum intellectus a mente procedit per modum na- turae per omnia ei simile et aequale; unde dicitur mentis conceplus.
Quantum ad dispositionem est similitudo'. Nam simiiiindos. sicut homo nihil operatur rationabiliter , quod non praecogitet et raente concipiat, sic Deus Pater omnia in Verbo disposnit. Et sicut dispositio nostra vel praeconceptio potest esse, etiam si non sequatur opns, sic et dispositio aeterna et praecognitio non ab opere dependet.
Quantum vero ad unionem est similitudo. Nam sicut verbum mentis unitur voci, ut innotescat, et tamen non transit in vocem, sed manet integrum in niente; sic per omnia in Verbo aeterno intelligen- dum est, quod unitum est carni et non transit in carnem, sed manet integrum apud Palrem. Haec igi- tur est similitudo.
Sed tamen haec similitudo non attenditur in Resiriciio. yerbo mentis generaliter. Nam, sicut idem dicit Au- gustinus^ frequenter cogitamus quae nescimus, et sic verbo nostro coniuncta est fallacia; frequenter, quae nolumus, et tunc iuncta est displicentia; fre- quenler, quae non possumus, et timc iuncta est impotentia. Divinum autem verbum est verissimum, placentissimum , omnipotentissimum; ideo expressa eius similitudo non consistit in verbo nostro, nisi sit verbum certae notitiae et complacentiae et po- tentiae ; et hoc est verbum , quod consistit in cogi- conciusio 3. tatione, iuncta sibi affectiva et operativa. Unde Au- gustinus nono de Trinitate ' : "Verbum est cum amore notitia" » ; el si addatur virtits, tunc est ratio perfecta , et sic verbum est cum amore et virtute notitia. — Transfertur igitur verbum a verbo interiori secundum praedictas similitudines et praede- terminatas conditiones ; et baec est ratio ex parte rei.
Ratio autem ex parte nostra est , quia divina Raiio 2. intelligimus per creata °. Quoniam ergo, cum audi- mus Patrem et Filiura , cogitamus de patre carnali et filio, ut sublevemur ad cogitandum generationem spi- conciusio4. ritualem; ideo divinissimus loannes', qui totus erat in contemplatione divinitatis elevatus, verhi noraine usus est dicens: In principio erat Verhum; quod Verbum qui intelligit multum proficit in cognitione Fihi Dei.
His visis , patent obiecta. Concedo enim , quod soimio op- verbum exteriusmn habet e*/»'mam smiuitudinem, tum quia vanum, tura quia procedit exterius, tum etiam quia non est verbum , sed verbi signum ; ver- bum autera interiu^ habet horura opposita. Concedo etiam, quod verbum interius dubiiim, vel falsum, vel impotens , vel displicens non habet expressam sirailitudinem, sed verbum, quod habet oppositas conditiones.
Ad illud quod obiicitur ad oppositum, quod ueiermina- verbum intelligibile habet simibtudinera; conreden- damenm. dum est. Quod autem obiicitur de verbo sensibili, dicendura, quod ahqualem habet similitudinem , sed non expressam; ideo translatio non est secundum ipsum, sed secundum ' interius, quod est similius, ut patet. NuUum autem verbum potest per omnia illi assirailari. Nam illud solura habet cum dicente idenlitatem substantialem et simultatem naturalem. quia est simul natura et duratione: quae conditio- nes, ut dicit heatus Augustinus ', non sunt in no- stro verbo. Et ideo quamvis sit similitudo, est ta- men nonnuUa dissimilitudo ; et ideo potest recte dici translatio, quia non est per onmia simile. Et sic omnia patent.