I, Distinctio 28, A. 1, Q. 3
I, Distinctio 28, A. 1, Q. 3
Utrum innascibilitas, an paternitas sit proprietas personalis Patris.
Tertio quaeritur, utrum innascibilitas sit pro- sive relatio personalis personae' Patris, an paternitas. Et quod sit paternitas, videtur:
1. Quia illa est proprietas personalis, per quam persona ab omnibus separatur,; sed talis est haec relatio paternitas: ergo etc.
2. Item, illa est proprietas personalis, per quam persona propriissime nominatur et exprimitur; sed persona Patris propriissime exprimitur per paterni- tatem: ergo etc.
3. Item, sicut filiatio se habet ad Filium, sic paternitas ad Patrem; sed filiatio est personalis re- latio personae Filii: ergo et paternitas Patris.
4. Item, illa est proprietas personae, quae di- cit^ per modum positionis et propriae habitudinis; sed inter omnes relationes, quae dicuntur de Patre, sola paternitas est talis: ergo efc.
Contra: 1. Proprietas sive relatio personalis dat esse personae; sed paternitas non dat esse per- sonae Patris, quia nihil habet esse ex hoc, quod alteri dat esse; sed persona Patris dicitur pater, quia alteri dat esse: ergo etc.
2. Item, non intellecta proprietate personali, impossibile est intelligere personani; sed non intel- lecta paternitate, est intelligere habentem deitatem et irmascibilitatem : ergo cum innascibilitas sit pro- prietas personae Patris, ergo etc.
3. Item, proprietas personalis debet dicere to- tum esse personae ; sed paternitas non nominat personam Patris secundum omnem plenitudinem fe- cunditatis, sed innascibilitas : ergo etc.
4. Item, Damascenus^: "In divinis omnia sunt unum praeter geuerationem , ingeneralionem et pro- cessionem" ; constat quod non nominat omnes proprietates, ergo solum personales : ergo ingeneratio est proprietas personaUs, et non nisi Patris: er- go etc.
Conclusio
Proprietas personalis Patris est paternitas, non innascibilitas nec spiratio activa.
Respondeo: Dicendum, quod, sicut dicit com- munis opinio et habetur ex verbis Magistri ^ et Sanctorum, scilicet Hilarii et Augustini, paternitas conciusio i. est nolio personalis Patris. Ad hoc enim, quod ali- qua relatio sit personalis, oportet quod dicat illius personae primam et propriam habitudinem , et per modum positionis et completionis ; sed constat, quod innascibilitas quantum ad primum intelle- conciusio 2. ctum non dicit positionem, quantum ad comequen- tem intellectum non dicit specialem relationem , sed fontalem plenitudinem. Simihter spiratio non diciti propriam relationem Patris'*; et ideo necesse est, quod paternitas dicat. Unde et rationes ad hoc in- ductae concedendae sunt.
1 . Ad illud ergo quod obiicitur , quod proprie- soiu tas dat esse personae: dicendum , quod illud non est intelligendum de esse simpliciter, sed de esse personali sive de esse distincto'': et ipsa paterni- tatis auctoritas in divinis non accidit illi hypostasi, immo dicit illius personae complementum, ratione cuius est hoc. Quamvis ergo Pater non habeat esse ex hoc, quod dat alteri esse, tamen nihil impedit, ipsum ex hoc esse personam distinctam.
2. Ad illud quod obiicitur, quod est intelligere personara Patris etc; dicendura, quod intellectu plene apprehendente et rationabiliter procedente, non est intelligere personam Patris vel hypostasim sine paternitate '; quia si intelligatur innascibilis, ita quod non adsit paternitas, innascibilis dicit priva- tionem nec aliquid dicit circa Patrem, quod non dicat etiam circa essentiam ; et ideo non intelligitur ut proprietas personahs nec est alia°, et ideo non intelligitur persona Patris ut distincta sive hyposta- sis illa. Nam proprietas innascibilitatis , ut proprie- tas, includlt proprietates et relationes respectu prin- cipiati; alioquin, ut supra ostensum est ', non est proprietas.
3. Ad illud quod obiicitur, quod proprietas personalis dicit totum esse personae; dicendum, qnod si dicatur lolum esse, id est perfectum, com- pletmn et proprium, sic habet veritatem. Si autem intelligatur, quod dicat lotmn esse, id est omnem habitudinem; sic falsum est, quia non debet dicere omnem, sed necesse est, quod dicat unam deter- minaiam , aut nuUam determinate diceret ^, et ita non erit notio personalis.
4. Ad illud quod obiicitur de Damasceno, di- cendum, quod non enumerat omnes proprietates personales, secundum quod personales, sed intendit relationes sub illis comprehendere : et sub genera- tione duas personales comprehendit, sub processione duas , unam personalem , aUam non personalem ; sed^ mh ingeneratione dkit soUmi innascibiUtatem, quae proprietas est, hcet non personaUs.