Text List

I, Distinctio 28, A. 1, Q. 4

I, Distinctio 28, A. 1, Q. 4

Utrum etiam improcessibilitas sicut innascibilitas notionem dicat in Patre.

Quarto quaeritur, utrum improcessibiUtas sit notio Patris, sicut innascibiUtas. Et quod sic, videtur:

1. Quia, sicut Pater difTert a FiUo per innasci- bilitatem, ita a Spiritu sancto per iraprocessibiUta- tem: ergo sicut innascibilitas est notio Patris, simi- Uter videtur, quod improcessibihtas.

2. Item, sicut nobihtatis est Patris non gene- rari, ita eliam non spirari*: ergo si propter ratio- nem nobilitatis ponitur innascibilitas eius notio, si- mihter debet poni improcessibilitas.

3. Item, sicut generare convenit Patri per hoc quod innascibilis, ita et spirare per hoc quod im- processibihs sive inspirabilis: ergo sicut innascibi- litas notio est, quia non tantum dicit privationem, sed etiam positionem, ita videtur, quod improces- sibilitas. Si tu dieas , quod improcessibilitas clau- ditur sub innascibilitate; obiicitur: quia^ Filio con- venit improcessibilitas , et tamen nunquam innasci- bilitas: ergo est alia notio saltem in Filio, ergo saltem in eo debet esse notio. Si tu dicas, quod non dicit nobihtatem; contra: omne quod dicitur in divinis, ad nobihtatem pertinet, alioquin non di- citur ibi: ergo si dicitur improcessibiUtas de Filio, videtur sonare in nobilitatem.

Iuxta hoc quaeritur : cum Pater communicet •?"£.'' alicui " improcessibiUtatem sive inspirabilitatem, qua- re non similiter communicat innascibilitatem ?

Contra: 1. Si improcessibUitas est notio: ergoFundamenia. notiones plures sunt quam quinque, quod est con- tra communem opinionem'.

2. Item, si improcessibUitas est notio, aut hoc est quia simpliciter privat esse abaliquo, aut quia privat ' spirationem. Si primo modo, non differt ab innascibihtate ; si secundo modo, tunc non differt a spiratione activa, quia enim non spiratur, spirat qui spirat.

3. Item, si non procedere esset notio, eadem ratione non producere; sed hoc falsum: ergo etc. Si dicas , quod non est siraile , quia noyi producere non dicit nobilitatem; contra: non producere per- sonam dicit statum emanationis ; et sicut ratio principii, ante quod non est aliquid, dicit nobili- tatem, simiiiter ratio status , ultra quem ' non est procedere: ergo nobilitatem dicit: si ergo non est 2. aliud, quare non dicatur notionaliter, videtur, quod non frod.ucere sit notio , sicut et non spirari.

Improcessibilitas non est notio Patris.

Respondeo: Ad praedictorum intelligentiam est notandum , quod nihil potest esse notio in divinis , nisi dicat respectum positivum vel ex primo in- tellectu, vel ex consequenti. Si enim solum privat relationem, ila dicitur de essentia sicut de persona. Unde sicut dicitur, quod Pater non producitur, nec Spiritus sanctus personam producit; ita etiam essen- tia produci non dicitur, et etiam personam non producere. Et sicul non potest esse notio hoc quod est ingenitus, nisi ponat respectum positivum ex consequenti — et hunc ponit sicut visum est- — similiter nec hoc quod est inspirahilis potest esse notio, nisi ponat respectum positivum. Hunc autem non ponit, nisi secundum quod ponit primitatem respectu spirationis, sicut innascibilitas respeclu ge- nerationis, ut, sicut innascihilis dicitur qui nec ge- neratur nec generationem consequitur, ita improcessi- bilis qui nec procedit nec processionem consequitur.

Et quoniam omnis emanatio vel est generatio, vel ad generationem consequitur, quia generatio dicit primamemanationem; ideo innascibilis privat omnem emanationem , et ideo dicit fontalem plenitudinem non tantum respectu generationis , sed etiam spi- rationis; et ideo innascibilitas nec generatio est nec spiratio. Sed improcessibilis ' dicitur, quia nec spi- ratur nec spirationem consequitur, et sic non ex- cluditur Filius sive generatus. Fihus enim genera- tur, et tamen non spiratur nec spirationem conse- quitur. Improcessihilis igitur non privat nisi unam solam emanationem, et ideo dicit solum partem istius fontalis plenitudinis ; et ideo improcessibilitas c non potest esse notio distincta in Patre ab inna- scibilitate, nec in Filio a spiratione, nec importat fontalem plenitudinem , sed solum m spirando. Quamvis igitur improcessibilitas possit dicere nobi- litatem , tamen quia non distinguitur * ab aliis assi- gnatis, ideo non ponit in numeruui cum aliis.

1. 2. 3. Et sic patent tria prima obiecta, quod s improcessibilitas distinguit, et dicit nobilitatem , et dicit fecunditatem; quia rationes non valent, eo quod hoc totum in aliis rationibus assignatis claudi- tur, ideo contra aiias non distinguitur.

Ad illud quod quaeritur, quare non commu- ; nicatur innascibihtas, sicut improcessibilitas ; dicen dum, quod, sicut patet, quia improcessibihtas non claudit in suo intellectu non esse ab alio, sicut facit innascibilitas, sed solum dicit non spirari. Pater au* tem nulli potest communicare, quod non sit ab alio^; potest tamen communicare aUi, quod non spiretur.

Ad illud quod quuaeitur, quare non producere { non est notio; dicendum, quod non est nohilitatis;'' et esto, quod esset — quia illud non videtur princi- paliter considerari in ratione notionis " — • dicendum, quod illud est ratio, quia non dicit respectum po- sitivum, quantum est de ratione sui nominis; et ideo simpliciter potest convenire essentiae, et ideo non est notio. Non sic autem est de innascibihtate, ut in praecedentibus visum est '.

PrevBack to TopNext