I, Distinctio 29, Dubia
I, Distinctio 29, Dubia
Dub. I
In parte ista sunt dubitationes circa litteram et prirao de hoc quod dicitur, quod Pater est principium. totius deitatis. Quaeritur ergo, pro quo stat ibi hoc nomen primipium. Nou enim potest stare pro essentia nec pro persona, quia utrumque dicit, quantum est de se, absolutum. Aut ergo stat pro paternitaie, et lioc falsam, quia non est pater ' Spirltus sancti: nec pro spiratione, quia spiratio non est respectu Filii: nec communiter ad utrum- que, quia niliil habent commune nisi essentiam; nec pro innascibilitate , quia innascibilitas non dicit respectum ad personam, sed privationem respe- ctus: ergo omni modo ^ est falsa.
Respondeo: Dicendum, quod sensus locutionis hic est: Pater est principium totius deitatis, id est omnium personarum in deitate; et est distribiUio accommoda^, sicut cum dicitur: caelum continet omnia, se scilicet excepto. — Si autem quaeralur, pro quo stat hoc nomen principium; dicendum, quod stat pro palernitate simul et spiratione, quia per paternita- tem est principium Fihi, per spirationem principium Spiritus sancti , et per utrumque principium utrius- que. — Quod ergo obiicitur, quod non habent com- mune; dicendum, quod ^ non conveniunt in notione unica convenientia formali; tamen conveniunt conve- ; nientia originali in eadem persona et eiusdem per- : sonae proprietate. Quia enim persona Patris a nullo ; est, ut dicitur in littera % ideo omni modo productio- nis producit, et ideo est principium totius deitatis. Unde idem importatur noraine principii, cum dicitur principium deitatis , intellectu principali , quod ira- portatur nomine innascibilitatis ^ quantum ad intel- lectuin consequentem. Et ex hoc verbo et ex hac jfouindiim. ratione verbi conflrmationem recipit ista positio , quae dicit, quod innascibilitas dicit in Patre pleni- tudinem fontalitatis sive fontalem plenitudinera, licet ex consequenti intellectu'.
DuB. II
Item quaeritur de huiusmodi circumlocutioni- bus , qualiter accipiatur ibi hoc nomen principium, cum dicitUT : principium sine principio, principium de principio. Aut enira accipitur essentialiter, aut personaliter : non personaliter , ut videtur, quia Spiritus sanctus dicitur esse principium de princi- pio, et principium non convenit ei nisi temporali- ter. — Praeterea, sicut dicit Magister distinctione vigesima septima*, non potest dici hoc de illo nisi quantum ad nomina substantialia : ergo principiura non potest accipi notionaliter. — Et iterum, pro qua notione acciperetur °, cum dicitnr Filius prin- cipium de principio ? quia non pro filiatione , quia hoc convenit Spiritui sancto, scilicet esse princi- pium de principio ; non pro communi spiratione, quia coramunis spiratio convenit Patri, cui non con- venit esse principiura de principio. — Si tu dicas, quod accipitur essentialiter; contra: essentia non est personae principium nec dicit respectum ad personam: ergo cum principiura dicat respectura ad personam , non potest accipi essentiahter , et ita nullo raodo.
Respondeo : Posset dici , quod hoc nomen prin^ cipium accipitur in comparatione ad creaturam, et trahitur ad personas per praepositiones additas, sicut si dicatur : Deus de Deo , et Deus non de Deo, et consimilia; et sic cessant obiecliones. — Aliter potest dici, quod hoc nomen principium non est impositum ad signiflcandum respectum essentialem vel personalem, quantum est de se, sed indifferen- ter se habet ad utrumque, et eius acceptio deter- minatur per adiunclura. Quando ergo dicitur de Patre, stat pro notione paternitatis et spirationis comrauniter, et arctatur per proprietatem innasci- bilitatis per hoc, quod dicitur non de principio. Si- militer in Filio stat pro communi spiratione cum flliatione, quae importatur per hoc, quod dicitur de principio. De Spiritu vero sancto dicendum, quod stat essentialiter tantum et arctatur ad personam per hoc, quod dicitur de utroque.
DUB. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod Spiri- tus sanctus esse coepit principium creaturai-mn. Videtur enira dicere contra illud quod dictum est supra distinctione tertia " : "Ex perpeluitate creatu- rarura intelligitur Conditor aeternus". Si ergo Spi- ritus sanctus est aeternus Conditor, ergo aeternaliter principium. — Item in hyrarao": Aeterne rerum Conditor. — Itera ratione videtur, quia res ab ae- terno fuerunt in Deo; sed non nisi sicut in principio: ergo ab aeterno fuit principiura.
Respondeo: Dicendum, quod nomina, quae di- cunt effectum in creatura , possunt illum dicere actu, vel h.abitu: si actu, ex terapore dicuntur; si habitu, possunt dici aeternahter. Et quoniam principium potesl. sonare in actum, vel in habitum, ideo potest dici non solum tempomlUer , imino eliara aeternali- ter. Sed quoniam usus magis accipit hoc nomen principium, prout dicitur in actu quam in liabitu, ideo dicit Magister, quod dicitur temporaliler.
Quod obiicitur, quod dicitur Condilor aeternus; dicendum, quod haec ' locutio duplex est : tum ex 3 parte eius quod est Conditor, quia potest dicere actum, vel liabitum; tuni ex parte eius quod est uelernus , quia potest teneri adtective, vel substan- tive. Et si aeternus teneatur substantive , sic non ponit aeternitatem circa conditionem , sed circa sup- positum, et est locutio vera. Si adiective et Condi- tor tenetur habitualiter ', adhuc est locutio vera ; si actualiter, tunc falsa. Sensus sunt manifesti. Nara uno modo sensus est: aeternus Conditor, id esl aeternus , qui est Conditor. Alio modo aeternus Con- ditor, id est ab aeterno polens condere iu tempore. Et lertio modo aeternus Conditor, quia aeternali- ter condidit. Dnobus primis sensibus est vera lo- cutio, sed tertio sensu est falsa.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod Paler ab aeterno principium est Filii; sed Pater et Filius et Spiritus sanctus non sunt principium nisi ex tem- pore: ergo secundum hoc, cum aeternum sit ante temporale , per prius dicitur principiura notionaliter in divinis quam essentialiter. Sed contra: omne es- sentialiter dictum esL comraunius; et quanto aliquid communius, tanto prius": ergo per prius debet dici principium essentialiter quam notionaliter.
Respondeo: Dicendum , quod dupliciter est loqui ■ de hoc nomine prvncipium: aut respectu subiecti , aut respectu termini.'Si respecln subiecti*, sic cum intellectus essentiae sit ante intellectum personae, sic principium essentialiler dictum secundum ratio- nem intelligendi praeit principium notionaliter di- ctum , sicut opponit. Si autem respectu termini, sic principium essentialiter dictum respicit quid diver- sum per essentiam, et ita ^ creatum; principium vero notionaliter dictum respicit personam consubstantia- lem et increatara et aeternam; et ideo principium notionaliter dictum dicitur aeternaliter, et quantum ad hanc viam prius dicitur in Deo non solura quan- tum ad intellectum, sed etiam quantum ad rem. Et sic patet, de qua acceptione hoc nomen princi- pium dicitur per prius secundum diversas compa- rationes ".
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod cu,m Filius se dixit principium, creatorem se vohiil ostendere. Videtur enim falsum; quia ipse respondit ad quaestionem Pharisaeorum quaerentium: Tu quis es ' ? Sed quis quaerit de persona ; sed principium, secundum quod pro creatore accipitur, tenetur es- sentialiter: ergo aut Dominus non respondit conve- nienter, aut principium non stat pro creatore ibi. — Si dicas, quod appropriatur Filio; contra: tam ratio creationis quam ratio principii appropriatur Pa- tri^: non ergo Filio.
Respondeo : Dicendum , quod principium tene- tur essentialiter ibi, sicut dicilur in littera": sed tractura est ad personara Filii. — Sed quod obiicis, quod appropriaturPatri; dicendum, qnod principium de ratione sui nominis non appropriatur Filio nisi per additionem ; et sic in proposito , quia appropria- tur per actura verbi. Non enim dixit simpliciter: ego principium , sed ego principium , qui et loquor vobis '".
DuB. VI.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod non est eoncedendum, quod Filius habet principium, cum et Filius sitprincipium de principio. Videtur enim debere concedi, quia orane relativura debet habere correlativum sibi respondens " : ergo si Filius, cum dicitur principium de principio, dicitur relative , debet habere correlativum, quod est principium.
Respondeo : Dicendura , quod habere principium est dupliciter: aut sicut correlativum , sicut filius dicitur liabere patrem, et sic Filius habet princi- pium; aut sicut dispositionem sui , et sic dicitur habere principium quod incipit esse, et sic Filius non habet principium ' , quia non incipit. — Vel aliter : Miter. est habere principium essendi et durandi; primo modo Filius habet principium , secundo modo non.