Text List

I, Distinctio 2, Art. 1, Q. 4

I, Distinctio 2, Art. 1, Q. 4

Utrum tres tantum sint divinae personae.

Quarto et ultimo quaeritur, utrum in divinis personis sit ponere trinitatem. Et quoii non, immo magis dualitatem, ostenditur sic.

1. Pater totum quod potest, dat Filio ' ; sed Ki opposi- qui dat totum quod potest , non potest amplius dare: ergo nec aliam personam producere, cum il- lud sit dare.

2. Item, Pater generat Filium tanquam Verbum per omnia aequale et per omnia dicens et expri- mens ipsum; sed inultiplicatio personarum est ad declarationem virtutis: ergo videtur, quod superfluat alium producere.

3. Item, ostenditur quod ibi debeat esse qua- ternitas per rationem emanationis. Quia enim Filius emanat per generationem, non per processionem, ideo, quamvis non generet , tamen spirando producit ; ea- dem ratione videtur, quod Spiritus sanctus, quamvis non producat spirando, possit generare sive gene- ret, cum non generetur.

4. Item, cum in divinis sit duplex modus pro- ducendi-, scilicet unus per modum naturae, alius per modum voluntatis, et ibi debeat esse completa ratio productionis, videtur etiam, quod ibi debeat esse modus producendi tertius per modum artis. Et si sic, erit ibi ponere quartam personam secundum hunc modum producendi.

Sed contra : Quod sit ibi trinitas tantum , oster:- i.ditur ex suppositionibus superius factis, quia est, in illa Trinitate esse heatitudinem , perfectio- nein , simplicitatem ^ , primitatem.

1 . Ex prima suppositione ostenditur sic : si est ibi summa heatitudo: ergo summa concordia; ergo est summa germanitas, summa caritas. Sed si es- sent plures quam tres , non esset ibi summa ger- manitas ; si pauciores , non esset ibi summa caritas : ergo sunt tres tantura. Probatio minoris. Si est ibi quarta persona, aut procedit ab una, aut a duabus, aut a tribus. Si ab una vel' duabus tantum, tunc non perfecte et aequaliter convenit cum omnibus; si autem a tribus, tunc duae personae intermediae magis conveniunt ad invicem quam cum extremis , quia producuntur et producunt; et ila non est ibi perfectus nexus. — Item , si essent pauciores quam tres , non esset ibi perfecta caritas, quia perfectus amor et est liberalis et est communis: quia libe- ralis , ideo tendit in ^ alterum ; quia communis, ideo vult illum diligi ab altero et diligere alterum sicut se et a se: ergo est ibi dilectio et condilectio; hoc autem non potest esse minus quam in tribus.

2. Ex secunda suppositione sic: si est ibi sum- ma perfectio : ergo persona producens perfecte pro- ducit et quantum ad modum producendi, et quan- tum ad eum qui producitur. Sed non reperitur nisi duplex modus producendi nobilis; "omne enim agens aut agit per modum naturae , aut per modum voluntatis", sicut vult Philosophus'^; ergo his duobus modis et tantuni his producit; sed persona pro- ducta quolibet istorum modoriun est perfectissima: ergo si ultra perfectionem omiie quod est super- fluit, et quod est citra deficit, necesse est, esse tantum duas personas emanantes et non plures nec pauciores, et unam, a qua emanant: ergo tantum tres.

3. Item , ex tertia sic : si est ibi summa sim- plicitas , Pater totum dat cuilibet : ergo procedentes sive emanantes non distinguuntur penes ea quae accipiunt ' , sed penes modum accipieiidi vel ema- nandi ; sed duo tantum sunt modi emanandi : ergo non possunt esse nisi duae personae emanantes et tertia producens: ergo etc.

4. Item , ex quarta sic : si ratione primitatis est ibi summa fecunditas, nuUa persona potest produ- cere aliquo genere producendi , quo producitur ' , quia respectu illius non est prior: ergo cum duae personae emanent secundum duos modos emanandi , impossibile est , quod his modis producant , et non sunt alii modi : ergo non possunt producere aliam personam : ergo sunt tantum tres.

CONCLUSIO

Tres tantum esse personas divinas , et fides catho- lica docet, et ratio suadet.

Respondeo: Dicendum, quod, sicut fides catho- lica dicit, ponere est tantum tres personas, non plu- res nec pauciores. Et ad hoc sumitur ratio necessi- tatis et congruilatis.

Ratio utique ' necessitatis , quare rion possunt esse pauciores quam tres , est summa beatitudo et suuima perfpctio. Nam summa beatitudo exi- git dilectionem et condilectionem ; summa perfe- ctio duplicem emanationem , scilicet naturae et libe- ralitatis ; et ad hoc ad minus exiguntur tres perso- nae. — Item , ratio necessitatis , quare non possunt iiem.quare 6886 plwes , est summa simplicitas , quae non pa- non piures. ^jj^j, pgpggjj^g djgtinguj^ njsi secundum modos ema- nandi; et * iterum principalis fecunditas , quae non permittit personam producere ahquo genere emana- tionis , nisi secundum rationem intelligendi sit prior illo. Unde prima persona, quia= est innascibilis et in- spirabilis, generat et spirat ; secunda , quia inspira- bilis , sed genita , non generat , sed spirat ; tertia vero persona , quia spiratur et procedit a generante , nec generat nec spirat. Et ideo impossibile est, esse phi- res^ quam tres.

Ratio conqruitatis sumitur ex sufficientia com- bmationum et ex perfectione numeri lernarii.

Ex sufficientia comhinatiohum, quia cum "amor J^J^"^-^ sit in omnibus personis", ut dicit Richardus ', et non b'in"i\onum. sit nisi triplex amor, videlicet "gratuitus et debi- tus et ex utroque permixtus", tantum erunt tres personae : una, quae tantum dat , in qua est amor gratuitus ; alia , quae tantum accipit , in qua est a- mor debitus; et media, quae dat et accipit, in qua est amor permixtus ex utroque. — Item, alio modo possunt combinari secundum rationem originis; et huiusmodi combinationis sufficientia in tribus consi- stit. Nam contingit intelligere personam, quae est principium personae et non est principiatum, et rur- sum personam, quae est principiatum et non prin- cipium personae, et tertio modo personam, quae est principiatum et principiuin. Quartus autem modus * , quod nec sit principium nec principiatum, est omnino impossibilis et non intelligibihs.

Ratio congruitatis ex parte numeri est, quia ex parte numerus iste, scilicet ternarius, habet in sep;ima?w perfectionem et summam, sive consideretur ni.se, sive in quantitate continua, sive in creatura".

In se habet primam perfectionem , quoniam Temarius primus numenis est , qui constat ex omnibus parti- tus in se. bus suis , scilicet unitate et dualitate , quae simul iunctae " faciunt tria. Senarius autem dicitur primus perfectorum , quia constat ex omnibus partibus suis aliquotis, scilicet tribus, duobus et uno. — Item , summa perfectio est in eo, quia unitas, quae est principium et completio omnis numeri, reflexa su- pra se reduplicatione perfecta ", qualis in solido qua- drato , triplicatur secundum rationem , remanens una secundum veritatem ; ut si dicatur : semel unum semel. Et istud est valde simile Trinitati increatae. in qua in unitate substanliae est trinitas rationumV; non tamen est omnino siuiile , quia ibi cum unilate substantiae est trinitas ratiouum et renim , scilicet personarum; liie tantummodo rationum.

SimilUer, si consideretur numerus iste in quan- timinqmn- titate coiitinim , habet in se primam perfectionem linua. et simmam-: primam, quia omnis quantitas habet principium-, medium et ultimum; summam, quia perfectio quantitatis continuae suprema consistit in trina dimensione , scilicet longitudine , latitudine et altitudine. Et hoc est quod dicit Philosophus in prin- cipio de Caelo et mundo ^ : "Omne enim perfectum in tribus dicimus, et hoc niimero adhibuimus nos- metipsos magnificare Deum unum, creatorem om- nium, erainentem proprietatibus eorum quae sunt creata".

Similiter, si consideretur iste numerus in crea- tm''"^^' ^^^'^' habet in se primam perfectionem et summam: primam, quia trinitatem vestigii contingit reperire in quahbet creatura , quantumcumque parva , quan- tumcunque minima : summam \ quia secundum trjnitatem imaginis reformatam et deiformatam at- tenditur summa et nobilissima perfectio creaturae, scilicet beatitudo.

1. Ad illud ergo quod obiicitur, quod Pater dat ^poSorum" F'1'0 totum quod potest; dicendum, quod verum est, sed non dat^ omni modo , quo potest. Et ideo in illatione est accidens: "non potest amphus dare, ergo nec aham personam producere", quia hoc non est dare amplius, sed alio modo.

2. Similiter sequens " patet, quia Filius non omni modo declarat, quia, etsi secundum rationem na- turae, non tamen secundum hberalitatem voluntatis, nisi in quantuiu ex ipso Verbo procedit Spiritus.

3. Ad illud quod obiicitur, quod Spiritus sanctus debet generare; dicendum, qund non est simile, quia' persona Filii praecedit spirationem, ideo ha- bet rationem primitatis; persona Spiritus sancti se- quitur generationem , et ideo non generat, quia non est innascibilis.

4. Ad illud quod obiicitur de tertio modo ema- nandi, scilicet de arte; dicendum, quod ars non habet fecunditatem ad emanandum sive ad produ- cendum nisi per voluntatem ; et ideo modus ille non debet distingui a modo producendi ' per modum h- berahlatis sive voluntalis.

Vel aliter et mehus. Modus producendi per ar- ' tem convenit cum modo producendi per naturam in hoc, quod utrobique producitur simile. Diffcrt au- tem , quia in productione naturali producitur simi- hs" in substantia et natura, ahus in persona; in productione autem artis producitur simile secundum rationem formae exemplaris, dissimile vero in sub- stantia et natura. Talis autem modus producendi est incompossibilis divinae essentiae, quae non compa- titur diversitatem essentiarum.

PrevBack to TopNext