Text List

I, Distinctio 31, Pars 1, A. 1, Q. 3

I, Distinctio 31, Pars 1, A. 1, Q. 3

Utrum aequalis et similis secundum mutuam relationem in divinis dicantur.

Tertio quaerilur, utrum praedicta nomina, sci- licet aequalis et similis, dicant mutuam relationem, secundum quam Pater Filio, et Filius Patri sit ae- qualis. Et quod non, videtur:

1. Quia secundum Dionysium ": "In causalibus non recipimus reciproeationem" ; sed Pater est prin- cipium Filii: ergo non cadit ibi reciprocatio , ut di- catur Pater aequalis Filio.

2. Item, hoc videtur ratione; quia enim Filius similis est Patri, ideo dicitur similUudo Patris: ergo si e converso Pater est similis Filio perfecte, ergo Pater est similitudo Filii. Haec autem non recipitur: ergo etc.

3. Item, qui est aequalis alii secundum aequa- litatem sibi adaequatur: si ergo Pater est aequalis Filio, ergo ei - adaequatur; quaero: a quo? aut a se, aut ab alio. Non a se, quia quicumque aequat se alii, abquid agit in se; sed Pater nihil agit in se, ergo non adaequatur nec a se; nec ab alio ae- quatur: ergo non est aequalis Fiho.

CONTRA: 1. Simile et aequale sunt relativa ae- quiparantiae; sed ista denominant consimiliter utrum- que exlremum ' : ergo si Filius est simiUs Patri , pari ratione Pater est similis Filio.

2. Item , ratio similitudinis est convenientia vel indifferentia in qualitate vel substantia; sed conve- nientia aequaliter respicit utrumque extremum, et indifferentia*: ergo si Filius est indifferens Patri et e converso, Pater est similis Filio.

3. Item, omne plurale geminat suum singulare; sed haec conceditur: Pater et Fihus sunt similes et aequales, ergo Pater est simihs; quaero: cui? aut sibi, aut alii^. Non sibi: ergo alii.

CONCLUSIO.

Similis et aequalis in divinis dicuntur secundum mutuam relationem, prout simpliciter dicunt convenientiam in quantitate et qualitate; non vero, prout superaddunt rationem originis.

Respondeo : Dicendum , quod similis et aequa- lis dupliciter accipiuntur: aut prout dicunt conve- nientiam in quantitate vel qualitate, aut prout supra convenientiam addunt imitaiionem vel expressionem perfectam. Primo quidera modo sunt relativa aequi- conciusio i parantiae, et dicuntur ad convertentiam, secundum quod probant rationes secundo inductae. Alio modo similis et aequalis addunt super hoc ° rationem originis — unde aequalis dicitur quasi adaequatus, el similis quasi assimilatus — hoc modo non con- conciasio 2 venit nisi ei qui est ab altero, et hoc modo procedunt primae rationes , quod Pater non dicilur simihtudo Filii per imitationem, nec aequatur Filio per ema- nationem ab alio, sed aequat sibi Filium.

Quod tamen dicit Dionysius, quod non recipi- mus reciprocationem etc. ; loquitur de causa ' pro- "'™' prie, prout differt ab effeclu per essentiam: hoc autem modo Pater non est causa Filii, immo bene est habitudo Filii ad Patrem, sicut e converso; et sic patent omnia.

PrevBack to TopNext