I, Distinctio 32, A. 2, Q. 2
I, Distinctio 32, A. 2, Q. 2
Utrum recte dici possit: Pater est potens potentia sive virtute, quam genuit.
Secundo quaeritur, utrum haec locutio sit ad- mittenda: Pater est potens potentia, quam genuit, sive virtute. Et videtur quod sic:
1. Quia quicumque operatur per aliquem et non potest operari sine eo , habet potentiam ab eo ; sed Pater operatur per Filium et non potest ope- rari sine Filio': ergo etc.
2. Item , in divinis idem est virtus et ope?-atio *, ergo cum Pater operetur per Filium , potest per Fi- lium ; sed quicumque potest per allerum, est potens potentia iUius: ergo Pater est potens potentia genita.
3. Item, sicut se habet nosse ad sapientiam, ita operari ad potentiam ; sed bene sequitur : iste novit per illum , ergo est sapiens per illum ' : ergo bene sequitur: iste operatur per illum, ergo habet potentiam ab illo sive per illum : ergo etc.
4. Item, cum dicitur: Pater operatur per Fi- lium, haec praepositio per aut importat causam, aut instrumentum. Non imlrumentum , quia tunc Filius non vere cooperaretur Patri ; et iterum, esset " indigens, si ageret per instrumentuni: ergo in ra- tione causae. Et si hoc, ergo Filius dat operari Patri: ergo et potentiam operandi '. Si tu dicas , quod non dicit rationem causalitatis , sed subaucto- ritatis; cum ergo simiUter habeat Spiritus sanctus subauctoritatem in operando, sicut Filius, qua ra- tione dicitur Pater operari per Filium, eadem ra- tione et per Spiritum sanclum. Si dicas, quod hoc est dictum per appropriationem ; quaero ratio- nem appropriandi. Cum enim operatio sit per poten- tiam, et potenlia approprietur Patri, non Fiho, non ergo Filio poterit appropriari * operari per Filium.
5. Item, cuin iminediata causa operationis sit voluntas, et ilia approprietur Spiritui sancto, vide- tur, quod magis debeat dici ' (yperariper Sjm-ilum " sanetum, quam per Filium.
CONTRA.: 1. Idem est me potoitem quod me'; ergo si Pater est potens potentia genita, ergo habet esse ab illa.
2. Item, potentia appropriatur Palri, ergo nec per proprietatem nec per appropriationem conve- nit Filio: ergo talis locutio magis est impropria quam ista: Pater est sapiens sapientia genita.
3. Item, potentia, qua aliquis est pntens, se- cundum ordinem intelligendi antecedit posse; sed generatio secundum ordinem intelligendi sequitur posse: ergo haec esl omnino falsa: Pater est potens potentia genita.
CONCLUSIO.
Locutio: Pater est potens potentia genita, est simpliciter falsa; sed alia est vera: Pater operatur per Filium.
Respondeo: Dicendum, quod haec est sirapli- citer falsa : Pater est potens potentia genita , et ma- gis impropria quam aliqua praedictarum. — Ad intel- ligentiam autem obiectorum notandum, quod haec regula consuevit dari de hac praepositione per, quod cum verbo absoluto importat auctoritatem , ut cum dicitur : iste est bonns per illum, vel sapiens vel po- tens. Cum verbo vero transitivo importat subaucto- ritatem, ut rex punit perballivum*. Dicendum est igitur, quod haec est falsa: Pater est potens per conciasio 3. Filium ; haec tamen est vera: Pater operatur per Filium. Et non valet argumenlum: operatur per illum, ergo potest per illum, quia per primo im- portat causalitatem respectu effectus, et postmodum respectu Patris.
1. Ad illud ergo quod primo obiicitur, quod soiuiio op- qui operatur per aliquem , potest per illuni ; dicen- posioram. ^^^^ ^ ^^^^ falsum est , quia hoc non est, quod habeat potentiam ab illo, sed quod habet potenliam cum illo indivisam et dat illi posse; ideo per illum operatur et non potest sine illo.
2. Ad illud quod obiicitur, quod non differt operatio et potentia in Deo ; dicendum , quod verum est per comparationem ad Deum; differt tamen quantum ad effectum connotatum.
3. Ad illud quod obiicilur, quod sequitur: no- vit per f ilium, ergo est sapiens per Filium *: ergo etc: dicendum, quod non est simile de nosse et operari. Quamvis enim nosse sit verbum transitivum, tamen non connotat eftectum , sicut operari; et ideo per non potest cum ipso importare subauctorilatem : ubi enim est subauctoritas, notatur, quod aliquid sit a duobus et ab uno per alterum. Et sic patet illud.
4. S. Ad illud quod obiicitur, utrum dicat rationem causae vel instrumenti; dicendum, quod neutrum dicit proprie, sed subauctoritatem , quae importat rationem utriusque quantum ad id quod est ibi completionis.
Quod obiicitur , quod.Filio non appropriatur ^ operari per ipsum ; responsio est , quod operatio est per virtutem, et nM-te appronriatur Filio , sicut dicitur primae ad Corinthios primo: "Christum dicimus Dei virtutem et Dei sapientiam". Ratio autem, Ri"'» ' quare virtus Fiho appropriatur , est, quia virtus est ultimum potentiae sive est potentia ultimata '. Quoniam igitur Filius producitur a Patre secundum omnimodam perfectionem potentiae, quia generare est actus perfectae potentiae — "perfectum est enim unumquodque , quando potest generare tale quale ipsum est *" — quia igilur Filius accipit po- tentiam producendi aeque perfectum, sicut ipse et Pater est, ut Spiritum sanctum: ideo virtus ei ap- propriatur; ideo dicitur virtus Patris ei dextera^, et Pater operari per Filium.