Text List

I, Distinctio 33, A. 1, Q. 3

I, Distinctio 33, A. 1, Q. 3

Utrum notio de notione praedicetur.

Tertio quaeritur de comparatione unius notionis ad aliam. Et quaeritur, utrum una notio sive pro- prietas unius personae praedicetur de alia *. Et quod sic, videtur:

1. Syllogismo expositorio. De necessitate enim ' sequitur, ut dicitur in arte Priorum^ hoc AestB; hoc A est C eodem demonstrato: ergo C est B; et fundatur iste syllogismus super illud principium per se notum : quaecunique uni et eidem sunt eadem , inter se sunt eadem. Fiat ergo talis syllogismus: Pater est palernitas; Pater est innascibilitas : ergo paternitas est innascibilitas. Si tu dicas, quod ac- cidens ' peccat contra istam consequentiam et contra illud principium, ut patet hic: Petrus est indivi- duum; Petrus est homo: ergo homo est individuum; i conlra hoc obiicilur, quia ubi est accidens, ibi est ' accidentalis praedicatio; sed cum dicitur: Pater est paternitas, Pater est innascibilitas, non est acciden- talis praedicatio, quia est in abstractione: ergo non est ibi accidens. — Ftem , bene sequitur concretive : Pater generat ; Pater est innascibilis : ergo innascibi- lis generat; et tamen magis imporlatur sic^ praedi- catio per.modum accidentis: ergo multo fortius sequi- tur in abstracto: ergo haec est vera: paternitas est innascibilitas.

2. Item, hoc ostenditur a minori sic: maior est unio ^" proprietatum in una persona sive in sup- posito incommunicabili quam proprietatum in una natura communi; sed tanta est unio proprietatum in una natura communi , quod una est alia , ut bo- nitas est sapientia: ergo multo fortius in persona una proprietas praedicatur de alia.

3. Item, maior est unio proprietatum in una persona quam proprietatis et essentiae in persona — quia ibi unioquantum ad rem est aequalis, et quan- tum ad modum raagis convenit proprietas cum pro- prietate, quam proprietas cum natura sive essentia — sed tanta est unio essentiae et proprietatis in per- sona, quod una de alia praedicatur, ut paternitas est * deitas: ergo etc.

4. Item , maior est unio proprietatum ' in una persona quam duarum naturarum in eadem persona ; sed propter convenientiam naturarum in una per- sona Christi est communicatio idiomatum , quia Deus est homo, et homo Deus: ergo pari ratione propter convenientiam proprietatum in una liypostasi una de alia praedicatur.

Contra: I. Sicut se habet persona ad personam, ita notio ad notionem; sed una persona non prae- dicatur de alia persona: ergo nec una notio de alia notione.

2. Item,quod praedicatur de ahquo in abslra- ctione non facit numerum cum iIIo°: ergo si notio de notione praedicatur, non sunt plures notiones, sed una.

3. Item, si notio praedicatur de notione, ergo spiratio est generatio, et spirare est generare : ergo cum haec sit vera: Pater spirat Spirilum sanctum, et haec similiter erit vera: Pater generat Spiritum sanctum.

CONCLUSIO.

Duae notiones unius personae in concreto de se invicem praedicari possunt , non vero in abstracto.

Respondeo: Dicendum, quod est praedicatio perDupiwprae- identitatem et praedicatio per inhaerentiam. Praedi- catio per inhaerentiam est in concretione, et hoc est" ratione supposili, ut album est musicum. Prae- dicatio vero per identitatem est in abstractione et ratione formae, non suppositi, ul iustitia est bo- nitas.

Dico ergo, quod notio ad notionem dupliciter potest comparari: vel in concretione , \e\ m abstra- ctione. Si in concretione, sic una praedicatur de condusio i. alia, ut generans est spirans, et Pater est innasci- bilis, et hoc, quia conveniunt in supposito. Si autem in abstractione , quia lunc notio pure importat ipsum respectum, et in una eademque persona sunt diversi respectus sine sui compositione , et hoc secundum diversas comparationes ; sic una de alia, non praedicatur.

I. Ad illud ergo quod obiicitur de syllogismo, soiuiio op- dicendum, quod contra illum syllogismum peccat accidens, sicut patet in exemplo prius posito ; unde non valet forma syllogismi. Similiter illud princi- pium * intelligendum est secundum idem. Non enim sequitur, quodsi aliqua duo sunl similia uni, quod sint similia inter se, nisi sint similia secundum idem. Similiter oportet etiam in relationibus ad hoc, quod sit identitas unius ad aham, quod non tantum in eodem^ et secunduni idem, verum etiam sint ad idem. Quoniam igitnr relationes diversae in eadeni persona non sunt ad ideni sive ad eundem, ideo non sequi- tur, quodsi ocmveniant in snpposito, quod propter iioe conveniant inter se. Et sic patet, quod nec syl- logisiiius nec principmin convenit.

Ad illud quod obiicitur , quod i:on est ibi ac- cidens; dicendum , quod fallacia accidentis non solum attenditur quantum ad praedicatum acciden- tale, sed etiam attenditur quantum ad principii ' variationem, ita qnod in una sola acceptione con- veniat, in alia sit extraneum; sic est in proposito. Nam Pater secundum aliam coraparationem est in- nascibilitas, secundum aliam est paternitas -; ita qnod paternitas nullo modo dicit comparationem ad prius, nec positive, nec privative. quanlum est de sua ra- tione: et ideo patet etc.

2. 3. Ad illud quod obiicitur per similitudinem unionis duorum in tertio, dicendum, quod praedi- catio oer identitatem potest esse Iripliciter: aut ita quod esseixUa comparetur ad essentiam , aut essen- tia ad proprietatem , aut proprietas ad proprieta- tem. Quando igitur est praedicatio per identitatem pei- comparationem essentiae ad essentiam, notatur identitas essentialis, ut cnm dicitur, magnitudo est bonitas. Quando iterum per comparationem essentiav ad proprietatem, similiter notatur identitas essen- tialis. Quando vero est comparatio proprietatis ad proprietatem , quia proprietas non importat nisi ra- tionem et relationem sive respectum; tunc notatur identitas rationis. Et hinc est, quod una proprietas essentialis praedicatur de altera, et proprietas de essentia, quia uniformis modus praedicandi est in liis ad se invicem et ad illud in quo conveniunt , quia per identitatem essentiae. Sed non sic est, cuni proprietas praedicatur de proprietate. Nam cum pro- prietas praedicatur de persona, notatur convenientia in substantia et essentia et supposito^ Cum antem praedicatur de alia proprietate , notatur convenien- tia in ratione et respectu. Et ideo non est simile . imino est ibi accidens: conveniunt in substantia . ergo in respectu.

4. Ad ultimum de convenientia naturarum in una persona patet responsio , quia non est commu- nicatio idiomatum in abstractione, sed in concre- tione , quia deitas non est humanitas , sed Deiis est homo: similiter in proposito est. Ideo patent omnia.

PrevBack to TopNext