Text List

I, Distinctio 33, A. 1, Q. 4

I, Distinctio 33, A. 1, Q. 4

Utrum eadem proprietas de se ipsa denominative praedicari possit.

Quarto quaeritur de comparatione eiusdem pro- prietatis ad se ipsam. Quaeritur igitur, utrum eadem proprietas sive notio praedicetur de se denomina- tive'. Et quod sic, videtur:

1. Per simile, quia adiectiva essentialia deno- minant abstracta , ut magnitudo est magna , et bo- nitas est bona: ergo pari ratione generatio generat , et spiratio spirat.

2. Item, quia in primis^ est slatus, ideo se ipsis denominantur — unde unilas se ipsa est una — ergo cum proprietates personales non habeant prio- res, immo ipsae primae sint, tunc se ipsas denomi- nant.

3. Item, indefinita affirmativa aequipollet par- ticulari^ ergo simpliciter convertitur; sed haec con- ceditur: generans est paternitas sive generatio: ergo generatio est generans.

4. Item , si haec non conceditur : paternitas est ' generans, aut hoc est propter repugnantiam a parte rei, aut a parte m.odi: non a parte 7-ei, quia eadem res est; non a parte modi, quia eadem proprietas et relatio importatur: ergo nuUi) modo est ibi re- pugnantia: ergo locutio simpiiciter est vera.

Contra: 1. Sicut proprium proprietatis est distinguere, sic proprium est personae aliam producere; sed haec est falsa: persona distinguit, quia non distinguit , immo distinguitur : ergo et haec est falsa: proprietas generat.

2. Item, "omne quod refertur , est aliquid , excepto eo, quod relative dicitur" ; sed proprietas non est nisi relatio: ergo proprietas non refertur. Sed generare est referri: ergo proprietas non generat.

3. Item, proprietas importat originem et rela- tionem: ergo si supra se reflectitur et se ipsam de- nominat, tunc ergo originis erit origo et relationis relatio ; quod habet Philosophus '^ et omnis ratio pro inconvenienti.

4. Item, cum dicitur: generatio generat, aut verbum construitur ratione suppositi, aut ratione formae: non formae, quia respectus non agit ■ ; nec ratione suppositi, quia supposita notione non sup- ponitur persona — aliquid enim convenit personae, quod non notioni, ut supra ostensum est° — ergo locutio simpliciter est falsa.

CONCLUSIO

Proprietas nulla se ipsam denominare potest.

Respondeo: Dicendum, qiiod praediclae locutiones sunt falsae; nulla enim notio denominat se ipsam.

Et ratio huius est , quia denominatio notionis Raiio. importat emanationem ut acturn , importat etiam relalionem ". Et quoniam productio proprie est sup- positi, non formae, simihter relatio est alicuius ut suppositi; ideo omnis talis denominatio concernit suppositum. Non sic est de proprietatibus essentia- libus — vel ut est de primis '°, ut de uno et vero — immo respiciunt formam ; ideo denominant se ipsas. Quod quia non est in huiusmodi adiectivis notio- nibus, non possunt locutiones esse verae ratione forniae. Ratione vero suppositi non possunt esse verae , quia notio non supponit personam , quia plu- res notiones sunt in eadem persona. Essentia tamen supponit substantiam, quia una est essentia et una substantia ; et ideo haec est vera : deitas creat , quia deitas supponit Deum; haec autem falsa: paternitas generat, quia non supponit Patrem.

1. 2. Quod obiicitur de conditionibus essentia- soiui libus, et de primis , patet , quod non est simile ra- ^""^ " tione " iara dicta. — Potest tamen nihilominus alia Aiia r ratio assignari, quia respectus reflexus supra abso- lutum ibi quietatur, ita quod absolutum respectui dat fundamentum , et respectus dat complementum. Sed cum respectus reflectitur supra se, quia uter- que dicit comparationem ad alterum , unus non po- test dare fundamentura , nec alter complementum ; et ideo nou potest reflecti. Sed in simplicibus primis, cuiusiiiodi Bst veritas , quia aut non important relationem , aut si important , important relationem , quae communiter ' respicit substantiam et eius pro- prietates, ut puta esse a Deo, ideo supra se refle- ctuiitur ; non sic in proposito , quia productio respi- cit personam.

3. Ad illud quod obiicitur, quod liaec est vera: generans est paternitas ; dicendum , quod generans subiicitur - ratione hypostasis , et ita notalur praedi- catio per identitatem; sed cum praedicatur, accipi- tur ratione formae , ideo mutatur modus accipiendi ; ideo non sequitur. Si tamen intelligeretur ratione suppositi praedicari , vera esset ; tunc enim essel sensus^: paternitas est ille qui generat; sed tunc non sequitur, generatio generat, immo est ibi accidens.

4. Ad illud quod obiicitur, quod repugnantia non sit ibi^; dicendum, quod est ibi repugnanlia a parte modi intelligendi. Nam iiotio non denominat nisi suppositum, unde talis moclus non convenit no- tioni. Unde sicut haec est falsa: albedo est alba, sic in proposito est intelligendum.

PrevBack to TopNext