Text List

I, Distinctio 34, A. 1, Q. 3

I, Distinctio 34, A. 1, Q. 3

Utrum in divinis sit ponere appropriata

Tertio quaeritur, utrum in divinis sit ponere appropriationem. Et quod sic, videtur:

1. Quia per communia est devenire in intelle- ctum propriorum , sicut patet, quod per memoriam, intelligmtiam et voluntatem venitur in cognitio- nem Trinitatis; similiter per unitatem, per verita- tem et bonilatem, in quibus consistil ratio vestigii"; sed non devenitur a communibus ad propria, nisi communia aliquo modo approprientur : cum ergo sit devenire in divinis per commnnia ad cognitionem proprii, est ibi appropriatio.

2. Item, ad hoc est auctoritas sacrae Scriptu- rae , quae appropriat communia personis , ut poten- tiam Patri , sapientiam Filio et bonitatem Spiritui sancto.

Sed contra: I. Sicut se habet proprium ad com- mune , ita commune ad proprium ; sed proprium non potest communicari nisi falso: ergo nec com- mune appropriari. Sicut ergo proprium Patris nun- quam aliis fit commune , sic nec coramune pro- prium.

2. Item , si est appropriatio in divinis , aut est secundum rem, aut secundum inlellectum: si secun- dum rem ; sed ubi ^ est appropriatio secundum rem., aliquid per prius dicitur de illo cui appropriatur: ergo in divinis est prius et posterius quantum ad essentialia, quod est inconveniens. Si secundum intellectum ; sed intellectus illi appropriat, cui magis iudicat con- venire: ergo cum magis iudicet intellectus inesse sa- pientiam Patri tanquam antiquiori , illi debet appro- priari. Sed appropriatur in contrarium: ergo appro- priatio est contra intellectum : non ergo attenditur secundum intellectum.

3. Item , ubi est appropriatio , prius ' est se- cundum rationem intelligendi proprium quam appro- prialum — ratio enim appropriationis per prius est in proprio — ergo cum appropriatum sit commune , secundum rationem intelligendi prius erit proprium quam commnne; quod est inconveniens.

CONCLUSIO

Communia, quae aliquatenus connotant originem personarum, habent rationem appropriandi a parte rei ; quatenus non connotant originem, non sunt appropriabilia , nisi forte propter m-rorem intellectu nostri amovendum.

Respondeo : Dicendum, quod de appropriatis est loqui duphciter: aut quantum ad id quod signifi- mi\,imi. cant, aut quantum ad ordinem, quem connotant.

Si quantum ad significatum , cum illud sit commune, et omnino conveniat ^ per indiflerentiam, non contingit appropriari ratione sumta a parte rei , concin^i appropriatur tamen ratione sumta a parte intelle- ctus nostri propter errorem amovendum. Qnoniam enim intellectus carnalis in patre carnali videt de- fectum potentiae , et in filio defectum sapientiae , et in spiritu inteliigit furorem iracundiae; ideo spi- ritualis intellectus, ut elevet" a carnalitate, poten- tiara Patri attribuit, quamvis non magis conveniat ei, sed ne minus videatur convenire; et sic de aliis.

Si autem loquamur quantum ad ordinem vel originem , quem connotant, sic appropriantur a parte conoius . rei propter convenientiam cnm propriis personarum, Unde quia Pater a nullo est, et Filius a Patre, et Spiritus sanctus ab ntroque, et huiusmodi ordo al- tenditur in potentia, sapientia et bonitate ; ideo patet ratio appropriandi. Unde illa quae non ' connotant coroiiai i. aliquo modo ordinem vel originem , non sunt apprc- priabilia.

1. Ad illud ergo quod obiicitur, quod proprium soiuiio non communicatur, ergo etc. ; dicendum , quod non ''°"'"' est simile, quia ex hoc, quod comiiiune appropriatur, non attribuitur nisi ei cui convenit; sed si pro- prium flat commune, tunc attribuitur ei cui non convenit: et ideo non est simile.

2. Ad illud quod quaeritur, utrum appropria- tio sit .secundum rem vel secundum intellectum; dicendum , qund per hoc quod est secundum potest dici vis appropriativa sive principium approprians , vel potest hoc quod est secundum importare ratio- nem appropriandi. Si primo modo, sic cum appro- priare sit virtutis cognoscentis , sic appropriatio est secundum intellectum nostrum. Si autem secundum dicat rationem appropriandi, sic uno modo est se- cundum rem, scilicet quantum ad ordinem conno- tatum; alio modo secundum intellectum quantum ad significatum. Unde intellectus appropriat ' propter intellectum , sed non idem intellectus propler se ; sed intellectus sanus et fidelis propter intcUectum carnalem, non ut cum eo concordet, sed ut ei obviet. Et ideo cum intellectus carnalis credat parum de potentia in Patre , spiritualis appropriat ei potentiam. Nec tamen intellectus est falsus, quia non intelligit plus esse de potentia in Patre , sed non minus quam ^ in Filio. Si autem potentiam appropriaret Hlio, tunc intellectus carnalis plus crederet esse in Filio, et ideo falsus esset; et sic patet illud.

3. Ad ultimum dicendum , quod appropriatum secundum id quod est, prius esl secundum rationem intelligendi quam proprium ; appropriatum autem sub hac intentione ^ consequitur rationem proprii ; et hoc nullum est inconveniens.

PrevBack to TopNext