I, Distinctio 34, A. 1, Q. 4
I, Distinctio 34, A. 1, Q. 4
Utrum in divinis ponenda sit translatio.
1. Per Ambrosium in libro de Trinitate^: "Sunt nomina, quae translative et per simiUtudinem de Deo dicuntur".
2. Item, Dionysius in libro de Divinis Nomini- bus ° : "Theologi tanquam innominabilem Deum lau- dant ex omni nomine" ; sed hoc non potest esse nisi per translationeni : ergo in divinis est ponere translationem.
3. item , hoc videtur ra,tione , quia sacra Scri- ptura" dicit, Deum irasci et dolere; sed hoc non potest dici proprie: ergo necesse est, quod dicatur translative. Sed inter omnia quae contingit nomi- nare, dolor et ira maxime distant a Deo: ergo si haec contingit transferre, et omnia alia nomina.
4. Item, per quae contingit reni intelligere, contingit et significare, et per quae contingit signi- ficare, contingit et nominare; sed per omnia creata contingit Deum intelligere: ergo et nominare.
Sed contra: 1. "Omnes transferentes secundum'.^ aliquam similitudinem transferunt'" ; sed Dei ad crea- turam non est similitudo , cum sit summa distantia : ergo etc.
2. Item , similitudo est relatio aequiparantiae * : ergo si propter sirailitudinem contingit nomina crea- turarum transferri ad Creatorem, pari ratione et e converso. Sed illa non transferuntur: ergo nec ista.
3. Item, similitudo est ratio translationis ': ergo nomina rorum niagis Ppo similium magis debent ad Deum ti'anst'erri ; talia autem snnt nomina Angelorum: ergo iUa transferuntur. — Quaeritur ergo, quae no- mina debeaut transferri, et quae non.
CONCLUSIO.
Translatio ponenda est in divinis propter duplicem rationem.
Respondeo: Dicendum, quod ratio vel finis trans- lationis duplex est: una, inquam, est laus Dei, alia manuductio intellectus nostri. — Propter laudeni Dei necessaria est translatio. Quoniam enim Deus mul- tum est laudabilis, ne propter inopiam vocabulprum contingeret cessare a laude , sacra, Scriptura docuil , nomina creaturarum ad Deum transferri -, et hoc in numero indeflnito, ut, sicut oranis crealura laudat Deum , sic Deus laudetur ex omni nomine creaturae ; et qui non poterit uno nomine laudari tanquam su- perexcellens omne nomen , laudaretur ex omni nomine. — Alia ratio est manuductio intellectus nostri. Quia enim per creaturas ad cognoscendum Creato- rem venimus", et, ut plurimum, fere omnes crea- turae hajjent proprietates nobiles, quae sunl ratio intelligendi Deum, ut leo forliludinem, agnus man- suetudinem , petra soliditatem , serpens prudentiam . et consimilia: ideo oportuit, plura nomina transferri ad Deum.
Quoniam igitur flnis imponit necessitatem his quae sunt ad finem, cum translatio sit ad laudem Dei; ideo nomina importantia deformitatem non de- bent transferri, ut diabolus, bufo, vulpes, quia ma- gis transferuntur ad vituperium quara ad laudem. — Rursus, quia translatio est propter nostram in- slructimem , et simiiitudo incipiens a notiori est via cognoscendi; ideo est translatio a creaturis tan- quam a notioribus ad Creatorem, sed non conver- titur. Et quia magna simiiitudo mater est falsitatis *, ideo non transferunlur nomina multum similia , sicut sunt nomina Angelorum, ne forte Angelus credatur esse Deus. — Ex hoc patet, quod translatio est in di- ' vinis, et quantum ad nominum multiformitatem . ratione cuius dicitur Deus omninominabilis ^ ; et patent omnia praeter primum.