Text List

I, Distinctio 35, A. 1, Q. 4

I, Distinctio 35, A. 1, Q. 4

Utrum ideae plurificentur per comparationem ad ideata , quatenus haec in specie, vel in individuo diversa sunt.

Quarto quaeritur, utrum ideae plurificentur per comparationem ad ideata secundum muUitudinem ideatorum quantum ad diversitatem universaUum , aut singularium. Et quod singularium, videtur :

1. Quoniam per ideas est ratio distinguendi ; daraeota.sed Deus nou tantum distinguit uuiversale ab uni- versaU, sed etiam singulare a singulari. Sed quia distinguit universale ab universah , ideo habet plu- rium universaUum ideas plures et rationes. Unde «aUa ratione conditus est equus, aha ratione con- ditus est homo: ergo elc.

2. Item, cognilio rei verissima est secundum rei totalilatem ^ ; sed singulare aliquid addit supra universale: ergo cum Deus totum cognoscat, non tantum habet ideam universaUs , sed etiam superad- diti, sciUcet iingularis; simihter et alterius singula- ris. Ergo si addita sunt diversa secundum rationem sive multitudinem idealem , patet etc.

3. Item, Deus quosdam ex hominibus praede- stinat, quosdam reprobat; sed alia ratione praede- stinat, et aliaratione reprobat: ergo secundum aliam rationem et ideam sunt praesciti et praedeslinati in Deo. Sed haec est diversitas individuaUs sive nume- raUs: ergo etc.

4. Item, idea muUipUcatur in divinis ratione respectus et relationis ad ideatum, ergo multiplicato uno', multiplicalur et reliquum: cum ergo homo , qui est ideatum , multiplicetur in diversis individuis secundum rem, multiplicabitur idea respectu illorum secundum rationem.

Contra: 1. Augustinus ad Nebridium': "Dico, quantum ad liominem pertinet, tantum cjuidem ho- minis , non meam vet luam , ibi esse rationem": ergo multiplicatio vel distinctio idearum attenditur sohim secundum diversitatem universabum.

2. Item, artifex creatus per unam ideam pro- ducit multa: ergo cum hoc sit nobihtatis, Deus per unam ideam re et ratione multa diversa" numero producit.

3. Item , singulare ut singulare est compositius universah: ergo si est idea in Deo singuiaris ut sin- guiaris , tunc ergo est una idea altera simplicior ; sed hoc est inconveniens: ergo etc.

4. Item, singulare magis proprium est quam universale " : si ergo in Deo est idea universahs ut universahs, et singularis nt singularis, ergo una idea comraunis, altera propria. Sed commune prius est et simphcius est quam proprium: ergo una idea est ahera prior et simplicior: ergo in Deo est po- nere ordinem et compositionem esseritiaiem , ergo etc.

CONCLUSIO.

Ideae plurificantur non solum secundum multitudinem universalium, sed etiam. singularium.

Respondeo: Dicendum, quod idea in Deo se- Quid idea. cundum rem est divina veritas, secundum rationem intelligendi est similitudo cogniti. Haec autem simi- litudo est ratio expressiva cognoscendi non tantum universale, sed etiam singuiare, quamvis ipsa non sit universalis nec singularis , sicut nec Deus '. Et ideo non tantum est similitudo universahs, nt uni- versale est, sed etiam singularis ut singulare, et ideo. concinsio. Quia simihtudo est utrorumque , non solura multi- phcatur secundum multitudinem universalium, sed etiam singularium. Et hoc est quod dicit Augustinus ad Nebridium: "Dico, quantum ad hominem facien- dum ^ hominis tantum esse rationem , quanhun vero ad orbem temporis varias hominura rationes in illa sinceritate vivere".

1. Et ex hoc patet solutio illius verbi Augustini, 801^4"° quia Augustinus dicit, quod quamvis universalis, ut universale est, una sit idea, tamen singularium ut singularia sunt plures. Unde ibidem dicit", "quod si quis velit facere angulum, sufficit habere anguli rationem. Si quis autem velit pingere quadrangulum, necessc est, quod rationem habeat quatuor angu- lorum".

2. Ad illud ergo quod obiicitur, quod artifex creatus producit multa per unam ideam ; dicendum, quod hoc facit per applicationem ip,sius ad diversas materias. Unde si habet solum ideam unam , impos- sibile est intelligere, quod secumluin illam simphci aspectu cognoscat diversa ; Deus autem simplici aspectu cognoscit singularia ut diversa ', ita quod secundum totum et secundum proprias differentias et proprie- tates; ideo non est simile.

3. 4. Ad illud quod obiicitur de compositione et prioritate, dicendum, quod nec secundum rem , nec secundum rationem oporlet quod idea habeat ideati proprietates. Nam corporalis' est similitudo spiritualis, et compositi est similitudo simplex, etiam Noiam in creaturis; ideo non oportet, quod una idea sit allera simphcior vel prior. Similitudo tamen secun- dum rationem intelligendi habet proprietatem ideati secundura distinctionem, tum propter correlationem, quia oportet qnod, uno relativorum " multiphcato, mulliplicetur et reliquum, saltem secundum ratio- nem , ubi est relatio secundum rationem ; tum etiam, quia simihtudo illa est ratio exprimendi et distin- guendi ; et ideo, quamvis recipiatur proprietas distin- ctionis , non oportet tamen de aliis ".

PrevBack to TopNext