Text List

I, Distinctio 35, A. 1, Q. 5

I, Distinctio 35, A. 1, Q. 5

Utrum ideae in Deo sint numero finitae, an infinitae.

Quinto quaeritur, utrum in Deo sit ponere mul- titudinem idearum secundum numerum flnitum, vel infinitutn. Et quod secundum numerum inflnitum , videtur.

1. Augustinus de Civitate Dei undecimo: "Una est sapientia, in qua infiniti sunt thesauri omnium rerum intelligibilium".

2. Item, Augustinus sexto de Trinitate' dicit, quod "Filius est ars plena omnium rationum viven- tium" ; sed constat, quod ars illa est infinita: ergo non impletur nisi infinitis, ergo sunt ibi inflnitae raliones.

3. Item, ratione videtur, quia constat, quod Deus cognoscit omnes species numeri, ergo omnes habent ideas in Deo; sed species numeri sunt infi- nitae^: ergo etc. Si dicas, quod sunt inflnitae spe- cies quoad nos, non secundum rem) contra: pona- tur^quod omnes species numeri sint in re; hoc po- sito , de necessitate sequitur, quod infinita simpliciter - actu sunt: ergo si omnium specierum numeri sunt in Deo ideae actu, patet etc.

4. Item, Deus potest inflnita producere ^*; sed nihil potest producere, cuius non habeat cognitio- nem et ideam: ergo habet ideas infinitorum. Sed plurium sunt ideae plures: ergo inflnitorum sunt infinitae.

5. Item , omnibus flnitis possunt excogitari plura, quia omni flnito potest excogitari aliquid maius; sed nec Deus, nec homo habef plura co- gitare his quae Deus cognoscit , quia tunc Dei scien- tia non esset summa: et si hoc, cum cognoscat per ideas, patet etc.

CONTRA: 1. Augustinus de Civitate Dei duodecimo: "Quidquid scitur, scientis comprehensione finitur" ; sed constat, quod rationes cognoscendi sciun- tur: ergo finiuntur. Sed quaecumque finiuntur, sunt flnita: ergo etc.

2. Item , multitudo idearum est secundum mul- titudinem ideatorum; sed constat, omnia alia a Deo de necessitate esse flnita actu : ergo similiter et ideas.

3. Item, ubi est inflnitas, ibi est confusio et inordinatio; sed in exempiari aeterno nulla cadit con- fiisio nec inordinatio : ergo etc.

4. Itera , ponere iiifliiitateiii actu in crealura est ponere imperfectionein , unde omne creatum eo est finitum, quo perfectum '; sed omnis conditio imper- fectionis est a Deo releganda: ergo etc.

CONCLUSIO

Ideae divinae noti sunt in numero finito, sed infinito.

Respondeo: Dicendum, quod, sicut dicitur in Psalmo - , divinae sapientiae non est numerus , ac per hoc nec rationum, per quas divina sapientia cognoscit; et quoniam non habent numerum, non usio. sunt numerabiles : ideo non sunt in numero finito . sed inflnito. Et concedendae sunt rationes et aiicto- ritates ad hoc inductae.

1. Ad illud ergo quod obiicitur, quod omne sci- , o|)- bile est finitum, ergo etc. ; dicendum, quod omne "'" scibile per comprehensionem est flnitum comprehen- denti ; rationes autem aeternae per comprehensionem a solo Deo sciuntur, ideo soU Deo sunt flnitae. Sed quemadmodum non sequitur: hoc aequatur inflnito, ergo est finitum , immo est ibi quid et simpliciter ', et potius sequitur oppositum: ergo non est finitum ; sic etiam in proposito iudicandum. Rationes autem illae non sunt comprehensibiles ab aflquo intellectu finito; ideo patet illud.

2. Ad illud qupd obiicitur, quod multitudo idea- rum est a multitudine ideatorum; dicendum, quod sicut dictum est', non venil a multitudine ideato- ', rum in quantum creata, sed in quantum connotata. I Idea autem non counotat ideatum secundum actua- Kounndumi) lem existentiam , sed solum secundum potentiam. Et quia Deus potest facere infinita, quamvis nunquam faciat nisi flnita, ideo ideae vel rationes cognoscendi sunt in Deo infinitae , quia non tantum sunt entium vel fulurorum, sed omnium Deo possibiUum. Nihil enim potest Deus, quod non actu cognoscat.

3. Ad illud quod obiicitur, quod infinitas ponit confusionem ; dicendum , quod est ponere inflnitatem secundum diversitatem realem; et sic privat el di- stinctionem et ordinem , si ponatur actu. Sed mul- titudo idearum non est rerum diversarura, sed di- cit immensitatem divinae veritatis in exprimendo ' xoiandum et cognoscendo omne quod est Deo possibile, et hoc quidem secundum rem et actum est unum: ideo non est confusio.

4. Ad illud quod obiicitur, quod imperfectionis est infinitas in creatura; dicendum, quod quamvis sit imperfectionis in creatura, non tamen est ° in Crea- tore, quia est intelUgere inflnitatem per defectum et per excessum. Inflnitas per defectum potest esse in creatura ut in materia ', et lioc est imperfectionis; haec autem nullatenus est in Creatore. Inflnitas au- tem per excessum non potest simpliciter esse in crea- tura, quoniam habet esse creatum et compositum et limitatum; Deus autem nihil horum habel, et ideo habet inflnitatem, et haec est summae perfe- ctionis.

PrevBack to TopNext