Text List

I, Distinctio 37, Pars 2, A. 2, Q. 2

I, Distinctio 37, Pars 2, A. 2, Q. 2

Utrum Angelus moveatur per medium.

Secundo quaeritur, utrum Angelus moveatur per medium , vel non. Et quod per medium , videtur.

1. Damascenus - dicit, quod "Angelus cito per- i.transit velocitate et potestate naturae": sed per- transire est per medium transire: ergo etc.

2. Item, cum Angelus movetur a termino a quo ad terminum in quem, aut movetur in termino a quo , aut in termino m quem ' ; sed in termino a quo est non motum esse; in termino vero in quem est raotum esse: ergo cum moveri sit me- dium inter utrumque , oportet quod sit in spatio in- termedio.

3. Item, quod possit moveri per medium, vi- detur, quia certum est, quod Angelus existens Pa- risiis * potest esse Romae, eadem virtute et in quo- libet intermedio loco, et prius in propinquiori et deinde in singulis locis consequenter se habentibus; sed hoc est transire per medium: ergo etc.

4. Item, quandocumque inter aliqua extrema cadit medium, quod habet naturalem ordinem ad extrema, impossibile est, quod agens virtutis finitae possit pervenire ab extremo in extremum sine me- dio, ut patet — quia inter album et nigrum est me- dius color, impossibile est, quod aliquod agens crea- tum faciat de albo nigrum , quin faciat per colorem medium ^ — sed inter caelum et terram naturali or- dine sunt alia corpora media: ergo impossibile est, quod a caelo in terram flat sive moveatur sine me- dii transitione.

CONTRA: 1. Augustinus super Genesim ad litteram, et Magister ponit in littera ' : Deus niovet creaturam spiritualem per tempora, non per loca: ergo quamvis liat de uno loco in ;ilium, hoc non est per locum medium.

2. Item conclusio probata est in sexto Physi- corum", quod impossibile est, impartibile moveri super magnitudinem ; sed Angelus, non assumto cor- pore, est impartibilis : ergo etc,

3. Item, ralione videtur, qaia, si pertransit, aut ergo per simplicia, aut per composita: si per composita, ergo est compositus; si per simplicia; sed illa sunt infinita iii quolibet continuo, et impos- sibile est infinita pertransire": ergo etc.

4. Item, si per simplicia; sed ex simplicibus non fit aiiquod continuum * : ergo motus ille non erit continuus, ergo pertranseundo illa nunquam pertransit spatium: ergo si per medium movetur, nunquam pervenit ad terininuni.

5. Item, "impossibile est, quod aliquid per- transeat spatium maius se, quin prius pertranseat spatium minus vel aequale": ergo si spiritus ange- licus transit per spatium, prius transit aequale sibi vel minus quam maius. Sed aequale simplici non est nisi simplex ; sed simplex additum simplici non facit maius": ergo in primo transitu tantum est, ac si nihil transeat, similiter nec in secundo transitu, ergo nec in tertio: et sic nunquam pertransit spa- tium aliquantum.

CONCLUSIO

Rationabiliter dicitur, quod Angelus per medium movetur.

Respondeo: Notandum est hic, quod circa hoc diversimode dixerunt diversi.

Quidam enim dixerunt , quod cum Angelus sit opmio I. simplex, non potest medium pertransire; unde mo- velur ab extremo in extremum sine medio, et omnis locus, ad quem movetur, se habet ad illum per modum immediati. Unde loci mutatio in Angelo non est molus, sed mutatio tantum sine medio. — Sed impr.ibat.ir. ista positio iion videtur conveniens. Certum enim est, quod Angelus, qui est custos hominis, potest ita custodire , quod non deserat ipsuin , et sine cor- pore custodire potest: ergo potest inseparabiliter comitari eum : ergo hoino cum vadit per medimn, et Angelus non deserit eum, pariter et Angelus vadil per medium.

Et ideo fuerunt alii qni dixerunt, quod Ange- npi lus et per medium et sine medio potest moveri , quia motus eius est ad lutum suae voluntatis se- cundum virtutem divinitus sibi coUatam ; et ideo ' , cum vult, facit se in extremum immediate, et cum vult, pertransit. Et ponunt simile, quod intelleclus noster potest cogitare de Parisiis et de Roma du- pliciter : aut ita quod immediate cogitet de uno et post de alio, vel ita, quod primo de uno et post de via et tertio de tertio ^ Et quia Angelo ita facile est ferri, sicut nobis cogitare, cum non sit alligatus corpori , dicunt, quod sic et sic habet moveri. — Sed quiilquid sit de positione, exemplum non est -"«m conveniens : quoniam cogitans penes se habet speciem Romae et speciem Parisioruiii , nec ista habent situm in anima nec ordinem secundum situm , immo quaelibet aequaliter est praesens aspectui; et ideo ad libilum potest de una et alia cogitare. Sed in re est ordo et situs naturalis, et necessario in- teriacet medium inter unam civitalem et aliam. El propler hoc exemplum illud non est conveniens. nec propter hoc aperitur nobis via ad intelligendum.

Et quoniam illud est inteliigibile aliquo modo°, ^S' quod feralur per medium , et ratio concordat el A,uctoritas ; ideo videtur rationabiliter illud esse di- 1'« cendum. Sed illud membrum , quod dicit, quod possit sine medio , arbitror reiiciendum, non quia asseram esse falsum , sed quia non est auctoritas in promptu, quae hoc dicat, et ratio non cogit,immo non capit. Possibile tamen est, quod Deus aliquid dederit substantiis illis spiritualibus, quod carnales intellectus non capiunt. — Concedendae igitur sunt rationes probantes, quod Angelus moveatur per medium.

1. Ad illud ergo quod obiicitur, quod Deus non si movet per locum Angelum ; dicendum, quod facienda est vis in verbo secundnm intellectum Augustini: quod patet ex littera. Ipse enim spiritum dixit non moveri per loca, quia proprietates loci, scilicet circumscriptionem et dimensionem , non obtinet , cum transfertur de loco ad locum; sed proprietatem temporis, quae est variatio et innovatio ahqua, vere et proprie admittit spiritus. Nam novae affectiones succedunt spiritibus per naturam et cogitationes , et ulterius iilae inlenduntur et remittuntur, ita quod 'vere potest esse partibilitas a parte formae sive proprietatis acquirendae.

2. Ad illud quod oijiicitur de Pliilosoplio, quod impartibile non movetur supra magnitudinem ; di- cendum, quod Philosoplms probat et concludit de impartibili , quod habel situm in magnitudine , quod est impartibile et situatur in impartibili '. Hoc non potest moveri supra magnitudinem, quia si raovetur, movetur ad acquirendum situm ; et quod acquiritur per motum, acquiritur, ita quod pars post partem ; et ^ situs impartibiiis non potest acquiri , ita cjuod pars post partem acquiratur : et ideo verum est , quod tale impartibile non potest moveri supra ipsam magnitudinem. Sed Angelus tale impartibile est, quod non lial^et situm in impartibili, nec esl dicere, quod Angelus sit in loco impartibili, sicnt patebit^: et ideo demonstrationes Piiilosophi non habent hic locum.

3. 4. Ad illud quod quaeritur : aut pertransit per simphcia, aut per composita; respondendum est, quod transit per coyyiposita, quia non est in loco simplici , sed composito ; hoc suppono ad prae- sens, sed suo loco probabitur ^ Nec valet: transit per composita, ergo est compositus, sicut nec valet: anima est in composito, ergo est composita: quia sic est in illo, ut non sit pars in parte, sed ipsum tolum simplex sit in quahbet parte, ita tamen quod illae partes sint unus locus.

Posset tamen dici , si quis vellet se huiusmodi AUa soiuiio. imphcare, quod etiarasi pertransiret per simplicia . tamen ' non propter hoc pertransiret infinita. Et hoc patel , quia si quis imaginetur , sphaeram moveri super planum , non langit nisi in puncto : ergo non tangit nisi per simplicia, nec tamen pertransit inflnita actu, quoniam sphaera illa fertur super planum et non quiescil in quolibet situ; et ita nuUi puncto se commetitur, sed nec nuraerat puncta in illo. sed cum sit in continua latione , respicit illa indivisibilia ut unita, et ita ut sunt in continuo; et sic, cum continuura sit flnitum actu et infinituiu in potentia. et illa potentia non reducatur ad actuni, non per- transit infinita actu, quia non respicit illa ut actu numerata. — Veruratamen, quia exemplum habet Kesirictio. calumniam, et diclum non videtur esse consonum dicto Philosophi, qui omnino dicit, impartibile non moveri; priori responsioni magis adhaereo.

b. Et per illam patet sequens. Obiicit eninj( ac si Angelus esset in puncto , quod omuino falsum credo . quia non esset in loco, cura punctus non sitlocus. nec sit actu in continuo. Sed hoc totum melius pa- tebit in secnndo libro ".

PrevBack to TopNext