Text List

I, Distinctio 39, Dubia

I, Distinctio 39, Dubia

DUB. 1.

In parte ista sunt dubitationes circa litterani, et primo de hoc quod dicit .\ugustinus: Sciunt se Pater et Filius invieem, sed iste nascenclo, ille gi- gnendo. Videtur enim male dicere, quia scire est essentiale in divinls: ergo si scit nascendo, cum nasci dicat proprietatem personalem , proprietas personalis est ratio rei essentialis ', quod non est sane neque vere dictum.

Respondeo : Aliqui voluerunt dicere, quod scire Dei, relatum ad creaturas, vel ita quod una persona sciat se ipsam , est dictum essentialiter ; sed secun- dum quod una persona scit aliam, dicit respectum personae ad personam et est dictum notiomliter. — Sed lioc non est convenienter dictum, quia, sicut in praecedentibns habitum est -, sapientia el sapere essentialiter tanlum dicitur.

Et propterea dicendum , quod ablativus iile non tantum dicit causam sive rationem dicendi, sed ra- tionem concomitantiae. Gerundia enim, sicut dicit Priscianus", habent exponi per si, vel per dum, vel per quia; et primo modo dicunt convenientiam, secundo concomitantiam , et tertio causam.

Dub. II.

Ilem quaeritur de hoc quod dicit: Et omnia quae sunt in eorum sapientia et in eorum essen- tia, unusquisque eorum simul videt. Sed supra, distinctione trigesima sexta* dictum est, quod crea- turae sunt in Dei notitia, sed non in Dei essentia: ergo est contradictio.

Respondeo: Dicendum est, quod in divina scientia sunt scibilia, in divina vero essentia sunt attributa, sicut potentia, sapientia et bonilas. Et Au- gustinus vult dicere, qund Pater et Filius simul vident omnia cognoscibilia, creata et creanda, et omnia essentiae attribula. Unde littera legenda est divisim : omnia quae sunt in eorum scientia , ut puta creata, simul scit quilibel; similiter omnia quae sunt in eorum essentia, ut pnta attributa, simul sciunt sive scit quilibet. Et ideo non vult di- cere, quod creaturae sint in divina essentia.

Dub. III

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod scieii- tia Dei non est nisi de his quae sunt vel fuerunt vel erunt. Videtur enim hoc esse falsum , quia Deus scit omne quod potest facere ; sed potest facere quod nunquam fuit nec est nec erit: ergo scientia Dei est de aliquo, quod nunquam fuit vel est vel erit. Et praeterea, est infinitorum, sicut vult Augustinus undecimo de Civitate Dei, non tantum quae sunt vel fuerunt vel erunt.

Respondeo: Dicendum, quod Magister loqiiitur de scientia visionis, quae est illorum tantuin, quo- rum ab aeterno fuit praevisio; sed ipse obiicit de scientia intelligentiae , quae nullius connotat exi- stentiani; quod patet. Inteiligit enim Deus omne quod potest, et ita non recte currit obiectio '.

DuB. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod non potest incipere scire vel praescire elc. Videtur enim maie dicere, quia nihil scitur nisi verum^: ergo antequam sit verum, non scitur: ergo si aliquid incipit esse verura , aliquid incipit a Deo sciri: ergo Deus potest incipere aliquid scire. — Item, creatio est divina essentia, et tamen ratione connotati Deus potest aliquid incipere creare: ergo similiter et ali- quid scire.

Respondeo : Scire dupliciter dicitur. Uno uiodo i seire hoc est quod habere cogiiitionem de aliquo; et sic non connotal actualem exislentiam cogniti, et sic non potest Deus incipere aliqnid scire, id est alicuius cognitionem incipere habere. Alio modo scire hoc est quod nosse aliquid esse verum, et lioc tunc primo scitur esse verum, qnando inci|)it esse; et sicut ' incipit Deus scire, sic et desinit praescire, non ratione principalis significati, quod est scientia, sed ratione connotati, quod quidem est veritas rei scitae.

DuB. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit: Nec potest noviter vel ex tempore velle aliquid, et tamen po- . lest velle quod nunquam voluit. Videtur enim hic dicere duo contradictorie opposita, quoniara iUud est novum , quod prius non fuit et modo est : ergo si posset velle quod prius non voluit, videtur quod incipiat velle.

Respondeo : Dicendum , quod cum dico , Deum velle hoc \ duo dico : et actum divinae voluntatis, et ulterius ordinationem ipsius effectus ad illum actum. Et primum quidem est necessarium et sem- per , uec potest incipere nec desinere. Voluntas enim divina est seraper in actu suo, ita quod nec potest illo carere nec alium hahere; sed ordinatio alicuius effectus ad illum actum est ordinatio rei fulurae, quae nondura est, et ideo potest esse et non esse, et ordinari et non ordinari. Quando ergo di- citur : Deus potest velle quod nunquam voluit, et tamen nou ex tempore; intellectus est, quod effectus ille potuit ordinari ad divinum velle; et quoniam ordinatio effectus est ordinalio rei futurae , et quod semel est futurum semper fuit futurura, et quod serael est ' ordinatum seraper fuit ordinatum ad illam. Quando ergo dicitur, quod Deus potest velle ahquid, idem est dicere, quod aliquid potuit esse futurura sive habere ordinera ad divinara volunta- tem , quod tamen non babet ordinem ' ; sed si ha- beret, ab aeterno habuisset. et ideo non incipit ex tempore. Et ideo exempiura Magistri bonuui est, si velle Dei iraportat ordinem ad volitum in ratione futuri; sed secundura quod importat concomitan- tiam in ratione praesentis, potest Deus ex tempore velle hoc esse , sive hoc approbare hodie, non quia * incipiat actus, sed quia incipiat connotatum.

DuB. VI.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod spe- cialem curam habet de rationalibus ; quia videtur esse contra illud quod dicitur Sapientiae sexto": Aequalis est illi cura de omnibus.

Respondeo: Dicendum, quod aequaliter non privat ibi ordinera divinae distributionis, sed privat acceptionem personae. Et omnibus distribuit ^ ibi tantura pro horainibus, tamen pro raagnis et parvis, pauperibus et divltibus; et sic est ei aequaliter cura de omnibus, quia ita vult salutem pauperura, ut divitum.

PrevBack to TopNext