Text List

I, Distinctio 3, Pars 1, A. 1, Q. 3

I, Distinctio 3, Pars 1, A. 1, Q. 3

Utrum homo in omni statu cognoscat Deum per creaturas.

Tertio quaeritur, utrum cognitio Dei per crea- turas sit hominis quantum ad omnem statum. Quod Argamenia gjt hominis quantum ad primum statum , sic osten- ditur.

1. Homo in statu innocentiae non cognoscebat Deum facie ad faciem: ergo si cognoscebat Deum, cognoscebat per efifectum, ergo per vestigium, ergo per creaturam.

2. Item, in honiine in statu innocentiae cogni- tio sensibilis non erat in impedimentum , sed in adminiculum cognitionis inteliectivae ; sed intellectiva cognitio, propter quam factus est homo , est cognitio Dei: ergo omnis cognitio sensibilis in primo homine ordinabatur ad hanc ; sed cognitio Dei per adminicu- lum sensibilium esl cognitio per creaturam : ergo etc.

Item, quod sit hominis quantum ad statum item pro beatitudinis , videtur:

1. Quia Beati cognoscimt creaturam, sed non si- stunt in illa, sed referunt ad Deum: ergo cogno- scunt Deum per creaturam.

2. Item , beatae ' animae laudant Deum per creaturas ; sed laudare Deum per creaturas est co- gnoscere per creaturas: ergo etc.

Sed contra: quod non sit hominis instituti, Argamenia gic ostendltur.

1. Cognitio per vestigium est cognitio per me- dium; "sed mens, ut dicit Augustinus^, immediate ab ipsa veritate formatur": ergo talis cognitio non convenit humanae nalurae quantum ad illum statum , nec etiam quantum ad alium.

2. Item , non est rectus ordo , quod propinquius perveniat in finem per medium magis distans; sed homo in statu primo erat propinquior Deo ceteris ahis' creaturis: ergo non conveniebat ei pervenire in cognitionem Dei per alias creaturas.

Item , quod non sit hominis talis cognitio quan- item pro timi ad statum beatitudinis , videtur. siatugionae. ^ ^^.^ coguitio per vcstigium est cognitio per manuductionem: ergo non est cognitio perfecta, ergo est ex parte^: ergo non manet in Beatis, quia in ipsis evacuabitur quod est ex parte.

2. Item , vestigium sive creatura est sicut scala ad ascendendum vel sicut via ad perveniendum ad Deum ; sed cum perventum est ad terminum , non est usus viae ulterius ^ : ergo similiter , cum homo sit sursum, non indiget scala; sed cognitio Beato- rum immediate esi in Deum : ergo non est per creaturas.

CONCLUSIO.

Deus in creaturis cognoscilur a comprehemo7'ibus perfecte, a viatoribus semiplene ; sed per crea- turas proprie cognoscitur a viatoribus, alitei' autem ante, aliter post lapsum.

Respondeo: Ad intelligentiam " praedictorum no- tandum, quod aliud est cognoscere Deimi in crea- tura, aliud per creaturam. Cognoscere Deum in creatura est cognoscere ipsius praesentiam et influen- tiam in creatura '. Et hoc quidem est viatorum se- miplene , sed comprehensorum perfecte ; unde dicit Augustinus in flne libri de Civitate Dei * , quod tunc expresse Deus videbitur, quando Deus erit omnia in omnibus. Cognoscere autem Deum per creaturam est elevari a cognitione creaturae ad cognitionem Dei quasi per scalam mediam. Et hoc est proprie via- torum, sicut dicit Bernardus ad Eugenium".

Aliter tamen convenit homini in statu naturae institutae, et'° naturae lapsae: quia in stalu primo cognoscebat Deum per creaturam tanquam per spe- culum clarum; sed post lapsum cognovit tanquam per "speculum et aenigma", sicut dicit Apostolus primae ad Corinthios decimo tertio ", propter obnu- bilationem intellectus et peiorationem rerum.

Ad illud ergo quod obiicitur de statu beatitu- dinis; dicendum , quod , sicut dictum est , beatorum non est cognoscere per creaturas, sed potius in creaturis. Et rationes, quae videntur probare con- trarium , non probant , sed potius, quod cognoscatur ab eis in creaturis.

1. Ad illud quod obiicitur de statu innocentiae, soiQtio arg. quod mcns immediate formatur etc. ; dicendum , quod ta^mnoceD- duplex est medium, scilicet efficiens et dis^ponmis. De primo medio debet intelligi quod dixit Augusti- nus, sed de secundo non'; quoniam Deus est me- dium efficiens et obiectum ipsius mentis. Illud autem verbum dicit Augustinus contra philosophos , quorum opinio erat, quod mens non coniungeretur primo^ immediate, sed mediante aliqua intelligentia.

2. Ad illud quod obiicitur , quod non est rectus ordo ; dicendum , quod duphciter potest considerari homo: vel ens in se, vel extra. Primo modo non pervenit per creaturas a se in Deum , sed ens extra se per cognitionem creaturarum recoUigitur in se et elevatur supra se^.

Vel dicendum, quod aliae creaturae possunt *'''> ^i""'»»- considerari ut res, vel ut signa. Primo modo sunt inferiores homine, secundo modo sunt media in de- veniendo sive in via, non in termino, quia illae non perveniunt, sed per illas pervenit homo ad Deum, illis post se relictis.

PrevBack to TopNext