Text List

I, Distinctio 3, Pars 2, A. 2, Q. 3

I, Distinctio 3, Pars 2, A. 2, Q. 3

Utrum trinitas imaginis, quae consistit in mente, notitia et amore, necessario ducat in cognitionem trium divinarum personarum.

Tertio et ultimo quaeritur , utrum haec trinitas imaginis , scilicet mentis , notitiae et amoris , ducat necessario in cognitionem Trinitatis quantum ad per- sonas. Et videtur quod sic :

1. Quia in hac trinitate imaginis est relatio ; sed in Deo non est relatio nisi quoad personas: ergo etc.

2. Item , in hac trinitate est distinctio , quia no- titia non est amor ; sed in Deo non est distinctio nisi personarum : ergo etc.

3. Item, in hac trinilate estorigo nascentis unius' ali uno et tertii ab utroque : ergo cuni ista sint pro- pria personarum, patet etc.

4. Item, in hac trinitate est ' amor tertio, qui est proprium Spiritus sancli et qui est ad allerum : ergo videtur , quod necessario ducat in Trinitatem perso- narum.

Contra: 1. Haec trinitas intelligitur in creatura pro nega- siue distiuctione personali : ergo potest intelligi et in Deo ; sed hoc est falsum : ergo etc.

2. Item , notilia et amor sunt in qualibet perso- narum ; sed per ea quae sunt in omnibus , non ve- nitur in cognitionem distinctionis personalis : ergo etc.

3. Item , intellecto quod una tantum esset per- sona, adhuc nosceret et amaret se : ergo etc.

4. Item , philosophi istam trinitatem cognove- runt , et tamen non cognoverunt Trinitatem persona- rum : ergo haec non necessario " ducit in illam.

Conclusio

Ratio sola ab hac trinitate mentis , notitiae et amo- 7'is non ascendit ad cognitionem Trinitatis.

Respondeo : Dicendum , quod per hanc trinitatem contingit cognoscere Trinitatem in Deo, et hoc est attribuendo ea quae in hac trinitate sunt illi summae Trinitati. Sed hoc potest esse dupliciter. Aut enim ista tria possunt Deo attribui secundum sub- stantiam , ut per mentem * intelligamus mentem in Deo , et per notitiam in anima notitiam in Deo, et sic de tertio ; et sic non ducit in cognitionem Trinitatis conciosio 2. nisi quantum ad appropriata; et sic intellexerunt phi- losophi.

Possunt etiam ista ^* trahi ad Deum ratione pro- prietatum, quae sunl ordo et origo , distinctio et rela- tio ; et sic ducunt in cognitionem Trinitatis quoad propria.

Sed ista ponere vel intelligere in Deo potest fi- conoiusio 3. des , sed " non ratio ; et ita perfecta cognitio imaginis non habelur nisi a flde. Unde bene concedendum est , quod imago , perfecte cognita ut imago , ducit in co- gnitionem Trinitatis , non autem simpliciter. Et per hoc patet utraque pars.

1.2. Ad illud quod obiicitur de amore, dicen- dum , quod amor potest dicere complacentiam , et sic est commune; vei potest dicere connexionem sive communionem vel donum , et sic habet rationem per- sonae.

PrevBack to TopNext