I, Distinctio 43, A. 1, Q. 3
I, Distinctio 43, A. 1, Q. 3
Utrum divina potentia possit in effectvm actu infinitum.
Tertio quaeritur de iiilinitate divinae potentiae quantum ad opus, utrum videlicel divina potentia possit in effectum actu infinitum. Et quod sic, osten- ditur hoc modo.
1. Potentia se habet proportionaliter ad opus, unde tanta potentia potest in tantum opus: ergo et maior in maius, et inflnita actu in inflnitum actu.
Item, omnis potentia, quae operatur ex se tota, si est infinita, producit inflnitum, cnm opere- tur ex tota sua virtute; sed divina potentia, cum sit simplicissima, se tota operatur; ergo videtur, quod producat effectum infinitum. Si tu dicas , quod hoc non potest esse propter defectum et limi- tationern ipsius effectus; contra: frustra est potentia, quae iion reducitur ad actnm; unde et Philosophus ' dicit, quod Irustia est potentia activa, cui non re- spondet passiva: ergo aut potentia divina frustra est infinita, aul ei respondet effectiis infmitus et potentia passiva infinita.
3. Item, omnis potentia potest se ipsam raani- festare, ergo divina potentia, cum sit infinita, po- test suam infinitatem manifestare; sed infinitas non inanifestatur nisi in effectu inflnito: ergo etc. Si tu dicas, quod manifestatur in productione Fihi et Spiritus sancti ; tunc ohiicitur, quod Spiritus sanctus habet potentiam inflnitani: ergo potest ipsam mani- festare, sed non in productione personae inflnitae: ergo in productione creaturae.
4. Item , orane possibile ponibile in esse ; sed Deiis potest producere inflnita : ergo infinita produci est possibile, ergo ponibile. Sed "possibili posito in esse, nulium accidit inconveniens": ergo posito, quod Deus faciat infinita, nuUum accidit inconveniens. Sed Deus potest omne illud quod non est inconve- niens posse vel facere: ergo Deus potest facere, quod sint inflnita actu.
3. Item, appeiletur A omne creabile;'tunc quaero: A aut est flnitum, aut inflnitum. Si flnitum, et Deus non polest nisi A: ergo non potest nisi finita: ergo potentia eius est finita. Si infinitum , et Deus potest facere A: ergo potest faeere aliqua actu infinita.
6. Item , "continuum est divisibi]e in infini- tum" ; quaero , utrum Deus possit reducere poten- tiam continui ad actum. Si non potest; ergo poten- tia conlinui excedit potentiam Dei ; qnod est absur- dum, quia tunc potentia divina esset finita. Si eam potest reducere ad actum oranino ; sed hoc non est, nisi cum est actu divisum in partes infinitas: ergo etc.
Sed contra : 1. Quod non possit in effectumFn intensione infinitum \ videtur , quia infinito simpli- citer nihil est inaius: ergo si producit effectum in- finitum , tunc ergo illo nihil est maius: ergo Deus non est maior. Si ergo hoc est summae nobilitatis in Deo, quod nihil possit ei aequari, producere talem eflectum est contra nobilitatem diviiiae poten- tiae: ergo etc.
2. Item, omne quod est actu infinitum, est summe simplex. Nam si est aliqua compositio , tunc est ibi coarctatio et hmitatio. Si ergo Deus producit eflectum infinitum , illud est simplicissimum ; sed in simplicissimo idem estessentia, bonitas el poteniia: ergo si effectus est inflnitus in potentia et bonitate, ergo summum bonum, ergo non bonum propter , aliud , ergo non honum propter Deum : ergo nec a Deo, qiiia uniuersa propter semetipsum operatns est Dominus", 4t idem est flnis, quod .et primum pniicipium. Ergo si est infinitus, non est a Deo: ergo non est effectus; et sic patet etc.
3. Item, si Deus potest in efifectum aclu infi- nituni; qnaero a te, utrum possit in aliud. Si non: ergo in agendo amittit potentiam, et sua potentia agendo debilitatur. Si.ergo potest in effectum alium consimilem illi, esto quod faciat; ponatur ergo. Isti dno etTectus sunt consimiles in natura, ergo sunt in eodem genere: ergo si sunt in eodem genere \ tunc habent aliquod in plus, in quo convenhmt, et aliqua propria, per quae differmt; ergo exceduntur ab aliquo, et arclantur per aliquod. Sed omnia talia sunt flnita: ergo etc.
4. Item, quod non possit facere inlinita actu, ostenditur, quia non sunt plwa inflnitis: ergo si produceret infinita actu, uon posset producere plura: ergo Deus est- impotens. Sed nihil potest facere Deum impolentem: ergo etc.
5. Item, ubi est infinilas actualis secundum nui>i('i-iii!i. ilii deficit status et ordo et distinctio^; sed (livin:i sjpicntia non patitur, Deum ahquid facere sine iuodo el mensura: ergo etc.
CONCLUSIO.
Potentia divina potest facere infinitum in potentia, sed nullatenus infinitum in actu.
Respondeo: Dicendum, quod duplex est inflni- tum , scilicet in actu et in potentia \ Inflnitum in aciasia t.potentia Deus potesl facere et facit; inflnitum in Deraiis. ^^^^^ ^^^^ potcst faccre nec facit. Non potesl , in- quam, facere, quia nec convenit sibi, nec conve- nit creaturae.
Sibi non convenit: cum enim summe bonus Ratioi. sil, non potest ahquid facere nisi bonum, et ita non'^ potest facere nisi rem ad se ordinatam. Quo- niam igitur oi-do praesupponit numerum , el nume- rus praesupponit mmisuram , quia non ordinantur ad aUud nisi numerata, et non numerantur nisi li- mitala; ideo necesse fuit, Deum facere omnia in numero, pondere et meiuura", nec aliter facere potuit nec potest, nec infinitum nec inflnita in actu.
Ratio est etiam, quia hoc nullo modo convenit jtxtio -2. creaturae. Inflnitum enim in actu est actus purus. alioquin, si aliquid haberet de limitalione et arcta- tione, esset finitum; sed quod est actus purus, est ■mum esse per essentiam, et nihil tale accipit esse ab alia essentia nec ex nihilo. Si igitnr creatura, eo ipso quod creatura, aliunde est el ex nihilo, nullo modo polest esse actus purus, nuUo raodoconoia.. potest esse infinita. — Et si non potest esse una | inlinita, miUo modo possunt esse inflnitae sccundum conciuil niimerum, quia necesse est, illas plures ad aliquam unam creaturam reduci; sed inflnita ad fiiiitum reduci, est impossibile: patet ergo etc. Et quod ad aliquod flnitum necessario reducantiu', patel: quia necesse est ponere ordinationem in creaturis, non tantum ad Deum , sed etiam ad se invicem '.
Summa ergo responsionis est, quia non decet Deum facere creaturam, quin ordinem habeat et mensuram; et ratio est ex parte creaturae, quia necesse est, omnem crealuram esse limitatam , eo quod ex nihilo, et eo ipso quod composita est.
1. Ad illud ergo quod obiicitur, quod polentia soiutio tanta potest in tantum effectum sive opus; dicendum, quod est opus operans et opus operatum": opus opus operans, ut creare, opus operatum, ut creatura. rnnm. Dicendum ergo, quod opus operans est inflnitum , sicut ipse Creator, sed opus operatum necesse est esse flnitum. Quod ergo obiicitur, quod opus pro- portionatur potentiae; si intelligatur de opere ope- ranle sive de actione generaliter, verum est; si autem intelligatur de opere operato, non habet ve- ritatem, nisi cum causa et effectus se habent per univocationern " et sunt unius generis; hoc autem non est hic.
2. Ad illud quod obiicitur, quod Deus operatur ex tota potentia; dicendum, quod agens ex tota potentia quoddam agit per naturam, et hoc agit nisiin tantum quantum potest, et lantnm quantum ipsum est; ubi est productio similis. Quoddam agil per deliberationem et voluntatem, el tale non agit nisi secundum ordinem et quantum vult : unde ex eadem potentia facit magnum et parvura; et sic agit Deus. Ad illud quod obiicitur, quod frustra est poten- tia, quae non reducitur ad actum; veruin est de potentia, quae completur '° in actu; sed divina po- tentia non completur per actum, et ideo non est frustra, etiamsi non habeat potentiam passivam coiresponcientem. Tamen ilia propositio iutelligitur non habere yeritatem in potentia, quaepotest' infi- nita , si intelligatur quod oninino reducatur ad actum ; reducitur tamen et reduci potest secundum ■partem; et ideo non est frustra.
3. Ad illud quod obiicitur, quod divina poten- tia, cum sit inflnita, debet suam infmitatem mani- festare in infinito effectu; dicendum, quod Deus andam. suam infmitatem manifestat in infmito secundmn potentiam, sicut patet, quia, sicut supra - monstra- tum est, interminabilis duratio manifestat virtutem infinitam. In inflnito autem secundum actum non potest manifeslari simpliciter, quia non decet, sed proporlionaliter, quia ens in inflnitum excedit non- ens; et tamen Deus ex nibilo facit ens, inter quae est distantia inflnita^.
Unde cum divina poleutia dicatur inflnita tri- ipiex iii- pliciter : durationis aeternilate *, virtutis immensi- ^^"^' late et effectuum generalitate sive numerositate ; prima ma.nifestatur per influitum duratione, quod est finitnni actu , inflnitum in potentia ; secunda per creationem de nibilo, ubi est distantia infinita pro- pter omnimodam improportionem ; tertia raanifesta- tur partim per positionem ^ partiin per privationem, quia tot fecil et adhuc potest in plura, et non tot fecit, quin adhuc possit in plura; tamen hoc ma- nifestatur alia inflnitate duplici manifesta. Et ita patet, quod non oportet, quod sit infmitum actu. Potest tamen dici , sicut tactura est '', quod vir- Aiiiei. tus Patris manifestatiir in productione Verbi, et per consequens tola virtus divina, cum virtus Filii et Spiritus sancti sit una, et aequales sint in virtute.
4. Ad illud quod obiicitur de possibili, quod potest poni; dicendum, quod est possibile a poten- tia infinita, et possibile secundnra potentiam finitam. Possibile secundum potenliiun /initaiii. polest poni , quia omnino potest esse ;iil aiMuni ivducta ' ; sed possibile secundum potentiam in/iiiilain non potest poni , quia semper est in reducendo , et nunquam Noiandnin. in reductum esse.
5. Ad illud quod obiicitur, quod A appelletur omne creabile; esto '. Quod quaerit, utrum A sit fini- tum , vel infinitura; dico , quod infinitura, sed non est inflnitum actu, sed potentia; et ideo non sequitur, quod si Deus possit A , quod possit in actu infinitura. Et si dicatur: ponatur, quod Deus faciat A; dicendura, quod non est ponibile, ratione praedicta.
6. Ad illud quod quaeritur, utrura possit po- tentiara continui reducere ad actum; dicendum, quod sicut potentia in continuo passiva inflnita est ad divisioneni , sic in Deo activa inflnita. Unde sicut continuum potest dividi in infinitum , tamen impos- sibile est, quod totaiiter sit divisum, alioquin non esset inflnitura; sic dividere in infinitum est possi- bile ad actura reducere^; sed , siciit impossibile est divinam potentiam terminari, ita impossibiie est, quod sit in terinino divisionis. Unde Deus potest potentiam continui reducere ad actum, quia potest esse in reducendo'» et semper in reducendo, ita quod nunquam plus se extendat potentia quam di- vina actio: sed taraen continuura nunquam potest esse in reductum esse, sicut nec Deus in reduxisse.
Concedendum ergo, quod impossibile est, esse Epnogus. aliquid actu inflnitum nisi solum Deum et eius potentiam. Et hoc est quod dicit Hugo de sanclo Victore " : "Sicut aeternitatem Dei non aequat tem- pus, nec imraensitatera locus; sic nec sapientiara sensus, nec bonitatem virtus , nec potentiam opus". Unde quando dicitur, quod Deus potest facere infi- nita, notatur inflnitas circa potentiam, non circa opus. Unde aliqui distinxeriint hanc: continuum potest dividi in inflnitum, quia illa determinatio ' = potest determinare hoc verbum potest, vel hoc ver- bum dividi. Tamen quocumque modo distinguatur, semper intelligendum est, inflnitatem actualem esse proprium solius Dei.