I, Distinctio 44, A. 1, Q. 3
I, Distinctio 44, A. 1, Q. 3
Utrum Deus potuerit facere mundum meliorem quantum ad ordinem partium.
Tertio quaerilur, utrum Deus potuerit mundum facere meliorem quantum ad ordinem partium. Et quod non, primo videtur aucioritate.1. Genesis primo'': "Vidit Deus cuncta, quae fecerat, et erant valde bona" ; Glossa Augustini: "Sin- gula quaeque bona in se, sed in universo optima". Sed oplimo nibil esl melius: ergo etc.
2. Item. Augustinus '' dicit, "quod quamvisaiius modus nostrae liberationis esset Deo possibilis, nul- lus fuit nostrae salvandae miseriae congruentior". Sed sicut Deus fuit sapientissimus redemptor, ita et sapientissimus conditor: ergo si ordinatissime rede- mit , ita quod iwillus modus melior nec congruentior esse potuit, ergo similiter se habuit in faciendo res: et sic patet etc.
3. Item , si consideremus ordinem elementorum in mundo, constal ea optime esse ordinala. Unde non potest cogitari, quod illa quatuor corpora ordi- nentur melius, sive secundum qualitates , sivd se- cundum foi^mas nobiles, sive secundum propor- tiones numerales , sicut ligantur octo et viginti septem, qui sunt duo primi numeri solidi quadrati: ligantur per duos intermedios, scilicet duodecim et ortodecim " : ergo etc.
4. Item "sapientis est ordinare '": ergo summe sapientis suniine sive optime ordinare : ergo Deiis res ita bene ordinavit, quod niillo niodo po- tuit ordinare melius.
Sed contra: 1. Ordo ille est bonitatis rinitae: lopposi-ergo si sapientia Dei est inflnita, et infinitum exce- dit flnitum, ergo Deus scivit melius ordinare. Sed quidquid scivit, potuit: ergo etc.
2. Item , melior est et nobilior ordo , in quo nulla cadit inordinatio, qiiam in quo cadit"; sed in universo cadunt multae inordinaliones el deformi- tates : ergo alius ordo potuit fieri melior.
3. Iteni . quod propinquius est fini melius est ordinatuni^: ergo si orania sunt optime ordinala, omnia sunt aequaliter coniuncta fini: ergo oninia participant beatitudiuem; quod absurdum est.
4. Item, bonitas ordinis pendet ex bonitate partium, sicut respectivum ab absoluto; sed res se- cunduni esse absolnlum non sunl optimae: ergo nec in ordine '.
Quoad ordinem partium m universo, primae et subitantiales partes optime sunt ordinatae , partes vero corruptibiles absolute i]uidem me- lius potuerunt ordinari, non autem in rela- tione ad finera. Quoad ordinem in fmem res, salvo nrdine universi , optime ordinatae sunt.
Respondeo: Dicenduni, quod est ordo partiuni //) loto, et es! nrdo partium in fi.nem. Primus ordo respicit sapientiam. secundus ordo respicit bonita- tem. El suni isti duo ordines ita coniuncti, ut uniis alteri conformetur, et ordo partium m imiverso propter ordinationen\ • ad fincm.
Si ergo loquannir de ordine partium in uni- verso , aut Iioc est quantum ad parles prinias sl substantiales ; et sic absque distinctione optime sunl ordinatae, ita quod melius ordinari non potuerunt, qiiia in eis consistit ordo ■mbstantialis et pulcri- tudo universi immutabilis. Vel quantum ad partes corruptibiles et remotas , et hoc dupliciter: autsnbdiiui absohite et ut nunc; et sic potuerunt melius ordi-coSdnsi, nari etaliquando" erunt raelius ordinatae; aut sim- pliciter et in relatione ad finem; et sic sunt res optime ordinatae in nniverso, secundum quod con-couciuK venil ordini in finem.
Similiter optime ordinatae sunt res in finem, coBcm salvo ordine universi, quia universum est tanquam pulcherrimum carmen, quod decurrit secuudum opti- mas consonantias , aliis partibus succedentibus aliis, quousque res perfecte ordinentur in flnem ". Unde sicut in productione rernm manifestatur potcntia , sed in comparatione sive in ordine ad non-ens ostenditur summa potentia , creans ex nihilo: sie ordo rerum in universo in sc ostendit sapienliam, et ordo ad finem bonitatem .. sed in comparatione unius ad alterum ostenditur summa sapienMa et summa bonitas , quia nihil potest hunc ordinem deordinare, sicut melius infra patebit".
Concedendae igitur sunt rationes probantes , quod res sunt optiine ordinatae , qnia. respicinnl utrumque ordinem.
1. Ad illud quod obiicitur, quod sapientia estsoiuuoo iufinita; dicendum, quod quamvis sapientia est' infi- nita, tamen res non sunt capaces nisi ordinis finiti; et ipsa sapientia summa snmmum dat ordineni , quem habere possnnt.
2. Ad illud quod obiicilur. quod '" cadit inor- dinatio; dicendura, quod, si considereraus hos ordi- nes, scilicet ad finem et in imiuerso, ita se ad invi- cem complectnntur, quod non potest ibi esse iiior- dinatio.
3. .Vd illud quod obiicitui' de pi'opinquitate, dicendum, quod hoc est verum secunduni p?vpriani ordinationem " , sed secundum decursum. unimsi necesse est, quod res sit primo longe a fine. el post appiopinqnet.
4. Ad illud quod obiicilur, quod ordo" pen- det ex partibus; dicendum, quod sicul aliqua con- tingentia in se habent es.ie absolutum contingens , sed ordinem necessarium: sic et in proposito intel- ligendum, quod quamvis aliquid uon sit optimum 'puniam. in se , tameu optime ordinatur. Et exemplura huius patet in partibus corporis et in re artificiali, in qua est consonantia et harmonia , sicut in cithara. Quam- vis enim nobiUor sit situs ocuh quam pedis, tamen si consideremus utrumque secundum suum otlicium, tam oculus quam pes optime situati sunt in toto, ita qnod nec oculus melius pede, nec e couverso. Et ita dicit Auguslinus super loannem ' , quod sicut Angelus optime in caelo, ita vermiculus optime in inio, sicut in terra. Et similiter apparet in cithara: pos- sunt enim omnes chordae ita proportionari , quod si aliqua tendatur , ut detur ei melior sonus , nunquam remanebit consonantia. Similiter dictiones possunt ordinari ad faciendum versum , ita quod ex illis di- ctionibus impossibile est fleri versum melius ordina- tum: sic in proposito intelligendum.
On this page