I, Distinctio 46, A. 1, Q. 5
I, Distinctio 46, A. 1, Q. 5
Utrum malum sit ordinabile a voluntate Dei.
1. Quia super illud Psalrai': Domine Deus meus in te speravi, Glossa: "Qui videt, merita ani- marum sic ordinari a Deo, ut puicritudo universi- tatis ex nulla parte violetur, in omnibus laudat Deum", distinguens, Deum aliud fecisse et ordinasse, ut universum bonum, aliud non fecisse , sed ordi- nasse, ut malum.
2. Item, Augustinus in Enchiridio^: "Malum , bene ordinatum et loco suo positum. eminentius commendat bonum".
3. Item, ratione videtur, quia omne meritum = ordinatur ad praemium sive relributionem ,: sed malum raeretur poenam, sicut bonum gloriam: ergo, cnm bonum gratiae sit ordinabile, pari ratione ma- lum culpae.
4. Ilem, peccantes in suppliciis ordinantur; sed "propter quod unumquodque, et illud magis*" ; sed mali non ordinantur in poenis nisi propter raala: ergo malum multo magis est ordinabile.
3. Item , omne quod auget decorem in re ordi- nata, est ordinatum; sed malum auget decorem in universo, quod est ordinatum: ergo etc. Probatio minoris: Augustinus in undecimo de Civitate Dei^: "Sicut pictura cum colore nigro suo loco posito pulcrior est, ita universitas rerum ex peccatoribus est pulcra".
Contra: \. Augustiims: "Malum est privatio - modi, speciei et ordinis °" ; sed nulla privalio par- licipat id cuius est privatio: ergo si malum, eo quod malum . privat ordinem, malum non contingit ordinari.
2. Item , quod non est non est ordinabile , nam ordo praesupponit esse; sed "inalura, in eo quod malum, nihil est'": ergo non est ordinabile.
3. Item, omne ordinabile est ordinanti possi- bile ; sed malura non est possibile Deo , quia Deus non potest facere malura : ergo non est a Deo or- dinabile.
4. Itera, si malum est ordinabile, aut ordine partinra in totum, aut i fi.netn. Non pnmo raodo, quia maluni nullius est pars; si secundo modo: ergo cum bonum sit aliquid ex ordine in fineni , tuno ma- lum fieret bonum .
CONCLUSIO.
Malum est ordinabile a Deo secundum ordinem iustitiae, non sicut ordinis susceptivum in se, sed sicut huius ordinis dispositivum et osten- sivum.
Respondeo : Ad praedictorum inteiligentiam est uotandum , quod ' — quemadmodum aiiquid dicitur esse sanum tripliciter: aut subiective, ut animal di- - citur sanuni; aut disposilive, ut potio dicitur sana; aut ostensive, ut urina sana — sic aliquid ordinatuni^ dicitur tripliciter: aut sicul ordms susceptivum , aut sicul dispositivum , aut sicut ostensivum.
Sicut susceptivum, non est aliquid ordinabile, nisi quod est ens et natura aliqua; et ita malum . non est ordiaabile nisi per accidens , scilicet per bonum substratum.
Sicut dispositivum , malum esl ordinabile, sed . non sicut dispositio ponens , sed privans. Duplex enim est ordo, scilicet naturae et iustitiae. Ordo naturae est institutus , ordo iustitiae est acqui- situs^. Malum autem prival ordinem specialis na- turae el illum privando incurrit in ordinem iu- stitiae, quia offendit; unde ratio ordinandi sicut dispositio in ordine iustitiae est meritum, vel de- meritum.
Sicut ostensivum, malum est ordinabile et or- . dinatum , quia manifestal ordinem bonorum per op- posituni; "opposita enim iuxla se posita magis elucescunt"
Rationes igitur probantes, quod maium sit ordi- natum, procedunt secundum ordinem iustitiae et secundum dispositionem et ostensionem.
i. Ad illud autem quod obiicitur,. quod malumsoiunooppo- est privatio ordinis; dicendura, quod verum est^ '""""^ particularis nalurae, sed non est verum, prout ordo dicit dispositioiiem universalis providentiae , de quo dicit Boethius ' : "Ordocuncta complectitur, quo fit, ut si quis ab assignata ,sibi ordinis ratione discesserit, necesse sit, ut in alteram differentiam relabatur". Exemplum ponitur in circumferentia circumplectente centrum.
2. Ad illud quod obiicilur: esse ordinatum praesupponit esse; dicendum, quod verum est in eo quod per se et ih se ordinatur; malura autem non ordinalur per se nec in se , et ideo non opor- tet, quod ipsum sit, sed sufficit, quod aliud sit, in quo substantificatur malum: et hoc est bonum, ut dicit Dionysius '.
3. Ad illud quod obiicitur , quod ordinabile est possibile ordinanti; AicmAnm, qnoA esse possibile sive subesse potentiae divinae est dupliciter: aut potentiae producenti, aut providenti; et quamvis malura non subsit divinae productioni, subest tamen pr-ovisioni.
4. Ad illud quod obiicitui', qua ordinatione sit ordinabile ; dicendum , quod ordinatione ad finem ; sed hoc est solum ex post facto ^. Et ideo non sequitur, quod malum sitbonum, sed quod ex ipso sequitur bonura. — Posset tamen dici, quod .vuto-. quamvis malura non sit pars, tamen illud in quo est, pars est ef locum et ordinem partis tenet.