I, Distinctio 4, A. 1, Q. 2
I, Distinctio 4, A. 1, Q. 2
Utrum admitti possit haec locutio: Deus generat alium Deum.
Secundo quaeritur, utrum unitas essentiae ad- mittat hanc: Deus generat alium Deum. Et quod non, videtur.
1. Anselmus de Processione Spiritus sancti': Fundamenui. "Cum dicimus Deum de Deo, non intelligimus alium Deum , sed eundem de se ipso".
2. Item, si genuit alium Deuni; sed ubi est unus et alius , ibi sunt duo : ergo si genuit alium , sunt duo dii.
3. Item, alius dicit alietatem in generali: ergo cum generale speciflcetur per adiunctum, hoc nomen Deus specificat ipsum; sed si specificat, specificat ratione formae : ergo notatur alietas in forma : ergo non est admittenda talis locutio, cum non sit ibi aiietas in forma.
Sed contra: 1. Generatio importat distinctio- Ad opposi- nem "; sed distinctio alietatem aliquam : ergo et ge- neratio; ergo si haec est vera: Deus genuit Deum, et haec per consequens: Deus distinguitur a Deo, vel genuit alium Deum. Si dicas, quod non sequa- tur, quia generare importat distinctionem ut modum, sed distingui vel esse alium ut rem; contra: ad consequentiam ut modum sequitur consecutio ut res; unde si haec est vera: si homo est, animal est\ ad hominem sequitur animal. Et praeterea, constat quod distinctio generationis non tantum est a parte intelligentis, verum etiam a parte rei: ergo illi di- stinctioni ut exercitae respondet distinctio realis.
2. Item, affirmativa est falsa : Deus genitus est Deus generans; ergo negativa est vera: Deus geni- tus non est Deus generans. Sed sicut alTirmativa si- gnificat identitatem, ita negativa diversitatem: ergo sicut Deum generantem et genitum contingit ad in- vicem comparari mediante negatione, ita mediante alietate: ergo haec est vera: Deus genuit alium Deum.
3. Item , Pater sive Deus genuit alium ; haec est vera , constat : ergo aut alium Deum , aut alium non Deum; sed non alium non Deum: ergo etc.
4. Item , alius est terminus masculini generis; sed terminus masculini generis * stat pro persona in partitivis terminis: ergo alius dicit alietatem personalem ; sed haec est vera : Deus genuit Deum alium in persona ; ergo simpliciter est vera haec : Deus genuit alium Deum.
CONCLUSIO.
In stricto verborum sensu falsa est locutio: Deus genuit alium Deum.
1 . Respondeo : Dicendum , quod haec consuevit opinio ob- distingui : Deus genuit alium Deum , quia alius po- test teneri adiective; et sic ponit alietatem circa formam istius termini Deus, et sic locutio est falsa ; potest etiam teneri suhstantive , vX^ substantivetur ; et tunc est appositiva constructio, sicut animal homo, et est sensus hoc modo: Deus genuit alium Deum, id est, genuit alium qui est Deus; et in hoc sensu est locutio vera.
Sed licet ista distinctio in locutionibus theologi- Reprobatar. cis proptcr quendam proprium modum loquendi locum habeat, tamen quantum esset de virtute* sermonis, non esset distinguenda ; quia adiectivum adiunctum substantivo , ut homo albus , non dicitur substantivari , nec appositiva constructio dicitur ibi esse^ maxime cum illa sit minus communis respectu magis communis^ Unde cum hoc nomen alius sit adiectivum habens substantivum coniunctum, in praedicta locutione ponit alietatem circa ipsum ra- tione suppositi et formae.
Et propterea, si velimus artificialiter ^ proce- conciusio. dere, iudicanda est talis locutio falsa. Propter hoc ad intelligentiam dictae locutionis notanda est re- Reeuia com- gula communis : non habet locum' distinctio, ubi non est ex diversis causis unio , verbi gratia , Pater et Filius et Spiritus sanctus uniuntur in hoc nomine Deus, non ex diversis causis sive ratio- ne diversorum, sed ratione unius deitatis sive es- sentiae. Unio ex diversis causis est, ut in homine uniuntur Petrus et loannes ratione diversarum huma- nitatum , quia alia est humanitas Petri, et alia loannis.
Et iuxta hanc regulam ab oppositis ' est alia AHa reguia. regula accipienda : non habet locum omnimoda unio , ubi est simul cum unione distinctio, ut Pater et Filius et Spiritus sanctus uniuntur in una deitate sive essentia , sed distinctionem habent ratione plu- ralitatis personarum.
Secundum hoc est attendendum, quod in divinis Tres sne- quaedam vocabula important distinctionem solum , lorum in di- quaedam omnimodam unionem, quaedammedio modo. "°"' Quoniam igitur Deus generans et Deus genitus, etsi sint personaliter distincti, lamen in deitate uniuntur ex eadem causa, quia una deitate: ideo non reci- piuntur' nomina importantia simpliciter distinctio- nem. Ideo haec non admittitur : Deus distinguitur a Deo, similiter : Deus genuit ahum Deum. Ilem, ra- tione distinclionis non recipiuntur vocabula omnimo- dam importantia unionem in supposito et forma: unde haec non recipitur : Deus genuit se. Sed illa quae medio modo se habent, recipiuntur, quale est hoc verbum generat, quia dicit distinctionem in persona cum'° unitate essentiae. Similiter haec conceditur: Pater generat allerum se. Unde Augustinus ad IVIa- ximinum ": "Pater genuit alterum se" ; et simili- ter super loannem : "Pater mittens Filium misit al- terum se". Et ex hoc est, quod non sequitur ad (1 verbum simpli( ctionem ; et sic patet primum.
2. Ad illud quod secundo obiicitur de negatione, soiuuoaiio- bene concedo, quod est alietas; sed tamen non se-'"°'°!'f°*"- quitur, quod possit dici alietas in essentia sive forma deitatis. Unde non sequitur: genitus est alius a generante , ergo '* alius Deus, quia mutatur sup- positio huius termini Deus.
3. Ad illud quod obiicitur tertio: aut alium Deum , aut alium non Deum ; dico , quod non suf- ficienter dividit; quia non est contradictio , nisi ac- cipiatur negatio respectu totius. In hac enim : genuit alium Deum , duo dicuntur , scilicet quod Deus ' Deum, et quod alium in deitate: et ideo ad hoc, quod sumatur contradictio , necesse est, quod fera- tur supra totum. Unde sicut non valet , demonstrato monacho nigro , qui est albus per naturam : iste aut est albus monachus , aut albus non monachus, quia utraque falsa ; similiter intelligendum est in propo- sito. Nec valet: est Deus et est alius: ergo est Deus alius , immo est ibi accidens , sicut hic : est bonus et est citharoedus : ergo est bonus citharoedus ^
4. Ad illud quod ultimo obiicitur, dicendum, quod alius, quamvis sit masculini generis, tamen quia ponit rem circa substantivum ", ab illo trahit suppositionem ; et ideo non tenetur personaliter , nisi secundum quod substantivatur, sicut et hoc nomen unus; unde sicut si dicatur unus Deus , unus di- cit unitatem substantialem , ita si dicatur alius Deus, alius dicit alietatem substantialem. Et ratio huius venit non tantum, quia adiectivum, sed quia gene- rale , quod specificatur per adiunctum.