Text List

I, Distinctio 4, A. 1, Q. 3

I, Distinctio 4, A. 1, Q. 3

Utrum congrue iuxta regulas grammaticae dici possit: plures dii.

Tertio quaeritur , utrum hoc nomen Deus gram- matice significet pluralem numerum, sive utrum congrue possit dici: plures dii. Et quod sic, videtur:

1. Quia secundum Philosophum* intellectus sunt Ad opposi- idem apud omnes, quamvis voces sint diversae; sed modi signiflcandi consequuntur modos intelli- gendi: ergo cum apud Hebraeos congrue dicatur Heloim, quod aequipoUet ei quod est dii, ergo et apud nos.

2. Item, sicut vult Philosophus ^, verum supponit congruum ; unde "Catonis est , vel non est , nec ve- rum nec falsum signiflcat" ; sed haec vera est : non sunt plures dii: ergo congrua: ergo et haec con- grua : plures sunt dii , quia negatio non removet in- congruitatem.

3. Item , sicut Deus convenit uni soli, ita prin- cipium " creaturaf um uni soli ; sed quamvis falso dicantur plura principia, tamen dicuntur congrue : ergo pari ratione possumus dicere: plures dii.

4. Item , hoc nomen phoenix non habet nisi uni- cum suppositum '; tamen congrue dicitur: plures phoenices. Si tu dieas , quod suppositum pluriflca- tur per successionem temporis; obiicio tibi de hoc nomine sol, quod nullo tempore pluriflcatur; et ta- men congrue dicitur : plures soles : ergo et plures dii.

CoNTRA: 1. Omnenomen, quod habet plurale, estFundamcma. nomen appellativum ; propria enim nomina non plu- riflcantur, non enim dicitur: plures Petri vel loan- nes*; sed hoc nomen Deus non est nomen appel- lativum, quia non signiflcat formam mulliplicabilem: ergo etc.

2. Item, hoc nomen Deus est proprie' pro- prium divinae naturae; sed nullum tale mulliplicatur: ergo etc.

CONCLUSIO

Nomen Deus, proprie loquendo, non habet plurale.

Respondeo: Ad praedictorum intelligentiam esl notandum , quod hoc nomen jDeiw dicitur tripliciter, scilicet nuncupative, adopttve et nalurahier. Prunis duobus niodis plurilicatur; unde Apostolus primae ad Corintliios octavo': Si quidem sunt dii multi, et domini multi; sed tertio modo non, quia sic hoc nomen Deus signiticat divinam naturam cum conditionibus, quarum collectiones impossibile est in alio reperire; et ideo sicut nomen proprium non conciusio. habet plurale, secundum artem loquendo, sic nec hoc'' nomen Deus.

1. Ad illud ergo quod obiciitur , quod apud Hebraeos habet plurale quod est Heloim ; dicendum , quod modi significandi non tantum sequuntur" di- versos modos intelligendi generales, sed etiam mo- dos exprimendi. Et quoniam ipsi habent articulos et modos exprimendi diversos, quos nos non habemus, ideo illi possunt habere, sed nos non.

2. Ad illud quod obiicitur, quod verum sup- ponit congrumn ; dicendum , quod duplex est incon- gruitas: M»ia est ex discoliaerentia accidentium^ ut Catonis est ; alia ex discohaerentia intellectuum , ut cum dicitur : plures Petri. Prima incongruitas toUit veritatem et falsitatem; secunda vero incongruitas habet falsitatem coniunctam: et ideo, quia per nega- tionem removelur falsitas, et Sancti malunt loqui vere, quam proprietatem sermonis servare et loqui minus vere, ideo negant plures deos. Posset^ ta- men dici, quod quamvis haec vox dii non sit vox significativa secundum artem et impositionem , tamen est vox significativa ex accommodatione usus , ut olli pro illi: et ideo generat falsum intellectum afQrma- tiva, et negativa verum , quamvis non grammatice.

3. 4. Ad illud quod obiicitur , quod principium uni soli convenit, similiter et phoenix; dicendum, quod convenire uni soli est tripliciter. Aut enim est, quia imponitur nomen a forma immultiplicabili , ut in propriis nominibus; et sic tollit pluralitatem re et consignificatione. Aut imponitur a forma, quae nata est communicari , quamvis non communicetur propter determinationem, ut cum ° dicitur: principium creaturarum. Aut propter defeclum materiae, ut phoenix; et tale tollit plurahtatem secundum rem, non secundum consignificationem , quia potest consi- gnificari talis forma, ut polest multiplicari per supposita.

PrevBack to TopNext