I, Distinctio 5, Dubia
I, Distinctio 5, Dubia
Dub. I
In parte ista incidunt dubitationes circa litte- rara, et priraa dubitatio est de rationibus Magistri. Nam prima eius ratio ducit ad hoc inconveniens , scilicet quod , si essentia generaretur a Patre , essen- tia poneretur pro relativo; et haec ratio ponitur ibi: Ideo non est dicendum, quod Pater genuit divinam essentiam. Sed hoc nullum videtur incon- veniens. Si enim magis convenit essentia cum sup- posito, quara universale cum singulari; si non est inconveniens , quod universale ponatur ' pro singu- lari, nec est inconveniens , quod essentia ponatur pro relativo.
Respondeo: Dicendura, quod si essentia pone- retur pro relativo, esset inconveniens , non a parte rei, sed a parte expressionis fidei. Tunc enim vi- deretur et ' notaretur unitas essentiae in quadam di- stinctione. Esset etiam inconveniens , quia quod po- nitur pro relativo in quantum huiusmodi, non indicat essentiam. Si ergo " essentia poneretur pro relativo, essentia aliquando non indicaret essentiam , quod est omni rationi contrarium.
DUB. II.
Item secundo dubitatur de secunda ratione , in qua ducit ad hoc inconveniens , quod eadem res gigneret se ipsam, et ponitur, ibi: Item cum Deus Pater sit divina essentia, si eius esset genitor , es- set utique genitor eius quod ipse est, quia es- sentia dicit quid commune, sicut et hoc nomen Dem; sed si dicatur : homo^ Petrus generat ho- niinem , et ipse est horao : ergo generat se , argu- nientum istud nihil valet. Similiter videtur hic : Pater generat Deum : ergo etc. , pari ratione nec in pro- posito.
Respondeo: Dicendum, quod commune dicitur -quod est in multis; sed hoc potest esse tripliciter: aut quod plurificatur in multis et quantum ad for- mam et quantum ad suppositum , ut hoc nomen hrnio; et tale habet unitatem rationis, quae admittit distinctionem et quantura ad rera et quantura ad modum '. Unde bene dicitur homo esse ab homine , et: duos esse homines. Alio modo est commune quod phirificatur quantum ad suppositum, non quantum ad formam, ut hoc nomen Deus; et tale habet unitatem rei, secundum quod res norainat naturara cum multiplicatione suppositorura : et ideo recipit distinclivum ^ quod importat distinctionem ut modum, non ut rem. Unde conceditur: Deus de Deo , sed non : Deus est alius a Deo. Est tertio modo commune secundum nomen, quod est In mul- tis, nec tamen plurificatur quantura ad foi-mam, quia est unum in multis, nec quantum ad supposita, quia pro illis non supponit , ut hoc nomen esse^Uia. De tali communi verum est dicere, quod non recipit distinctionem nec quantum ad modum, nec quan- tum ad rem; tunc enim notaretur idem distingui a se. Et ita argumentum Magistri est bonura : si Pater genuit essentiam, Pater genuit se; et" loquitur de communi a parte vocis significantis , non a parte rei , quia a parte rei eadera coraraunitas esi in hoc quod esl Deus et in hoc quod est essentia.
DUB. III.
Item tertio obiicitur contra tertiam rationem : si Pater genuit divinam essentiam , tunc genitum gi- gnenti causa est, ut sit et Deus sit, et ponitur ibi: Et si ita est, non genito gignens etc. Sed haec ratio nihil videtur valere, quia ratio causae non cadit in divinis ; "causa enim est cuius esse sequitur aliud '" ; sed in divinis non est aliud: ergo etc.
Item, non sequitur: Pater genuit sapientiam: ergo est sapiens sapientia genita: ergo pari ratione nec praedicta locutio* valet.
Respondeo: Dicendum, quod, suraendo nomen causae proprie, non cadit in divinis', cadit tamen et recipitur ratio principiantis et ratio inforraantis, et pro his accipitur nomen causae. Quoniam igitur ratio essendi significatur per hoc nomen essentia: ideo essentia signiflcat '" quodam raodo in ratione cau- sae respectu entis. Si ergo essentia esset genita ab ente , significaretur in ratione effectus sive principiati, et idem esset tunc principium et principiatura re- spectu eiusdem, quod est irapossibile; et in hoc fun- datur ratio Magistri.
Ad illud quod obiicitur de sapientia; dicendum,^ quod tactum est de ipsa in quaestionibus extra lit- teram ", quia noraen ita abstractum, sicut essentia, non supponit pro relativo, sapientia bene supponit pro relativo; et ita est ibi accidens: Pater est sa- piens sapientia et genuit sapientiam: ergo est sa- piens sapientia quam genuit, vel sapientia genita. In nomine autem essentiae non est accidens , quoniam idem signiflcat et supponit.
Dub. IV.
Ita etiam non est dicendum, quod divina es- ow|rtiOjab- «enfta genuit Filium. Contra hoc obiicit loachim, tam chim. contra positionem quam contra 7-ationem. Contra po- sitioiwm, quia si essentia non generat nec generatur nec procedit : ergo in divinis est res generans et ge- nita et procedens, et res nec generans nec genita nec procedens ; et ita est M ' quaternitas , si sunt qua- tuor res.
Item , irridet rationem Magistri : si essentia ge- nerat essentiam, et essentia est una res : ergo una res generat se ipsam. Similiter, inquit loachim , po- tuisti dicere, Petre: Deus generat Deum, et' unus est Deus: ergo eadem res generat se ipsam.
Respondeo : Dicendum , quod loachim non recte arguit, et deficit sua ratio, quia res non accipitur uniformiter, quia cura dicitur res primo modo, ibi accipitur res pro re naturae; sed cum dicitur ' secundo modo, accipitur pro ipsa natura divina. Praeterea, deficit ab insufficienti , quia non valet: si aliquid dicitur de aliquo ^ , et non dicitur de alio, quod propter hoc illa faciant numerum. Unde non valet: Petrus est individuum: homo non est indivi- duum : ergo Petrus et homo sunt duo. Habere enim proprietatem et non habere non sufQcit ad distin- guendum.
Ad instantiam eius dicendum , quod non recte instat; quia essentia est res una quantum ad sup- positum et significatum ; non enim supponit perso- nas ; sed Deus est res una quantum ad significatum, sed plures quantum ad suppositum. Et ideo igno- ^totoSm ranter loachim reprehendit Magistrum, et quia ", cum esset simplex, non est reveritus Magistrum, ideo iusto Dei iudicio damnatus fuit libellus eius in Latera- nensi Concilio, et positio Magistri approbata".
DuB. V.
Item quaeritur de hoc quod dicit Hilarius : Nihil hahet Filius, nisi quod nascendo accepit. Quaeritur ergo de hoc verbo accepit, utrum dicat substantiam vel relationem. Si substantiam : ergo Pater similiter accepit; si relationem: ergo' cum essentiam acce- perit Filius, essentia est accepla: ergo essentia re- fertur.
DuB. VI.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Et ideo non refertur ad aliud, quod in uno subsistit ex uno, quia videtur falsum; quoniam Filius subsistit a Pa- tre , tamen refertur ad Spiritum sanctum '.
Respondeo: Hoc potest intelligi dupliciter: imo modo, quod Filius non habet respectum nisi ad unam personam ; et hoc intelligitur in quantum Fi- lius, quia in quantum spirans est, refertur ad alium; vel quod persona Filii non habet respectum nisi ad unam naturam ; et hoc verum est, quia Filius non habet in se nisi naturam Patris.
DuB. VII.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Et naturam suam , ut ita dicam, sequitur indemutabilis Deus. In divinis enim non est prius nec posterius, et ita nec praecedere nec sequi. Si tu clicas, quod est secundum rationem intelligendi ; hoc nihil est , quia Deus gignens nec secundum rem, nec secundum intellectum sequitur aliquid '".
DuB. VIII.
Item quaeritur de auctoritatibus Augustini, pri- mo de hoc quod dicit, quod Deus semel genuit Filium. Videtur enim male dicere semel , quia se- mel dicit vicissitudinem ; sed in generatione aeterna nulla cadit vicissitudo: ergo etc.
Respondeo: Dicendum, quod semel potest dicere nunc temporis, vel nunc aeternitatis. Et si dicat nunc temporis, cum tempus habeat diversa nunc, notal intercisionem ; si nntem nunc aeternitatis , et ' illud nunc seniper est et invariabile et unum, semel dicit omnimodam invariabilitatem , perfectionem et unitatem.
DuB. IX
Item quaeritur de hoc quod dicit : FUii cari- tatis suae, utrum caritas accipiatur ibi essentialiter , aut notionaliter. Si essentialiter : ergo Christus Filius est essentiae, quod non conceditur. Si tu dicas, quod est impropria locutio, et est sensus: Filii essentiae, id est,qui est essentia; tunc nullus vi- detur sensus, et pro nihilo additum^ hoc quod est caritatis. Et rursus Augustinus exponit, Fi- lii caritatis, id est Filii dilecti; sed Pater diligit Filium Spiritu sancto: ergo etc. Si propter hoc di- cas, quod tenetur notionaliter ; tunc ergo Filius Dei est Filius Spiritus sancti , quod absurdum est omnino.
Respondeo : Ad ^" hoc dicunt ahqui , quod ille genitivus nec proprie essentiahler nec proprie no- tionaliter, sed medio modo tenetur , id est appro- priate. Licet enim caritas sit omnibus communis et proprium Spiritus sancti, uno tamen modo appro- priate convenit Patri, quia caritas est amor gratui- tus ; et sic dicit Richardus , quia amor gratuitus est, qui tantum dat et nihil accipit^ et hoc est in persona Patris, ideo appropriatur Patri. Alio modo dici potest, quod caritas ibi tenetur essentialiter , sicut dicit Augustinus, quod^ nihil aliud est dicere Filii caritatis quam Filii substantiae; sed genitivus non construitur in ratione principii, sed ex vi de- clarationis essentiae% et est sensus: Filii caritatis, id est Filii cari; et Filii substantiae vel naturae, hoc est Filii consubstantialis et naturaUs.
DuB. X.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod Filius est de substantia Patris homoousion, quia — cum fdius naturalis partem substantiae trahat a patre, par- tem a matre in his inferioribus, et in Deo totain substantiam trahat a Patre — videtur quod Pater non tantun\ deberet dici pater , sed etiam mater , et multo fortius mater, quia mater plus dat quam pater. Item , Filius Dei vocat se sapientiam et sapientiam , quae concipitur et parturitur, Proverbiorum octavo'. Ergo cum hoc proprium sit matris, videtur quod Pater proprius deberet dici mater quam pater.
Respondeo : Dicendum , quod nomen matris non transfertur ad divina. Et unam rationem assignat Anseimus in Monologio * : quia principium maternum praeexigit alind principium prius. Et ratio huius est, quia mater est principium passivum, et omne tale movetur ab aho : ergo ante ipsum est princi- pium aliud. Quoniam igitur principium generationis Filii est primum et est pure actuale, ideo nullo modo transfertur maternum principium; transfertur tanien actus maternus, ut concipere et parturire , pro eo quod ibi agit unum principium quod' hic duo.
DuB. XI.
Item quaeritur de hoc quod dicit , quod Filius et Spiritus sanctus non est de nihilo. Videtur enim falsum , quia illud quod de nuUa praeiacente mate- ria est , de nihilo est ; sed Filius et Spiritus sanctus sunt huiusmodi : ergo etc. Situ dicas, quod Filius et Spiritus sanctus sunt de aliquo, ut de Patre; quae- ritur tunc , utrmn Pater sit ex nihilo; et videtur quod sic, quia non aliquid et Jiihil convertuntur ; sed Pater non est ex '" ahquo: ergo est ex nihilo. Item, quia Pater non habet principium effectivum, ideo dicitur esse a nullo: ergo " cum non habeat materiam, debet dici de nihilo. Si conceditur de Patre; contra: omne quod habet esse de nihilo, est creatum " : ergo etc.
Respondeo: Dicendum, quod cum dicitur ali- quid esse de nihilo, secundum Anselmum in Mono-n logio" triphciter potest intelligi. Uno modo, ut nihil accipiatur simpliciter privative vel ut cum dicitur de tacente : iste loquitur de nihilo ; alio modo positive , ut si ita dicatur vel ' intelli- gatur aliquid fleri ex nihilo , sicut cultellus de ferro; tertio moclo partim positive, partim privative, ut si dicatur aliquid fieri ex " nihilo , quia post nihil est aliquid, sicut dicitur: de paupere fit dives.
Ratio autem huius multiplicitatis est haec. Nam primo distinguendum est, quod ' negatio eius quod est nihil, potest sistere intra, vel ferri ad hoc ver- bum fieri. Si feratur ad verbum , tunc fie^H de nihilo hoc est^ non fieri de aliquo, sicut loqui de nihilo, id est de nuila re. Si autem non feratur ad ver- bum, tunc affirmatur fieri; et tunc duplex est, quia de potest intelligi materialiter ; et tunc signi- ficatur, quod nihil sit materia alicuius, et habetur secundus sensus. Item, potest teneri ordinaliter, et tunc est ^ tertius sensus , sicut creatura dicitur fieri de nihilo.
Dicendum ergo, quod secundum primum sensum Deus potest dici de nihilo esse , sive Pater sive di- vina essentia; tamen hic modus non est usitatus. Quantum ad secundimi modura, omnino nihil fit ex nihilo, quia nihil nullius est materia''. Quantum ad tertium modum , secundum quem loquitur Augu- stinus ', quod sola creatura fit de nihilo sive est de nihilo, quia de notat ibi ordinem, ut habeat esse post non esse , hoc quod est de nihilo privat mate- riam praeiacentem. Quamvis ergo Pater et Filius et Spiritus sanclus non habeant materiam praeiacentem, quia tamen non habent esse post non esse, ideo non dicuntur esse ex nihilo: et ideo non valet primmn argumentum, quia procedit ab insufficienti.
Secundum vero et tertium argumentum, de Pa- tre factum, procedit, secundum quod negatio eius quod est nihil, fertur extra ad verbum et facit ora- tionem negativam — aliter enim non aequipollet non esse^ de aliquo et esse de nihilo — et secun- dum hunc sensum, sicut conceditur, quod Pater a nuUo sit , ita de nihilo. Tamen, sicut dictum est, sensus iste non est usitalus ; communiter enim utimur hac locutione, secundum quod negatio de nihilo sistit intra , et hoc quod est de accipitur ibi ordbialiter.