Text List

I, Distinctio 6, A. 1, Q. 3 Utrum generatio Filii sil secundum rationem exemplaritatis.

I, Distinctio 6, A. 1, Q. 3

Utrum generatio Filii sil secundum rationem exemplaritatis.

Ultimo quaeritur, utrum generatio Filii a Patre sit secundum rationem exemplaritatis. Et quod sic , videtur hoc modo.

1. Super illud Psalmi ': Semel locutus est Deus, Aigg. pro Glossa : "id est, Filium genuit, in quo omnia dispo- aiiva.* " suit" ; sed dispositio aeterna dicit rationem exempla- ris: ergo si Filius procedit ut verbum , procedit per modum exemplaritatis.

2. Item , generatio Filii a Patre est similis pro- ductioni notitiae ex mente;' sed notitia procedit ex mente secundum rationem exemplaris, quia exem- plar est ratio cognoscendi: ergo etc.

3. Item, quod est imago iri producto, hoc est exemplar in producente ; quando enim productum expresse repraesentat, imago dicitur. Similiter quan- do' producens expresse repraesentat , exemplar di- citur : ergo cum Filius procedat ut imago, eadem ra- tione per modum exemplaritatis.

4. Item, omne principium cognilivum rei pro- ducendae * producit secundum rationem exemplandi ; sed Pater est principium Filii cognitivum : ergo pro- ducit Filiuni secundum rationem exemplaris. Si dicas, quod illud non sufiicit, immo necesse est, quod exem- plar et exemplatum differant in forma et nalura; hoc nihil est, quia si homo, dum generat hominem, pos- set talem generare, qualem cogitat, tunc generatio illa non tantum esset secundum naturam, sed etiam se- cundum exemplar. Sed Pater omnino produxit Filium, ut scivit et voluit: ergo etc. Si dicas, quod nec iilud, sufBcit, sed necesse est, exemplar praecedere; ohiici- tur: si Deus ab aeterno creasset mundum per impos- sibile, nihilominus mundus esset productus secun- dum rationem exemplaritatis.

CoNTRA: 1. In inferioribus agens per naturam Argg. pro et per exemplar ex opposito dividuntur, sicut natura et intellectus ^ : ergo qui producitur secundum natu- ram, non producitur secundum rationem exempla- ris, sed Filius secundum naturam producitur a Pa^ tre: ergo etc.

2. Item , omne producens aliquid '^ secundum; rationem exemplaritatis producit secundum ratior nem voluntatis; sed Pater, ut ostensum est supra,' non producit Filium per voluntatem: ergo etc.

3. Item , formae non est forma * , ergo nec exemplaris exemplar ; sed Filius est ars et exemplar omnium: ergo non habet exemplar in Patre: ergo non procedit secundum rationem exemplaritatis.

4. Item, quod est in alio secundum veritatem, non est in illo secundum exemplar ° ; sed Filius est in Patre secundum veritatem: ergo non secundum exemplar ; sed quod non est in alio secundum exem- plar, non procedit secundum rationem exemplaris: ergo etc.

CONCLUSIO.

Filius procedit a Patre sicut ratio exemplandi , non sicut exemplatum ab exemplari.

Respondeo: Dicendum, quod, sicut procedere per Dupiexmo- modum voluntatis et liberalitatis est dupliciter — uno ienn tmt enim modo procedit per modum liberalitatis ipsum uueln."'™' quod non est liberalitas, sed quod fit vel datur ex liberalitate ; et sic creaturae procedunt a Deo; alio modo sicut illud '° quod esl ratio liberalitatis, ut amor; et sic procedit Spiritus sanctus ut amor, qui est do- num, in quo omnia dona donantur — sic per modum ,[e„ ^^^^. exemplaritatis est procedere dupliciter. Uno modo sicut exemplatum proprie ; et " sic creatura procedit a Deo tanquam exemplatum ab exemplari, el sic exemplar importat causalitatem formalem respectu exemplati. Alio modo dicitur procedere per modum exemplaritatis '^ sicut ratio exemplandi. Et sic vide- tur procedere ipse Filius, qui dicitur Verbum Patris, quo non t.intinn se loquitur Pater , sed etiam cetera (lisponit. Uiule Filius secundum Augnstinum sexto de Trinite ' dicitur "ars plena omnium rationum viventium". Et hinc habet ortum iliud quod con- suevit dici quod qui negat ideas esse, negat Filium Dei esse. Et iste modus procedendi - secundum exem- plaritatem non repugnat processui naturali, immo non potest esse nisi naturalis. Alius vero modus re- pugnat processui naturali ; est enim seciuKlum vo- luntatis im[)eriuin, ita quod producens et productum differunt sicut causa et causatum. et unum secundum veritatem iion est in alio.

Unde rationes inductae ad hanc partem procedunt secundum hanc viam et secundum hanc verum concludunt secundum aliam vero nulla concludit, immo ad omnes solvendum ' est per interemptionem.

Illae auteiu, quae obiiciuntur in contrarium, omnes procedunt secundum aliam viam, quia dicunt, quod' procedit per modum exemplaritatis, quod est ratio exeniplandi; quod patet, quia sumuntur a ra- tione aeternae dispositionis, cognitionis et imaginis. Ultima vero ratio concludit, quod procedat per mo- dum exemplaritalis, sicut exemplaium , et propterea solvenda est per interemptionem.

4. Ad illud quod obiicitur, quod omne principium rei producendae , si habet cognilionem, producit per soiviim exemplar; dicendumest, quod illud falsum est, nisi parte'£ ratio cognitionis praecedat, ita quod habeat praeco- '°" ""' gnitionem saltem secundum rationem causae ad ef- fectuni; quae ordinatio exigit essentialem diversita- . teni sive substantialem. Exemplatum enim, secundum quod exemplatum, non est in exemplante secundum veritatem, sed per similitudinem , quae, inquam, si- militudo, cum sit ratio cognoscendi et exeniplandi, dicitur exemplar. Procedit igitur Filius secundum rationem exemplaritatis, non sicut exemplatum per exemplar , sed sicut ipsum exemplar vel ratio exemplandi cetera. El si tu oUicias, quod exemplar Kepita. commuiie est toti Trinitali , respondet ad hoc AI- tissiodorensis in quaestione ^ de mundo archetj^po soimio ai- sive de ideis , quod idea sive mundus archetypus sis. non tantum appropriatum est ipsi Filio , verum eliam proprium.

Vel aliter potest dici , quod ° secundum quod ah.i soiuiio. exemplar dicit rationem cognoscendi, sic commune est toti Trinitati et appropriatur Filio, sicut sapien- tia. Secundum vero quod ultra hoc dicit rationem emanandi , sic est proprium Filii ; et sic importatur per hoc nomen Verbum , ut melius patebit infra.

PrevBack to TopNext