Text List

I, Distinctio 7, Dubia

I, Distinctio 7, Dubia

DUB. 1.

In parte ista iucidunt dubitationes circa litteram, et prima est de solutione ista Magistri, qua dicit, quod non sequitur: Pater potest genemre, quod non ' FUim : ergo potest aliquid, quod non Filius ; el respondet , quod posse generare non esl posse aliquid subiectum divinae potentiae. Sed hoc non vi- detur solvere, sed aggravare argumentum. Tunc enim , cum posse generare " sit posse maximum , videtur quod maius inconveniens sequatur, et magis derogetur potentiae Filii, si in hoc deficit , quam si in subiectis " divinae potentiae.

Respondeo : Dicendum , quod Magister bene sol- vit. Potentia enim Patris habet comparari ad infe- rius et ad aequale, sed ad superius non , cum careat superiori. Cum comparatur ad inferius , tunc est potentia essentialis et essentialiter retenta, quia con- notat respectum^ in creatura; et respectu talis po- tentiae inconveniens essel , quod aliquid posset Pater, quod non posset Filius , quia tunc differrent per es- sentiam. Cum autem comparatur ad aequale, ut ad personam , tunc trahitur ad personam ; et tunc nul- lum inconveniens est , si aliqua proprietas personalis est in Patre, quae non est in Filio. Ideo non se- quitur, quod aliqua potentia sit in Patre, quae non sit in Filio '\

DUB. II.

Item dubitatur de hoc quod dicitur, quod ge- neratio Filii non est de omnibus. Videtur enim Richardus de sancto Victore " dicere contrarium, qui dicit , quod quia omnipotens est , excusari non potest, quin Filium genuerit: ergo generatio Filii continetur sub omnipotentia : ergo Filius inter omnia conline- tur et est.

Respondeo : Dicendum, quod, sicut dicit Magister, generatio Filii non continetur sub omnipotentia , nisi acciperetur omnipotentia per appropriationeiii. Et quod dicit Richardus non intelligitur ', tanquam Fi- lius sit inter omnia, sed tanquam ante omnia; unde arguit a posteriori. Si enim emanatio naturae secun- dum rationem intelligendi praecedit emanationem se- cundum rationem voluntatis, nunquam Deus esset potens producere creaturam per voluntatem, nisi etiam produxisset Filium per naturam.

DUB. III.

Item videtur male dicere, cum dicit , quod esse Patrcm non est esse aliquid ; quia cum inter ali- quid et nihil non cadat medium , si non est esse aliquid : ergo est esse nihil.

Respondeo: Esse aliquid dicitur dupliciter: vet communiter ad essentiam et personam ; et sic non cadit medium, et in hoc sensu esse Patrem est es.se aliquid; alio jworfo, prout trahitur ° ad essen- tiam; et sic cadit inter esse aliquid et esse nihil medium, scilicet csse aliquem; persona enim prae- dicatur ut quis , non ut quid '".

DuB. IV.

Item quaeritur de ista illatione Magistri: Spiritus sanctus potuit esse Filius, ergo potuit mutari , et po- nitur ibi : Si enim nascipotuit, potuit esse Filius etc Videtur ista illatio non valere , quia in creaturis, ubi magis differt relatio a supposito ,-potest dici , quod ' similis potest esse alteri dissimilis sine sui mutatione : ergo cum filiatio et spiratio sint relationes , pari ra- tione Filius poterit esse Spiritus sanctus, et e con- verso sine mutatione. Item , omne mutabile est ali- quid praeter illud, secundum quod mutatur, ut si mn alhum fiat alhum, est aliud quam albedo : ergo si intelligatur Spiritus sanctus mutari , si generetur , tunc aliud esset in eo generatio, aliud ille qui ge- neratur; sed hoc falsum: ergo etc.

Respondeo: Secus est in relationibus creaturae l et Dei : quoniam relationes in creaturis non dant " relativis existere ; unde sine illis potest res esse et cum illis; in divinis autem dant personis existere; et ideo si in personis inteJligatur, quod proprietas " insit hypostasi , intelligitur esse liypostasis, et simi- liter, si intelligitur non inesse , intelligitur hypostasis non esse. Cum ergo Spiritus sanctus non possit si- mul spirari et generari — quia quamvis una per- sona possit duobus modis producere, tamen una persona non potest nisi uno modo produci — se- quitur de necessitate : si potest Spiritus sanctus esse Filius vel potuit, potest non esse Spiritus sive non spirari; et si potuit non spirari, potuit non esse; et iterum si potuit generari, potuit esse: et ita po- tuit fieri de ente non ens et de non enle ens , ac per hoc mutari.

Et sic ' patet ultimum , quia non dicitur mu- tari propter diversiflcationem proprietatum circa idem suppositum, sicut est in mutatione naturali, sed propter corruptionem et inceptionem eiusdem. Nec est iilud simile: Pater potest generare et spi- rare sine sui mutatione : ergo Spiritus sanctus * ge- nerari et spirari; quia non est inconveniens , unum principium pluribus modis producere, sed unum prin- cipiatum pluribus modis produci est impossibile et incompossibile ; et ideo patet illud.

DuB. V.

Item videtur falsum dicere, cum dicit: Pater non est potens nisi natura ; eiu^ enim potentia est essentia, quia secundum hoc generare, quod nuUo modo est essentiae, nullo modo esset potentiae.

Respondeo: Quamvis potentia, absolute consi- derata , sit idem quod essentia , tamen potentia , quia non est nomen adeo abstractum sicut essenlia , trahitur ad personam. Unde potentia generandi non dicit naturam divinam simpliciter, sed naturam ut in tali persona , scilicet innascibili ; ideo non est simile de hoc nomine essentia et de hoc nomine potentia K

DuB. VI.

Item videtur male dicere ibi: Aliam significes potentiam, qua Pater potest gignere etc. ; quia po- tentiae divisio sufflciens est per activam et passi- vam ^ ; sed posse gignere dicit potentiam activam , posse gigni potentiam passivam: ergo non potest aUa potentia significari. Si tu dicas, quod generare non est agere proprie , similiter nec generari pati ; ohiicitur , quod potentiae distinguuntur per actus'; sed aliud est gignere et ahud gigni: ergo alia est potentia huius et iUius.

Respondeo: Ista distinctio, quam ponit Magi- ster de potentia gignendi active et passive, funda- tur super hoc, quod potentia potest considerari se- cundum id qtiod est ; et sic dicit naturam , et sicut l una natura est in generante et genito , sed alio et alio modo, sic eadem potentia. Potest iteruni consi- derari secundum id ad quod est; et sic dicit mo- dum existendi naturam in persona in comparatione ad alium, qui est principium vel principiatum. Et sic , cum diversi modi sint , diversae dicuntur pro- prietates posse generare_ et posse generari et di- stinguuntur secundum actus personales; sed primo modo non.

DuB. VII.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod Fi- lius hahet potentiam, qua potest esse Filius sive qua potest gigni. Videtur enim dubium vel falsum, quia gigni omnino est a gignere , et gignere est a potentia Patris: ergo et gigni.

Respondeo: Sicut potentia gignendi in Patre non dicit nisi naturam in persona ut natam ex se producere aliam, sic potentia gignendi in Filio non dicit nisi naturam ' in persona ut natam pro- duci ab alia; sicut enim hypostasi Patris convenit generare , sic hypostasi Filii convenit generari. Nec valet quod obiicitur in contrarium. Nam omne quod habet Filius, sive essentiale sive personale, habet a Patre. Ideo quamvis ipsum gigni sit a potentia Patris, non excluditur tamen^ quin potentia gi- gnendi passiva sit in Filio. Sed illa potentia non est principiiim generationis, sed idoneitas sive hypostasis cum sua proprietate ad generari. Unde quod dicitur posse gigni, potentia potest in- telligi originaliter, et sic est in solo Patre: vel formaliter, et sic ponitur esse in Filio; alio autem modo non.

PrevBack to TopNext