Text List

Prev

How to Cite

Next

I, Distinctio 8, Pars 1, Diviso textus

I, Distinctio 8, Pars 1, Diviso textus

Terminatis superius duabus partibus istius partis principalis, quae esl de Trinitate secundum quod intelligitur , in quibus ad probandam Trinita- tem Magister adduxit rationes et removit dubitatio- nes ; in hac tertia parte delerminat Magister ipsius ' Trinitatis et Unilatis proprietates et conditiones. Et quoniam quaedam sunt proprietates respicientes es- sentiam , ut veritas , quaedam fersonas , ut gene- ratio , quaedam utra^que, ut aequalitas : ideo haec pars tres habet partes. \n â– prima parte agit Magi- ster de proprietatibus essentialibus ; in secunda , de proprietatibus personalibus , infra distinctione nona : Nunc ad distinctionem personarum etc. ; in terlia. de proprietatibus et conditionibus quodam modo es- sentialibus et quodam modo personalibus , sicut est aequalitas personarum in aeternitate, magnitudine et virtute ' , infra distinctione decima nona : Nunc postquam coaeternitatem trium persona7-um etc.

Prima pars, quae continet praesentem distin- ctionem, tres habet partes secundum tres proprie- tates , quas assignat ; et prima est de veritate ; se- cunda de immutabililate , et haec ponitur tertio capitulo ' : Dei etiam solius essentia proprie incom- mutabilis dicitur ; tertia de simplicitate , quae ponitur quarto capitulo * : Eademque sola proprie, ac vere simplex est etc.

Item prima pars habet duas partes , quia pri- mo attribuit Deo proprietatem veritatis ; secundo removet dubitationem habentem ortum ex praedi- ctis, secimdo capitulo ' : Hic diligenter advertendum est. Similiter secunda pars habet duas : in prima as- signat Deo " proprietatem incommutabilitatis et pro- bat auctoritate Augustini ; in secunda conftrmat per Apostolum , ibi : Ideoque Apostolus loquens etc. Tertia , de simplicitate infra subdividetur.

PrevBack to TopNext