I, Distinctio 8, Pars 1, Tractatio Quaestionum, Praeambulum
I, Distinctio 8, Pars 1, Tractatio Quaestionum, Praeambulum
In parte ista ^ ad evidentiam duarum primarum proprietatum, quas Magister primo assignat, scilicet veritatis et incommutabililatis , duo principaliter quaeruntur : Primo quaeritur* de ipsa veritate. Secundo de immutabilitate. De veritate iterum quaeruntur duo; Primo, utrum veritas sit proprietas divini esse. Secundo, utrum sit eius proprietas in summo, id est, adeo quod non possit cogitari non esse.