I, Distinctio 8, Pars 1, A. 2, Q. 2
I, Distinctio 8, Pars 1, A. 2, Q. 2
Utrum solus Deus immutabilis sit.
Secundo quaeritur , utrum immutabilitas sit di- vinae essentiae proprietas, ita quod nulli creaturae conveniat. Et quod sic, videtur.
1. Primae ad Timotheum ultimo " dicitur de • Deo , quod "solus habet immortalitatem". Et Augu- stinus dicit contra Maximinum " : "In omni natura mutabili nonnulla mors est ipsa mutatio": ergo si solus Deus habet immortalitatem , solus habet im- mutabilitatem.
2. Item, omne vertibile est mutabile; sed omnis creatura est vertibilis ; unde Damascenus ": «Omne quod a versione incipit, in versionem tendit: ergo etc.
3. Iteni , omne quocl sibi reliclum in nihilum cedit ' , quantum est de se, est mutabile : sed omnis creatura est huiusmodi: iinde Gregorius ' : "Cuncta in nihilum tenderent. nisi manus Conditoris ea reti- neret": ergo etc.
4. Item, nullum accidens de se habet stabili- tatem; sed esse omni creaturae accidit, sicut dicit Hilarius et habetur in httera^, quia ab alio venit: ergo omnis creatura quantum ad esse est instabilis.
5. Item , omne vanum est subiectum variabili- tati ; sed omnis creatura vana , cum sit ex nihilo ; unde ad Romanos octavo^: Vanitati subiecta est creatura etc. : ergo si omnis creafura vana , nulla immutabilis.
6. Item , omne mutatum habet in se mutabili- tatem ; sed omnis creatura facta est : ergo omnis creatura mutata, ergo nulla immutabilis.
CoNTRA: ImmutabiHtas non dicitur nisi tripli- - citer. Dicitur enim immutabilitas aut invariabilitas, aut incoi-ruptibilitas , aut invertibilitas.
1. Ostenditur autem, quod invariabilitas con- -veniat creaturis, utpote principiis. Nam Augustinus ostendit in duodecimo Confessionum, quod niateria informis est invariabilis; quia quod caret forma, caret ordine, et quod caret ordine, caret vicissitudine, ergo variatione. Auctor autem sex Principiorum " dicit hoc de forma , "quod est in simplici et invariabili essentia consistens".
2. Item videtur , quod invariabilitas conveniat Beatis, quia ubi perfecta beatitudo , ibi nulla deper- ditio , et ubi hoc ' , nulla variatio.
3. Item, variatio attenditur, sicut dicit Augu- stinus super Genesim ad litteram ', aut secundum locum , aut secundum tempus ; sed aliqua creatura caret determinato loco et tempore , ut universale , quod est semper et ubique', et caelum empyreum, quod est extra tempus et locum : ergo etc.
4. Item , si immutabilitas dicatur incorruplibi- Quoad in- litas , idem ostenditur. "Namomnis corruptio natu- taieT'' "" ralis venit ex contrarietate", sicut dicit Philosophus in libro de Morte et vita ""; sed multae creaturae ca- rent contrarietate: ergo et corruptibilitate.
b. Item, omnis corruptio est in aliquid prius se, quia corruptio naturalis in aliquid est "; sed principia non habent aliquid prius, utpote materia: ergo sunt incorruptibilia.
6. Item , omne perpetuum incorruptibile -; sed aliqua creatura naturaliter est perpetua: ergo etc. Minor probari potest sic : perpetuitas est de ratione imaginis; unde Augustinus '": "Non esset anima imago, si mortis termino clauderetur" ; cum ergo anima naturaliter sit imago, ergo naturaliter est immortalis sive perpetua.
7. Item, ostenditur, quod creatura sit inverti- ,^"i1yii',i;; bilis, sic: vertibilitas est in non esse; sed nihil est, '"• quod possit creaturam aliquam vertere in non esse, quia a se non vertitur, cum nihil se corrumpat"; ab alio non , quia actio creaturae in id terminatur, ex quo incipit; sed nuUius creaturae aclio incipit a non esse: ergo etc. Praeterea, distantia infinita est inter esse creaturae et nihil ; sed inter extrema in infinitum distantia non potest fieri mutatio per virtutem flnitam : ergo nihil potest cedere in nihil, nisi Deo faciente.
8. Item, vertibilitas dicitur per corruptionem in non esse omnino; sed nihil, qnod corrumpitur, secedit omnino in non ens": ergo nullum Qorrupti- biie vertibile. Si tu dicas, quod invertibilitatem non habet creatura per naturam , sed solum per gra- tiam'^; contra: quod omnibus inest , est naturale, quoniam gratia spedale est; sed naturale est quod est idem apud onines'; sed fere omnis creatura est inverliliilis, i]uia nnlla redigitur in nihilum: ergo lioc est naturale.
9. Item, ostenditur, quod nec per gratiam; quia gratia est perfectio nalurae: ergo quod repu- gnat naturae, non datm- pergratiam: ergo si inver- tibilitas . est contra naturam creaturae, ergo non da- tur per gratiam.
10. Item, obiicitnr de Ula gratia , quia si est creatura, est- vertibilis; si ergo conveuiat ei inverti- bilitas , oportet quod per aliam gratiam ; et sic erit abire in infinitum. Si ergo oportet stare , patet quod non per gratiam. Si dicas, quod gratia illa non di- citur habitus, sed Deus gratis conservans; hoc nihil est, quia sine Deo operante" nuUa creatnra operatur: ergo sicut nuUa creatura est invertibilis nisi per gratiam, sic nulla creatura operatur nisi per gra- tiam: ergo nuUa operatio est naturahs, quod stul- tum est dicere.
Conclusio
Immutabilitas , accepta ut invariabilitas, est pro- pria solius Dei, accepta ut incorruptibilitas aut invertibilitas , a Deo communicatur ali- quibus creaturis vel per naturam vel per gratiam.
Respondeo: Dicendum, quod immutabiUtas di- citur per privationem mutabiUtatis. Mutatio autem dicitur tnphciter : uno modo ab ente m ens ; et haec est mutatio secundum accidens * et dicitur variatio; aUo modo ab ente simpliciter in ens potentia sive secundum quid ; et haec est mutatio secundum for- mam et dicitur corruptio ; alio modo est mutatio ab ente in simpUciter non ens; et haec est secundum totam rei substantiam et dicitur versio. Secundum hoc inteUigendum , quod immutabilitas dicitur tri- pliciter : uno modo invariabilitas , aUo modo incor- ruptibilitas , et tertio modo invertibilitas.
Si ergo immutabiUtas dicatur invariabilitas , conlusio i. sic dico , quod in nulla omnino est creatura neque per naturam neque per gratiam; nam omne crea- tum aut est accidens, aut habet accidens, et ita variabile; et haec^ est proprie proprium ipsius Dei.
Si autem dicatur immutabilitas incorru.ptibili- tas, sic dico, quod in aUfpUims esl crcalnris: in t quibusdam per naturam, ut pula in sini|ilicilius, in quibusdam per gratiam, ut pnla in glorilicatis ror- poribus. Nee sic est proprie ])roprium divinae es- sentiae.
Si vero tertio modo dicatur immutabiUtas ", sic omnibus creaturis inest per gratiam , nuUi autem ( per naturam nisi soli Deo. Invertibile enim per na- turam est, quod ex se ipso habet, ut possit stare; hoc autem est , in quo nuUa est vanitas ' et in quo omnino nuUa essentiae mutatio nec ad esse , nec ad non esse; et hoc est solum aeternum. Ideo haec invertibiiitas est in solo Deo et est proprie proprium eius. Invertibilitas autem per gratiam inest omnibus vei phiribus creaturis, quia Deus sua gratuita bo- nitate cetera continet, ne in nihil cedant ; et loquor de creaturis, quae dicunt quid completum et per se existens.
Concedendum igitur, quod immutabilitas, prout Epiiogus. privat variationem secundum accidens quantum ad actum " et potentiam , solius Dei est. Similiter prout privat mutationem in non esse secundum actum et potentiam, quantum est de natura , solius Dei est, licet per gratiam conveniat multis creaturis; et sic procedunt rationes ad primam partem , unde conce- dendae sunt.
1. Ad illud ergo quod obiicitur in contrarium, soiutioop-- quod principia rerum sunt invariabilia ; dicendum, quod vermn est, si considerentur secundum essen- tiam abstractam; sed si considerentur secundum esse naturae, sic de necessitate habent accidentia con- iuncta et possunt variari; variatio autem ° acciden- talis respicit esse.
2. Ad illud quod obiicitur, quod in Beatis non potest esse variatio; dicendum, quod verum est quantum ad substantiam praemii sive quantum ad praemium substantiale ; cadit tamen quantum ad conversionem ad inferius.tum quantum ad affectio- nes, sicut patet in Angelis, tum quantum ad actiones. Unde Beati erunt agiles et poterunt moveri.
3. Ad illud quod obiicitur de universali et de empyreo, dicendum, quod utrumque recipit va- riationem; sed universale ratione eius in quo est; quia , "motis '" nobis , moventur ea quae in nobis sunt" ; empyreum vero ratione contenti. Potest enim aliquid continere, quod non continet, et aliquid non continere, quod continet.
4. 5. 6. Ad illud quod obiicitur de incnrrupti- bilitaie, dicendum, sicut praetactum est, quod con- venit creaturis ; aliquae enim creaturae sunt ita sim- plices et ita bona coniunctione coniunctae, quod nuUa cadit in eis contrarietas, nec est in eis maior ratio corruptionis quam in principiis. Unde sicut principia non sunt resolubilia in aliquid, tamen cederent in nihil, si sibi relinquerentur ; sic intelligendum in aliquibus substantiis. Unde non est dicendum, quod sit verum, quod omne compositum sit resolubile secundum rem ; sed sicut dicit Ansehnus ', "est re- solubile re, vel intellectu". Unde concedendae sunt rationes ad hoc inductae.
7. 8. Ad illud vero quod obiicitur ck vertihili- tate, dicendum, quod quaelibet creatura vertibilis est per naturam, si sibi relinquatur.
Si quaeritur causa huius, dicendum, quod huius â– versionis, cum sit defectus purus, non est reddenda ' causa efficiens vel reducens in non esse , sed solum deficiem. Propter quod notandum, quod natura dicitur naturalis origo. Origo autem creaturae et est ex nihilo et est ex suis principiis: secundum hoc dupliciter dicitur ahquid ipsi creaturae naturale, vel quia inest ei ex eo, quod est ex nihiio, vel quia inest ei ex eo , quod est ex suis principiis. Et quia nihil nuUius est causa efficiens, sed deficiens, ideo pro- prietates, quae insunt creaturae ratione eius, quod est ex nihilo, non sunt positiones, sed defectus, nec sunt a virtute, sed a defectu virtutis, nec habent causam efficientem, sed deficientem: et tales sunt vanitas, instabilitas, vertibililas. Si igitur quaeratur, a quo est vertibihs creatura", dico, quod non ab aliquo efficiente , sed per defectum in se ipsa. Secun- dum autem quod naturale dicitur quod inest ' rei per propria et intrinseca principia, sic non dicuntur naturaliter inesse privationes vel defectus , sed habi- litates: et ideo hoc modo accipiendo naturale, nulla creatura est vertibilis in non esse; nec tamen dicitur invertibilis naturaliter, quia naturale est in quod potest natura; sed principia rei non possunt in rei con- servationem nec Conservationem sui; et ideo invertibi- litas non est huiusmodi naturalis. Nec tamen est con- tra naturam, immo est ei consona; quia omnis natura* appetit salvari, quamvis ex se non possit, et maxime illa creatura, quae appetit beatiflcari, et haec est illa quae ad Dei imaginem facta est. Et quia desiderium naturae non est frustra ^ ubi deficit natura, supplet Dei gratuita influentia. Et sic patet, quod vertibilitas inest per naturam, sed invertibilitas per gratiam.
9. Ad illud quod obiicitur de comparatione gratiae ad naturam , intelligendum est, quod gratia dicitur adiutorium, veniens a superiori, respectu eius quod est supra posse naturae. Hoc autem adiutorium DnpiM est duplex : aut respectu esse simpliciter, aut respe- ctu esse perfecti.
Si respectu esse simpticiter, ut puta conserva- tionis esse , quia nulla principia, cum sint vana *, de se possunt se ipsa conservare, sic non est mediante ahquo habitu infuso vel dato. Quia respicit esse, et quia' esse est commune omnibus, ideo haec gratia est omnibus communis. Unde haec est gratia habens modum naturae, et haec est gratia, qua dicuntur cetera invertibilia *.
Alio modo dicitur gratia adiutorium respectu perfecti esse, et qma, perfectio esse est in his quae ad beatitudinem ordinantur, respicit bene esse eV quod non est omnium. Ideo haec est habitus specialis ali- quorum, non omnium, et haec est gratia per modum gratiae. Ex his patet quod obiicit '" de gratia: obiicit enini secundum quod gratia est specialis habitus di- visus contra naturam, quia sic dicit aliquid de novo creatum; sed gratia praedicto modo non.