Text List

I, Distinctio 8, Pars 1, Dubia

I, Distinctio 8, Pars 1, Dubia

Dub. I

In parte ista sunt dubitationes circa litteram , et primo contingit dubitari de hoc quod dicit Ma- gister : Nunc de veritate sive proprietate divinae essentiae etc. Videtur enim male dicere, quia omne, quod habet proprium , distinguitur ; sed divina es- sentia non est distinguibilis : ergo non habet proprium.

Respondeo ' : Dicendum , quod divina essentia eo modo est distinguibilis , quo modo habet propriela- tes , et e converso ; quia quamvis in se non sit di- stinguibilis per plurificationem sui nec a persona per diversitatem , est tamen distinguibilis respectu essentiae creatae , respectu cuius habet has proprie- tates.

Dub. II

Item quaeritur de ilhs tribus proprietatibus , quas ponit , scilicet de verilale , immutahilitate , simplicitate , cum multae aliae conditiones sint di- vinae essentiae, quare solum de his tribus agit?

Respondeo : Dicendum , quod per has tres pro- prietates suflicienter distinguitur esse increatum a creato. Nam creatum -, eo ipso quod creatum, ha- bet esse post non esse , et ita esse vanum et pos- sibile : ideo habet esse permixtum cum possibilitate , et propter hoc deflcit a veritate, a stabilitate et simphcitate. Increatum vero esse habet contrarias proprietates, et in his sufflcienter distinguitur. Nam veritas respicit qjiod est , immutabilitas quo est ' , simplicitas utrumque. Ideo patet sufficientia et ordo.

DUB. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit , quod a sapere dicitur sapientia , quia non videtur dicere verum. Sicut enim albedo se habet ad album, ita sapientia ad sapere ; sed albedo non dicitur ab albo, immo magis e contra * : ergo etc.

Respondeo : Dicendum , quod secundum intel- lectum componentem sapere dicitur a sapientia , ■ quia intellectus componens procedit ab abstracto ad concretum ; secundum vero intellectum resolventem est e converso ; et quantum ad hunc loquitur Augu- stinus. — Vel posset dici, quod loquitur secundum AUa soiutio. considerationem grammatici , non logici ^

DuB. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit: Quis magis est quam ille, qui dixit famulo. Videtur enim male dicere, quia esse non recipit magis et minus, et maxime in Deo.

Respondeo: Dicendum, quod magis et minus du- pliciter possunt considerari, scilicet in comparatione ad idem; et sic*^ dicunt intensionem et remissionem; vel in comparatione ad diversas suhstantias et na- turas ; et sic dicunt gradum et excessum, et sic est bene ' ponere magis et minus in ente respectu Crea- toris et creaturae, et respectu creaturarum ad invi- cem. Sed in comparatione Creatoris ad creaturam est excessus improportionabilis et infmitus; respectu creaturarum ad invicem est proportionabilis.

DuB. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Cuius essentia non novil praeteritum vel futurum. Videtur enim esse ista proprietas et Angelorum, quia Augustinus de Civitate Dei '' dicit, quod "immortalitas Angelorum non est praeterita, quasi non sit, nec futura, quasi nondum sit", sed semper est praesens: ergo non est proprium solius Dei.

Respondeo: Quidam dicunt, quod duratio aevi est simplex et tota simul, non habens praeteritum et futurum; nihilominus ipsum aeviternum ' habet prae- teritum et futurum quanlum ad affectiones; et ita^ proprium est solius Dei.

Alii dicunt, quod in omni duratione creata, quoniam differt a durante et^ habet esse possibile , est prius et posterius; sed distinguunt in priori et po- steriori. Quoddam enim est quod dicit durationis successionem , quoddam successionis duralionem cum variatione et innovatione. Primum est in aevo, secundum in tempore; et hoc vult Anselmus^ expresse, et hoc credo probabilius. Et patet responsio ad ver- bum Augustini; ipse enim loquitur de priori et poste- riori , quod quidem dicit innovationem et variatio- nem et corruptionem '.

DuB. VI.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod divinae essentiae comparatum nostrum esse non est. Videtur enim falsum, quia quod inest alicui substantialiter non adimitur comparatione aliqua; sed esse est sub- stantiale rei cuilibet: ergo etc. Item ex comparatione ad Deum creatura melioratur, ut dicit Augustinus % ergo magis est, quam si non comparetur: ergo etc.

Respondeo: Dupliciter est accipere talem com-cupiexc parationem. Uno modo secundum rationem intluentiae Deam. et receptionis; et sic creatura ad Deum comparata est magis, quam si non comparetur. Alio modo compa- ratur secundum habitudinem aequiparantiae et pro- portionis; et hoc modo verum est, quod nuUa " est proportionabilis secundum conditionem veritatis et nobilitatis esse divini; et ideo quasi nihil est, non omnino in se, sed nihil ad proportionem, quia non potest inveniri aliqua proportio quantitativa.

DuB. VII.

Item quaeritur de hoc quod dicit: Dicatur ergo, quod semper fuit, est et erit. Videntur enim haec verba non dici^" de Deo, quia dicunt diversa tem- pora; sed in Deo non cadit diversitas temporum.

Respondeo: Quidam voluerunt dicere, quod actus , isti non praedicant de Deo diversa tempora secundum essentiam, sed secundum concomitantiam; quia divi- num esse omnino invariatum omne tempus concomi- tatur. Sed haec positio non solvit plene. Dicitur enim vere, quod Deus fuit ante omne tempus; tunc " ergo concomitantiam non potest dicere. — Ideo dicunt alii. quod tempus consigniflcatum non est dispositio rei acceptae sive intellectae, quando dicitur de Deo, sed solum modi intelligendi ; quando vero de re mobili , utroque modo. Exemplum patet de masculinitate " in lapide et in viro: quoniam in viro est ut dispositio rei acceptae, in lapide ut modus intelligendi soluni. Sed haec positio non videtur sufficiens, quia intelle- ctus non ponit praeteritura circa suum inielligere, quando intelligit Deum fuisse: ergo oporlet, quod ponat circa rem.

Propter hoc notandum , quod verba diversorum vera soioiio. temporum aliter dicuntur de aeterno, aliter de aevi- terno, aliter de temporali. Nam respectu temporalis important mutabilitatem et successionem et duratio- nem. Secundum vero quod de aeviternis dicuntur, duo tantum important, successionem et durationem, sicut vult Hieronymus ", Augustinus et Anselmus. Se- cundum vero quod dicuntur de Deo, important solum durationem. Unde dicitur: Beus fuit, quia eius du- ratio non coepil; est, quia iluratio eius non inter- rumiiitur: erit, quia non desinit nec corrumpitur. Proprie evgo loquendo, non dicuntur de Deo, ut dicit Hieronynnis: large autem loquendo, dicnntur, ut dicit Magister et Augustinus; et ad hoc vadit opinio Ma- gistri.

Item quaeritur de verbo Hilarii: Esse non est Deo accideiis etc. , quia nec creaturae est accidens — nulli enim omnino rei accidit esse — quomodo ergo per lioc notatur Deus differre a creatura?

Respondeo: Dicendum, quod accidens dicit quid natum in alio esse, ab aJio exire, et ab illo ' recedere. Accidens enim dicitur quod inesl subiecto et ab illo trahit ortttm, et propterea potest adesse et abesse. In his tribus proprietatibus communicat esse creatum, licet non eodem modo onmino. Nam esse nostrum pendet ab alio sustinente, oritur ab alio efflciente, creatura etiam nata est suum esse perdere : ideo esse eius est quasi accidens, non tamen vere accidens, quia cum pendeat a Deo, non pendet sicut a subiecto. E contrario est in Deo; et ideo dicit Hilarius, quod esse non est accidens Deo ; et hoc propter contrarias proprietates: quia accidens natum est alii inesse, pro- pter hoc dicit: subsistens veritas; quia natum est ab alio exire, contra hoc dicit: manens causa; quia nalum est etiam ab alio recedere, contra hoc dicit: naturalis genei'is proprietas, quae non dimittit esse ".

Item quaeritur, quomodo intelligitur immortali- tas, cum dicitur: Solus habet immortalitatem , et dicit Auguslinus'', quod accipitur pro incommutabili- tate; sed hoc non videtur conveniens. Mors e.nim hon dicit omnem mutabilitatem, sed solum corrupti- bilitatem' viventium: ergo non idem est dicere.

Respondeo: Sicut vita accipitnr communiter et ' proprie, ita et mors, ita et immortalitas. Uno enim modo dicitur vita aclus continuus et internus ", qui est a forma spirituali ; et sic dicitur prqprie , et sic immortalitas dicit vitam talem cum impossibilitate ad eius privationem. Alio modo dicilur vita actus completus potenliae, quae est secundum rei naturam, sicut dicitur aqua viva, quae habet operationem aquae convenientem ; et hoc modo importat repu- gnantiam ad corruptionem. Et ideo' debet dici se- cundum hanc vitam immortale quod est ita in actu completo , quod nullo modo potest aliquam peioratio- nem recipere; et sic accipit Apostolus et exponit Augustinus.

DuB. X.

Item quaeritur de hoc quod dicit beatus lacobus et est in Uttera* : Nec vicissitudinis obumhratio ; quae differentia est inter vicissitudinem et obumbraiio- nem, et quae convenientia , ratione cuius dicatur vicissitudo obumhrare ?

Et dicendum, quod vicissitudo importat nume- rum vicis, et iste est numerus cum interruptione ; sed ohumbralio dicitur per privationem actus lucis. Quoniam igitur actiis formae lux est, privatio eius recte dicitur obumbratio ; et quia vicissitudo ratione numeri dicit interruptionem, et ratione interruptio- nis dicit privationem, et ratione privationis ohumbra- tioneni, hinc est, quod recte dicilur vicissitudinis obumbratio.

PrevBack to TopNext