Text List

I, Distinctio 8, Pars 2, Q. 4

I, Distinctio 8, Pars 2, Q. 4

Utrum Deus sit in aliquo determinato genere sive praedicamento.

Quarto et ultimo quaeritur, utrum Deus sit in aliquo determinato genere. Et quod sic, ostenditur hoc modo.

1. Quod distinguitur ab aliis entibus, est ali- qua natura determinata; sed Deus est huiusmodi, quia distinguitur a creaturis omnibus, quia nul- lum creatum est Deus: ergo est natura determinata; sed quod est natura determinata est in genere deter- minato ': ergo etc.

2. Item, quod habet superius univocum el es- sentiale, habet esse in genere determinato; sed Deus habet superius se ^ ut substantiam , quae dicitur de Deo et creaturis et essentialiter et univoce , quia se- cundum istam rationem quae est, res per se exi- stens: ergo etc.

3. Item, quod sit in quolihet genere, videtur. Quia omne, quod est completionis ^ in creatura, attri- buendum est Deo; sed omne praedicamentum habet aliquid completionis: ergo res omnium praedicamen- torum sunt in Deo; sed quidquid est in Deo est Deus, et e converso^: ergo Deus essentiahter subiici- tur rei omnis praedicamenti : ergo est in quohbet.

4. Item, summo bono nihil deflcit de bonitate: ergo summo enti nihiP de entitate: ergo in Deo est omnis entitas et omnis differentia entitatis: ergo cum differentiae entium sint decem praedicamenta, omnia sunt in Deo.

Contra: 1. Augustinus in libro quinto de Tri- nitate ': "Deus est bonus sine quahtate, magnus sine quantitate": ergo magnitudo Dei non est in genere quantitatis nec bonitas in genere quahtatis: ergo nec substantia in genere substantiae: ergo in nullo est '

2. Item, videtur quod non est in genere deter- minato; quia omne, quod est in genere determinato, habet esse flnitum et limitatum; Deus autem est infl- nitus: ergo etc.

3. Item, quod non in quolibet genere, vide- tur, quia quod babet in se res plurium generum est compositum; Deus autem est simphcissimus : ergo etc.

CONCLUSIO.

Deus nec est in aliquo determinato genere, nec in pluribus.

I : Dicendum , quod non convenit Deo • esse in uno genere determinato, quia omne tale habet esse limitatum et arctatum et compositum. In pluribus^ generibus non potest esse. Aut enim ali- quid est in pluribus propter naturarum et proprie- Esse in piu- tatum diversitatem, ut album, in quantum dicit dapHcitw. subieclum ahquod sive rem albam, est in genere substantiae , sed in quantum dicit formam , quae est albedo, est in praedicamento quahtatis; aut propter generalitatem , sicut unum et ens'.

Propter naturarum multiformitatem " non potest Deus esse in pluribus, quia omne tale compositum . est et multiforme , Deus autem simplex. Non propter generalitatem, quia ens tale nihil est habens " distin- ctum a rebus creatis. Deus autem est habens in se ens distinctum a rebus, et habens esse simplex et inflnitum; et ideo nec in uno genere nec in pluribus esse potest.

1. Ad illud ergo quod obiicitur, quod distin- soiaiio op- guitur ab ahis , est natura distincta etc. ; dicendum, ''°''°"'°'' quod verum est, si distinguatur per ahquid, quod ipsum " contrahat et arctet, sicut per differentiam cadentem in genere; Deus autem non sic distingui-- tur, sed se ipso.

2. Ad illud quod obiicitur, quod Deus habet superius univocum; dicendum, quod Deo non est superius, quia " non est simplicius ; nec univocum , quia illa ratio non convenit uniformiter creaturae et Creatori. Deus enim est ens per se, quia nullo egens; creatura est ens per se, quia non est in alio ut in subiecto, eget tamen alio ad sui conser- vationem.

3. Ad illud qiiod obiicitur, quod omne, quod est perfectionis et bonitatis, ponendum est in Deo ; di- cendum, quod hoc potest esse dupliciter: vel per' dwersitatem , et hoc facit esse in diversis generibus ; vel secundum omnimodam wnitatem, et hoc facit esse extra omne genus.

4. Ad illud quod ultimo obiicitur, quod Deo nihil deficit de bonitate; dicendum, quod Deus non dicitur non deficiens a bonitate propter hoc, quod omnis diffe- rentia boni particularis sit in Deo per differentiam, sed quia est in eo per aequivalentiam ^ Quia enim est summum bonum, complectitur in se bonum omne; sic inteliigendum est de entitate ; et sic patet illud.

PrevBack to TopNext