I, Distinctio 9, A. 1, Q. 3
I, Distinctio 9, A. 1, Q. 3
Utrum in divinis generatio sit aeterna.
1 In creaturis operans naturaliter operatur quam citius potest, et de perfectione agentis est, quod ci- tissime possit operari*: ergo cuni productio Filii a Patre sit per naturam et summam potentiam, quam cito fuit, Pater genuit; sed fuit ab aeterno: ergo etc.
2. Item, de perfectione generationis est, ut quod generatur aequetur generanti = : ergo cum divina genera- tio sit perfectissima, Filius erit Patri per omnia aequa- lis; sed Pater est infinitus duratione: ergo et Filius.
3. Item, intelligere se coaeternum est menti di- vinae ; nunquam enim est ponere , quod de non in- telligente sit Deus factus intelligens; sed verbum est coaeternum menti intelligenti; ex hoc enim, quod mens se intelligit, verbum gignit. Si ergo propriissiine Filius est verbum, est coaelernum Patri; et hoc est quod dicit beatus loannes": In principio erat Verbum.
4. Item, hoc ' idem ostenditur per impossibile. Omne quod coepit esse, est mutatum secundum substantiam; sed omne quod incipit generari, inci- pit esse: ergo omne quod incipit generari, est mu- tatum secundum substantiam ; sed generatio ' est de substantia generantis: ergo ubi incipit esse genera- tio, substantia generantis mutatur; sed substantia Dei Patris secundum esse est immutabilis: ergo ge- neratio non incipit in divinis.
CoNTRA: 1. Sicut se habet corruptio ad non" i esse ex parte flnis , sic generatio ex parte principii; sed omne quod corrumpitur, desinit esse: ergo omne quod generatur, incipit esse; sed nuUum tale est aeternum: ergo etc.
2. Item, quidquid producit divina essentia est ipsa '" posterius tempore , sive duratione : ergo pari ratione quidquid producit divina persona, cum es- sentia et persona sint idem.
3. Item , in Deo idem est suum esse et sua du- ratio; sed Filius habet principium essendi: ergo habet principium durationis: sed quod habet principium durandi" incipit esse: ergo etc.
4. Item, Pater caret principio et caret initio: ergo qua ratione communicat Filio non habere ini- tium, eadem ratione communicat ei non habere prin- cipium; aut si non hoc, nec illud.
CONCLUSIO.
Generatio in divinis est aeterna propter summam generantis fecunditatem et summam geniti aequalitatem et utriusque simmam actuali- tatem.
Respondeo: Dicendum, quod generatio Filii est aeterna tum r 3.tione gene^-antis , tum ratione geniti: ratione generantis propter summam et perfectam fecunditatem , ratione geniti propter summam et perfectam aequahtatem; quarum utraque conditio tol- lit, ne Fihus sit posterius ' Patre, sicut visum est in opponendo. Alia ratio est propter summam in utroque actualitatem , in qua non distat actus a po- tentia, nec posse antecedit esse.
1. Ad illud quod obiicitur, quod corruptio ponit terminum finalem; dicendum, quod corruptio semper dicit variationem et mutationem, et ita conversionem entis in non esse; et ideo ponit terminum fmalem. Sed generatio aliquando dicit mutationem % ut in creaturis, et sic ponit terminum initialem; sed in divinis non dicit mutationem ex non ente, sed ema- nationem ab ente.
2. Ad ilhid quod obiicitnr, quod essentia nihil producit nisi ex tempore; dicendum, quod sicut per- sona producit aliam personam, sic essentia aliam essenliam. Aliam autem essentiam ' ex se ipsa nori producit, cum ipsa sit immultiphcabilis, nec ex alia, quia similiter esset quaerere, unde producit illam aliam; et sic necesse esl in productione prinia crea- turae, quod producal ex nihilo; et omne sic produ- ctum habet esse post non esse, et ita initium. Per- sona aulem non de nihilo producit personam; et ideo non facit de non ente ens, et ideo nullum ponit ini- tium talis productio.
3. Ad illud quod obiicitur, quod Filius habet principium essendi; dicendum, quod principium dici- . . . tur duphciter^ scilicet originale ei initiale. Secun- cipium. dum quod principium dicitur originaliter, sic Filius tam quantum ad esse, quam quantum ad durationem habet principium, quia utrumque habet ab alio. Si autem principium dicatur iniiium =, sic dico, quod nec habet principium essendi necdurandi. Primum princi- pium non aufert rationem aeterni, secundum vero sic.
4. Ad illud quod obiicitur " ultimo, quare Pater communicat Filio carentiam initii , non principii ; pa- tet iam responsio: quia temporale et aeternum de necessitate differunt per essentiam, principium et principiatum non sic; ideo non est simile de hoc et illo. Quia ergo quod habet initium est temporale, quod' caret est aeternuni; ideo cum Pater et Filius sint unius essentiae, patet etc. Rursum, cum habere principium et non habere dicant* diflerentiam per- sonae, et haec est inter Patrem et Filiunx; ideo sicut Pater non communicat Filio personam , sed tantum naturam sive essenii^m, sic comraunicavit ei non liabere initium, sed non communicavit non habere principium.