Text List

I, Distinctio 9, A. 1, Q. 4

I, Distinctio 9, A. 1, Q. 4

Utrum generatio Filii terminata sit.

Quarto et ultimo quaeritur, utrum generatio Filii sit terminata. Et quod sic, videtur.

I. Augustinus in libro octoginta trium Quaestio- num "Qui semper nascitur nunquam esl natus, Argg. pro ac per hoc nunquam est fllius". Nullus ergo permaUTa.*"^' generationem dicendus est filius, quousque generatio sit terminata; sed Verbuin Patris recte dicitur per- fectus Filius: ergo eius geiieratio est terminata.

2. lleni, mi/one ostenditur sic: produci lernii- natur ad produclum esse, ergo generari ad gene- ratum esse; sed Filius Dei est generatus et natus: ergo eius productio sive generalio est terminata.

3. Item, nobilius est esse generatuni quam ^e- nerari, quia generari est via ad generatum esse, et non e converso; sed quod nobilius est Deo est attri- buendum: ergo magis debet ei attribui generatum esse quam generari: ergo generatio Filii dicilur in terminatione.

4. Item , in ' generatione, quae semper est in ge- nerando, semper aliquid vel aliquis producitur; sed non producitur id quod productum est, secundum id quod est productum: ergo oportet, vel quod ite- retur, vel quod succedat generatum in tali genera- tione; sed in Filio Dei nec est successio nec" iteratio: ergo nec continua generatio : ergo Filii Dei generatio est terminata.

Contra: 1. Damascenus ': "Deus, infmite et sine Argg. pro tempore ens, infmite et inquiescibiliter generat": tira. "^^ ergo generatio nunquam terminatur.

2. Item, ratione videtur lioc idem posse mon- strari. Aeternum non habet se aliter nunc quam prius, sed semper omnino uniformiter: ergo si semper Pater aprincipio^ generat, adhnc generat; alioquin aliter se haberet nunc quam prius , et ita generatio aeterna mutarelur.

3. Item , simplex " et infmitum caret omni ter- mino; sed generatio Filii est simplex et infmita: ergo generatio Filii caret omni termino. Quod sit inflnita, patet, quia Filius est infmitus, et iterum ipsa ge- neratio est aeterna, et aeternum est duratione in- finitum.

4. Item, perfectior est potentia semper actui coniuncta, quam quae non semper: ergo perfectior est fecundilas semper acfui generationis coniuncta, maxinic cnm recundilas generandi non perdatur, sed perliciiiliii": si crgo in Deo est fecunditas perfecta, sempcr ciljo geiicrat; sed non generat alium nisi Fi- lium: ergo Filius semper generatur.

CONCLUSIO.

Generatio divina dicenda esl terminata, quatenus hoc vocabulum excludit imperfectionem, inter- minata vero, quatenus excludit durationem.

Respondeo: Ad praedictorum intelligentiam no- Trjie tandum, quod quaedam sunt, in quibus idem estiia. esse et factuni esse, differt tamen fieri et esse, ut sunt illa, quorum esse est permanens nec dependet omnino a principio producente', immo habent ratio- nem subsistendi aliquam intra se, sive per principia propria sive subiecti, ut substantiae et accidentia innata. Quaedam sunt, in quibus differt esse et fa- ctum esse, idem tamen est fieri et esse, ut sunt suc- cessiva, quorum esse dependet omnino a principio pr(.>ducente existente in sua actualitate , ut sunt mo- tus et mutationes. Quaedam sunt, in quibus est idem fieri et esse et factum esse, ut sunt ilia, quae ha- bent esse permanens et totaliter dependent a principio producente, existente in sua actualitate per eundem modum, per quem in principio ', non tantum iu se, sed etiam respectu producti, ita quod consimilis mo- dus actualitatis attendatur quantum ad utrumque; et talia sunt influentiae sive corporales sive spirituales. Unde Augustinus octavo super Genesim ad litteram " dicit, quod lumen seniper nascitur et, dum nascitur, est, unde aer semper est illuminatus et semper il- luminatur. Similiter omnino dicit " de lumine spiri- tuali, quod est gratia.

Si igitur Filius Dei habet esse permanentissimum et esse coniunctissimum principio productivo, ut in sui actualitate existenti, quia ipse Filius est purus ' actus; omnino idem est in ipso nasci et natum esse; et ideo semper nascitur et semper est natus et sem- per est, nec unquam desinit nec cessat generari, nec Pater generare.

Cum ergo quaeritur, an generatio Filii sit ter- minata, distinguendum est, quia terminatum aut excludit imperfectionem; et sic generatio Filii est terminata, quia perfecta, cum simul sint ', immo idem sit generari et generatum esse. Si vero excludat diir rationem , falsa est , quia semper durat.

Concedo ergo, quod getieratio Filii est intermi- nata ratione desitionis, quia nunquam desinit gene- rari, sicut probant rationes ad secundam partem adductae.

1 . Ad illud ' quod obiicitur in contrarium , quod qui semper nascitur nunquam est natus; dicendum, quod verum est in illa generatione, m qua differt nasci et natum esse; sed non talis est generatio di- vina. Attamen quia generatio divina intelligitur per generationem creatam, et in creaturis de perfecte nato non dicitur nasci, sed natum esse: ideo vult Au- gustinus \ quod melius dicitur Filius natus esse, quia intelligibilius est, non quia ei non conveniat nasci.

2. 3. Ad illud quod obiicitur, -quod produci ter- minatur ad productum esse, et similiter, nobilius est generatum esse quam generari; dicendum, quod omnia ista tantum ibi habent locum, ubi differt ge- nerari et generatum esse. In illa ' autem generatione locum non habent.

4. Ad illud quod ultirao obiicitur, in genera- tione, quae semper est in generando etc. ; solvendum est per interempUonem ; non enim est verum , quod generatio semper ens "^ semper de novo aliquid pro- ducat, quia radius semper oritur a sole, nec tamen semper iteratur nec succedit, sed a sua origine con- tinuatur in esse.

PrevBack to TopNext