Text List

I, Proem., Q. 4

I, Proem., Q. 4

Quae sit causa efficiens siue auctor huius libri.

Postremo ad maiorem evidentiam potest quaeri ' de causa efjficiente. Et dicitur fuisse Magister Petrus Lombardus , Parisiensis Episcopus. Sed quod non de- beat dici auctor huius libri , videtur â– .

1. llle solus dicendus est auctor libri, qui est â– doctor sive auctor doctrinae; sed, sicut dicit .\ugu- stinus in libro de Magistro ' : "Solus Christus est doctor": ergo solus debet dici huius hbri auctor.

2. Item, sicut chcit Philosophus in Ethica ve- teri ' : "Non quicumqiie facit grammaticalia vel mu- sicalia , debet dici grammaticus vel musicus , utpote si faciat casu , vel fortuna , vel alio supponente sive dicente" ; sed Magister hoc opus composuit ex aliena doctrina, sicut ipse dicit in littera % quod "in hoc opere maiorum exempla doctrinamque reperies": ergo non debet dici auctor.

Si tu clicis ° , quod non tantum hic est doctrina Sanctorum , sed etiam sua , ratione cuius debet dici auctor; contra: ".\ maiori et digniori debet fieri denominatio '" ; sed Magister dicit, quod "pau isper vox sua insonuit, et tunc a paternis limitibus non discessit": ergo non deberet iste liber dici esse Magistri.

Contra: Constat quod Deus hoc opus nonfi"dameDUi. scripsit digito suo , ergo habuit alium , creatum au- ctorem " ; sed non est dare alium nisi Magistrum.

Item , si auctoritas Magistri in hac causa reci- pitur , ipse dicit in httera ° : "In multo labore et sudore hoc volumen , Deo praestante , compegimus": ergo videtur , quod ipse fuit auctor praesentis libri.

CONCLUSIO.

Petrus Lombardus, Episcopus Parisiensis, est auctor huius libri.

Respondeo: Ad intelligentiam dictorum notan- dum, quod quadruplex est modus faciendi librum. Qoadrupiex; Aliquis enim scribit aliena '" , nihil addendo vel mu- "iendi Ti- tando; et iste mere dicitur scriptor. Aliquis scribit aliena, addendo, sed non de suo; et iste conipilator dicitur. Aliquis scribit et aliena et sua, sed aliena tamquam principalia, et sua tamquam annexa ad evidentiam; et iste dicitur commeniator , non au- ctor '. Aliquis scribit et sua et aliena , sed sua tan- quam principalia, aliena tamquam annexa ad con- firmationem; et talis debet dici auctor. Talis fuit conciusio. Magister, qui ' sententias suas ponit et Patrum sententiis conflrmat. Unde vere debet dici auctor huius libri.

1. Quod ergo obiicitur, quod solus Christus soiuiio op. est doctor et auctor; dicendum, quod sicut dicit posiiorum. ^^g^gjjjj^g jjj ji]jj.Q ^g Doctriua chrisliana ' , docere est dupliciter , sicut dicitur dupliciter ahquis facere videre. Aliter enim facit videre qui visum restituit , aUter , qui visibile digito ostendit ; et * primum facit Deus, secundum homo. Simihter aliter docet qui scientiam , quam habet in anima " , verbo vel scripto offert vel ostendit , ahter , qui habitum scientiae im- primit ; uterque tamen dicitur doctor el auctor , sed Deus principahus ; sic ' in proposito.

2. Quod obiicitur , quod fecit ' librum , aho supponente ; dicendum, quod non ideo dicitur facere ahquis, supponente aho, quia° ab alio didicit — tunc enim pauci essent doctores vel grammatici — sed si omnino scientia eius dependet ab alio, ita quod non habet habitum intra , sicut illi qui faciunt bonum latinum, quia ahi eis° dixerunt, sed ipsi ignorant artem; hoc modo non fuit Magister. Nam a scientia, quam acquisierat longo tempore vel labore, hoc opus composuit et per doctrinas Patrum suas sententias '° confirmavit. Et quod sunt ibi multa dicta aliorum, hoc non tolht Magistro auctoritatem, sed potius eius auctoritatem confirmat " et humi- litatem commendat.

PrevBack to TopNext