Text List

II, Distinctio 10, A. 3, Praeambulum

II, Distinctio 10, A. 3, Praeambulum

Consequenter quaeritur de tertio articulo, sci- hcet qualiter iniunclum sibi ofQcium exsequantur; et cum hoc faciant discurrendo et denuntiando, in- cideret hic quaestio de Angeli motu et de locutione. Sed quia de motu dictura est in primo libro distin- ctione trigesima septima ^ , nunc quaerendum est de locutione angelica. Et supposito, quod competat Angelis loqui absque assumto corpore, sicut dicunt plures auctoritates Scripturae, locutione spirituah, quae quidem est sine voce, circa modum loquendi duo quaeruntur. Primum est, utrum locutio Angeli idem sit quod eius cogitatio. Secundum est, utrum eadem locutio possit esse a Deo et Angelo.

PrevBack to TopNext