II, Distinctio 10, A. 3, Q. 1
II, Distinctio 10, A. 3, Q. 1
Utrum Angeli locutio sit idem quocl eius cogitatio.
Circa primum sic proceditur et ostenditur , quod spiritualis Angeli locutio non est idem quod eius cogitatio:
1. Primo per illud quod dicitur primae ad indamenta. Corinthios declmo tertio ' : "Si linguis hominum loquar" etc. ; ibi Glossa : "Angeli praepositi signi- ficanl rainorihus quod de Dei voluntate primi sen- tiunt, quod fit aliquibus nutibus aut signis" ; si ergo nutus cogitationis aliud est quam cogitatio, ergo cogitatio aliud est quam locutio.
2. Item, differt in Angelo actus virtulis intel- lectivae et operativae: ergo pari ratione differt actus virtutis cogitativae ^ et interpretativae ; si ergo cogilare est actus virtutis intellectivae , et loqui actus virtutis interpretativae : ergo non sunt idem.
3. Item, non est eadem conversio, qua intel- lectus convertitur ad se, et qua convertitur ad al- terum: si ergo cogitando intellectus convertitur ad se, et loquendo convertitur ad alterum: ergo co- gitare et loqui in Angelo non est idem, sed di- versuml
4. Item, per locutionem est manifestatio cogi- tatus angelici : ergo si idem esset loqui et cogilare , quidquid cogitaret , alteri manifestaret : ergo niliil , quod est in uno Angelo, lateret, quin ^ esset in alio : ergo quidquid sciret Angelus superioris ordi- nis, sciret ille qui est inferioris; quod est plane falsum: ergo etc.
Contra: 1. Gregorius in Moralibus ' definiens Ad opposi- vocem Angelorum dicit : "Vox Angelorum in laude '™" Condiloris est admiratio intimae contemplationis": si ergo admiratio sive contemplatio non est actus diflerens a cogitatione , ergo nec locutio sive voci- feratio.
2. Item , Damascenus * : "Non lingua et auditu indigent Angeli , nam sine sermone voce prolato tradunt sibi suas illuminationes": ergo videtur , quod aut locutio angelica niliil sit, aut si aliquid est, non sit aliud quam cogitare.
3. Item, locutio non est aliud quam conceptus manifestatio , Angelus autem, in quantum est sub- stantia cognitiva, habet naturam himinis et spe- culi'"; sed lux corporalis per hoc, quod lucet, se manifestat, et speculum per hoc, quod speciem re- cipit et retinet , speciem repraesentat : ergo videtur , quod Angelus hoc ipso, quod intelligit, cogitationes suas declarat : ergo cum cogitationis declaratio sit locntio, idem est in eo cogitaiio et locutio.
k. Item, loqui non est aliud quam dicere , et dicere non est aliud quam verbum gignere sive formare; sed cogitatio nihil aliud est quam verbi formatio sive verbi conceplio, sicut vult Anselmus, et Augustinus ° : ergo cogitatio nihil aliud est quam interior lociUio ; sed locutio, quae convenit Angelo , secnndum se est tantum interior : ergo idem est quod cogitalio.
5. Item, si locutio differt a cogitatione , cum praesupponat eam, quaero, quid addit supra ipsam? Si tu clicas mihi , quod addit manifestationem , qiiae fit per qnandam speciei oblationeni et transfu- sionem in allerum quasi in audientem ; tunc vide- tur , cum Angelus superioris ordinis nibil recipiat ab Angelo inferioris, quod Angelus inferioris ordi- nis non possit loqui alicui Angelo superioris ordinis: quod plane falsum est. Si enim potest Angelus loqui Deo, multo magis potest loqui alteri Angelo.
6. Item, locutio , quae differt a cogitatione , addit aliquod signum exprimens: si ergo Angelus vult speciem intelligibilem, quam habet in se, alteri Angelo manifestare loquendo; et in ipso differt lo- cutio et cogitatio : oportet ergo, quod differat spe- cies, qua intelligit , et signum , quo exprimit. Tunc igitur quaero de illo signo: aut est species, aut res. Si species: ergo pari ratione indiget aWo signo, et similiter quaeretur de illo alio tertio; nec erit ibi status, sicut nec in primo. Si autem est res; aut sensibilis , aut intelligibilis. Sensibilis non , quia quidquid est in Angelo , est spirituale. Si intel- ligibilis ; quaero , quare illam magis apprehendit Angelus, cui fit sermo, quam ipsam speciem, quae est in intellectu angelico? Et iterum, illa res, quae est in uno Angelo, non potest tieri in veritate in aho Angelo: ergo oportet, quod fiat secundum si- militudinem; et tunc pari ratione species existens in intellectu unius Angeli potest generare sui simi- lem in alio. Aut si non ; quare non ?
Item ' , quomodo potest illud intelligi ? et quid Quaestione: est ibi medium deferens, et quae est ibi lux ab- strahens, et quae est ibi vis vel virtus excitans et imprimens ? Omnia enim haec videntur esse neces- saria, si differt in Angelo locutio et cogitatio.
CONCLUSIO
Angelorum locutio non est idem quod cogitatio , quia locutio addit cogitationi et respectum ad alterum et actum novum, non autem signum
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est Loqui dici- ^ notandum, quod loqui dupiiciter est : uno modo to-i". "'""■j qui dicit actum in se sive intrinsecum ; alio modo actum ad alterum sive quodara modo extrinsecum^ 'i
Primo modo loqui idem est quod verbum formare l| sive gignere; secundo modo idem est quod verbnm :' formatum depromere sive exprimere. Prirao modo i locutio sive in Deo, sive in houjine, sive in Angelo ! non est aliud quam cogitatio. Secundo modo plus dicit quam cogitationem, sed differenter in diversis.
In Deo enim loqu,i ad alterum supra intelle-LoqminDell ctum notat" electum. videhcet revelationem. Non enim dicitur Deus nobis loqui solum, quia intelli- git, sed etiam quia revelando aliquam illustrationem in nobis efficit. Unde Gregorius in Moralibus ' : "Dei locutio, ad nos intrinsecus facta, videtur potius, quam auditur : quia , dum semetipsum sine mora sermonis insinuat, repentina luce tenebras nostrae ignorantiae illustrat".
In homine vero non solum addit ejfectum in hommead-alterum , sed etiam actum et siqnum medium. Cum iimn et si-ennn unus nomo loquitur alteri. non solum cogitat, sed cogitationera suam, formando vocem sensibilem, alii interpretatur et explicat. — Ratio autem, quare locutio in hominibus non solum addit actum , sed etiam signum medium , haec est : quia in anima alius est actus conversionis supra se , et alius actus conversionis ad alterum ; et in cogitatione " con- vertitur anima supra id quod habet in se, in locu- tione vero offert alteri: et ita oportet, quod alius actus sit cogitare et loqui, et ila addit actum lo- cutio supra cogitationem in homine. Addit etiam si- gnum, quia anima, quamdiu est cum corpore, non est nata suscipere, nisi mediante vi sensitiva ; unde "qui amittunt unum sensum , necesse habent amit- tere unam scientiam^". Ideo ad hoc, quod anima conceptum suum alteri exprimat, oportet, quod ipsum voci sensibili per organa formatae, mediante vi ima- ginaria, coniungat. et sic similitudo intelligibilis sive signatum intelligibile per illud suum signum sensibile, mediantibus virtutibus sensitivis, ad intellectum alte- rius animae ascendat. — Et hoc conveniens est, ut, si- cut homo compositus est ex anima et corpore, ita eius locutio aliquid habeal spiriluale, aliquid corporale.
hi spiritualibus autem substanliis medio modo )nciasio 1. Bst ; nam locutio supra cogitationem addit effectum sive respectum, sed non addit sensibile signum. Respectum quidem et effectum addit propter hoc , quod cogitatio, quantum est de sui natura, est se- creta ; et ideo nunquam fit manifesta, nisi ipse co- gitans aliquid tanquam aiidienti offerat, et aperiendo se, quodam quasi nutu medianle, quod in se ha- bet ad intellectum alterius ■ quasi ad aurem pertin- gere faciat. Necessarius est etiam actus novus , quia non eadem conversione * se supra se convertit et supra alterum vel ad alterum. — Sed tamen non est necessarium sensibile signum nec deferens me- dium, quia, cum ipse intellectus angelicus sine po- tentiis sensitivis nalus sit suscipere, Angelus lo- quens sine sensibili medio natus est similiter of- ferre ; et ideo ad loquendum sufQcit ipsi Angelo ipsaconciusios. species intelligibilis, quae ex virtute intellectiva ipsius Angeli ad imperium '" voluntalis potest ad al- terum protendi. Et sicut illa species, dum eam sibi et in se contuebatur intellectus, erat verhum inte- rius ; sic , dum eam protendit ad alterum , efficitur quasi nutus et verbum. exterius. Et quia tani illa species quam virtus protendens illam ad alterum et ipsa protensio spiritualis est ; ideo non indiget cor- porali medio deferente. — Sed quia virtus illa finita coroiiariam. est, necesse est ad hoc, quod unus Angelus intelle- ctum alterius Angeli loquendo, hoc est illam spe- ciem protendendo, excitet, quod finita distantia ad invicem distent.
Ex his igitur patet, quod etsi non tantum dif- ferat iu Angelo locutio et cogitatio , quantum differt in homine , differt tamen aliquo modo. Ideo rationes inductae ad hanc partem concedendae sunt.
1. Ad illud quod obiicitur de Gregorio, dicen- somtio op- dum , quod Gregorius loquitur de locutione Angeli ''°"'°''™' in comparatione ad Deum, apud quem loqui cogi- tare est , quia aurem " eius nihil latet.
2. Ad illud quod obiicitur de Damasceno, di- cendum, quod quamvis locutio Angeli non differat a cogitatione propter hoc, quod ultra cogitationem dicat vocem sensibilem ; nihilorainus (amen non est sfotandum. omnino indijferens, quia, etsi non addat ultra co- gitationem yiim\xs signum , addit tamen ulteriorem actum atque respectum, ratione cuius concernit flni- tam distantiara, quamvis cogitatio et intellectus ab omni distantia abstrahat.
3. Ad illud quod obiicitur de manifestatione lucis et speculi, dicendum, quod non est simile, quia lucis , vel speculi manifestatio est naturalis. Unde nec lux potest lucere, nec speculum suscipere, quin etiam se manifestent; sed non sic est in an- gelica cogitatione, cuius manifestatio est voluntaria, sicut dicit Augustinus super Genesim ad litteram ' : "Dum ipsi Angeli cogilationes suas ad nutum vo- Innlatis modo occultant, modo communicant, qui- busdam spiritualibus obstaculis positis, vel remotis, sicut sensibiliter videmus circa corpora".
4. .\d illud quod obiicitur, quod nihil aliud est logui quam dicere ; dicendum , quod sicut loqui est dupliciter : in se, et ad alterum. sic etiam et " di- cere ; et quamvis dicere in se idem sit quod cogi- lare vel cogitando intelligere. tamen dicere ad al- teruni ulteriorem habet actum.
5. Ad illud quod obiicitur, quodsi loculio ad- dil aliquid supra cogitationeQi , quod lunc non po- terit Angelus inferioris ordinis loqui ad Angelum superioris ; dicendum , quod verum est , si loqui adderet influentiam veram in alterum ; sed actus locntionis, superadditus actui cogitationis , non dicit Notandum. nisi quandam speciei protensionem ad alteruni, quae quideni protensio non est illius speciei impressiva , sed potius excikUiva intellectus audientis, ut pro- pria virtule suscipiat et in se ipso faciat '. Unde lo- cutio ex parte loquenlis non ponit nisi excitationem activam, ex parte audientis non nisi excitationem passiuani. — Et ex lioc patet, quid sit auditus Angeli, Qaid auditus et quomodo diflferat audire et videre ; nam lam *°*°''' audire quam videre est in Angelo intelligere ^ Sed tunc videt, cuni ex proprio motu intelligit aliquid; tunc audit, quando per oblationem speciei intelli- gibilis, ab alio intelligente excitatus, ipsum quod offertur intelligit. Et sic competit Angelo non soluni respectu superioris, sed etiam respectn paris vel inferioris ; qnia sic audit supremus Angelus ab in- flmo, sicut magister audire potest a discipulo, non quia ab eo suscipiat doctrinam sive illuminationem, sed quia melius cognoscit eius defectus per sui ipsius detectionem.
6. Ad illud quod obiicitur, quodsi locutio dif- fert a cogitatione, quod nutus differt a specie ; di- cendum, quod illud non oportet, quod differat re. sed sufficit, quod differat comparatione. Eadem enim Ad qnaesiio- species est, quae consideratur in se, et quae potest les! protendi ad alteruni, relatione differeus. Sed actus considerandi eam in se, qni quidem est cogitatio , et actus protendendi ad alterum, qui est locutio, actus est alius et alius; nam his actibus intellectus angelicus eadem similitudine diversimode utitur, ita quod in uno illa similitudo et intelligibilis species dicitur species tantum et verbum; in altero vero non tantum species , sed etiam nutus. — Verumta- AUa soiutio.i men posset dici, quod sicut species , quae est in speculo, dum protendit se ad oculum, non est om- nino eadem , sed se multiplicat ; sic etiam potest intelligi spirituali modo de speeie , quae est in in- tellectu angelico. — Si autem quaeratur de mec/io, tfonreqm- , . , 111 ■ . . ritur me- dicendnm, quod nulla est quaestio, quia, cum sit dium. actio spiritualis et intellectualis, non indiget medio corporali. — Si vero quaeratur de virtute, per quam De Tirtnte fit% sive de luce spirituali ; dicendum, quod con- currit ibi lux intelleclus angelici offerentis et lux Notandum. j etiam supernae veritatis , ut, sicut in luce corpo- j rali ad immutandum visum videmus concurrere et j lucein incorporatam et lucem insuper influentem et ; absolutam , utpote lucem solis ; sic eliam in spiri- } tuali cognitione duplicem lucem concurrere intelli- j gamus, secundum quod in pluribus locis innuit Au- ' gustinus l I